Nugae

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Nugae

Beitragvon mystica » Di 23. Feb 2021, 17:37

Carissime frater in Christo, Marce!

Equidem non digna sum et solum servula Domini Iesu Christi Redemptoris nostri!

:hail:

De rebus coelestis taceamus et ad Deum rogamus, ut Pontifex Romanus Maximus Franciscus, pp. diu vivat! :-D

+ IN CHRISTO PER MARIAM

Vale! Tua amica et studiosa, Mystica ;-)
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1131
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » So 28. Feb 2021, 12:15

Vis, male compte, tibi tonsor secet arte capillos?
Pestibus intactum te prius esse proba!
Altera causa bona est! Sic dira salute probata
semina non spargit faux aliisue nocet.
Praeterea poteris cunctis – haec tertia causa est –
te sic esse bonum dicere teque pium.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15833
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon mystica » Mo 1. Mär 2021, 13:10

Bild

Illud videtur mihi verum esse. :D
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1131
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Di 2. Mär 2021, 14:23

Cingere quae scimus, Venetorum moenia, fluctus,
deficere incipiunt nota liquore suo.
Nulla sub innumeris iactatur pontibus unda
inque situ limi cymbula nigra sedet.

https://imgl.krone.at/scaled/1630669/v8 ... 30x356.jpg
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15833
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Sa 13. Mär 2021, 15:36

Vt, suadet, uarios cibos edamus,
neu carnis nimium uoremus, acre,
quod corpus, regimen, salubre firmet.
Nescis, fabula quod uetus renarrat,
exemplum? Cecidit gulosus olim
hoc uictu periitque Minotaurus.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15833
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » So 14. Mär 2021, 10:06

Haec uia Romanae laudat legionis alaudam,
nec tenuere uiros haec loca, alauda, tuos.

https://blog.wienerlinien.at/wp-content ... nzeige.jpg
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15833
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » So 28. Mär 2021, 17:38

Steyr.PNG
Steyr.PNG (259.96 KiB) 665-mal betrachtet

Splendidiore foro uix urbs ornata sit ulla,
nec procul hinc Anisi labitur unda loquax.
Montibus e niueis aduoluitur amnis aquasque
accipit algentes, ut latice auctus eat.
Formosam plateam circumdant tecta superba,
arx saluere iubet celsa potensque domus.
Moenibus his uiridis nomen prouincia debet,
sed non sunt sita in his partibus illa tamen.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15833
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Mo 5. Apr 2021, 11:38

Vt sint laeta, precor, uobis paschalia festa
et Dominus uitae gaudia reddat ouans.

Quem graue non tenuit saxum tumulusue cauatus,
quem mors post triduum desuperata timet,
e densis tenebris et nocte reuertitur Orci
et spem restituens ad supera arua redit.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15833
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Mo 5. Apr 2021, 18:21

Exibant duo moenibus sodales,
ut tristes Domino suo necato
completam fugerent Dauidis urbem
uitarentque hilares fori cateruas.
His uir tertius additur duobus,
cuius nomen et ora nesciebant.
Causam tristitiae requirit ex his,
nam, cum conciderit redemptor orbis,
ignorare, quid ante sit peractum,
et mortem Domini boni uidetur.
Exstinctam subita magistri uterque
sic spem morte refert salutis auctam.
Haec cum uerba uiator utriusque
audibat, properans dies cubile
suasit quaerere, uti cibi darentur
et potus. Peregrinus est rogatus,
illic ut remaneret. Inde narrat,
cur sit morte redemptor acriore
affectus, biblicasque monstrat omnes
causas resque Deo uolente iusto
factas. Cum benedicta daps ab illo
sit, sunt tandem oculi virorum aperti,
et uidere, quis esset is comes, sed
hac euanuit ipse nec fuit iam.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15833
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Di 6. Apr 2021, 08:10

In puteum cecidit sapiens Milesius altum;
huic placuisse magis signa uidentur humo.
Rerum principium uir aquam qui dixerat, ipsi
finis aquae puteus denique paene fuit.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15833
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Sa 10. Apr 2021, 07:47

Reginae periit uetus maritus,
qui semper minor est secutus illam:
Mutato ordine praebuit rebellem
se tandem moriensque dirigentem
uxorem superat prius Philippus.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15833
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Sa 10. Apr 2021, 13:33

Regibus Aegypti danda est ceruisia facta;
pars etiam laticis magna tributa deis.
Rex uellem fieri, qua currit Nilus in aequor,
aut ibi, si liceat, maximus esse Deus.

https://www.worldin.news/38632/2021/02/ ... s-old.html
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15833
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon medicus » Sa 10. Apr 2021, 16:31

Zythophilus hat geschrieben:Rex uellem fieri, qua currit Nilus in aequor,
aut ibi, si liceat, maximus esse Deus.

Hoc in foro iam rex et deus poeticus es. :D
medicus
Augustus
 
Beiträge: 5486
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Nugae

Beitragvon Tiberis » Mo 12. Apr 2021, 00:01

Praeses Ursula Turcum adit tyrannum
una cum Carolo , suo sodali.
Dictator Recep Erdogan , cum uterque
summa se reverentia salutet,
in sella Carolum iubet sedere,
ut mos est , posita propinque apud se.
At considere praesidem Unionis
in lecto iubet is remotiorem,
quod fortasse ibi feminis decori est.
Summisse Carolus tacens apertam
eius neglegit haesitationem.
En, a consociatione pulchra
nos cives regimur, si ipsi regentes
indulgent domini malignitati.
:roll:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10927
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Nugae

Beitragvon mystica » Mo 12. Apr 2021, 18:00

Ita Turcis mos est
feminas et vires una non sedere.
Ergo Turcorum mos nobis tolerandus est.
Si fueris Romae,
Romano vivito more;
si fueris alibi,
vivito sicut ibi.
Excitare fluctus in simpulo, ut dicitur.
:D
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1131
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: Google [Bot] und 6 Gäste