Nugae

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Mo 1. Nov 2021, 09:53

Quae sunt festa Nouembribus Kalendis,
ut multi tumulos petant suorum
et claro decorant sepulcra flore
et candela flagret memor piorum
ac terrae grauitate conditorum?
Sanctis omnibus hic dies sacratus,
et, cum sit uacuus, iubemur omnes
carorum meminisse morturorum
et, quos mors rapuit, sepulcra eorum
exornare precesque luctuosas,
ut sit, fundere, Christus his benignus
parcaturque animis deo uolente.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16905
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Di 9. Nov 2021, 15:05

positiv.PNG
positiv.PNG (23.99 KiB) 12354-mal betrachtet
Iniecere mihi bis iam medicamen in armum,
sed tamen inuasit – uae – mea membra lues.
Tam mala non est res: Placida fruimur requiete,
postque aliquot potero linquere tecta dies.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16905
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon iurisconsultus » Di 9. Nov 2021, 16:14

rectene vales optime sodalis?
Qui statuit aliquid parte inaudita altera,
aequum licet statuerit, haud aequus fuit.
(Sen. Med. 199-200)
Benutzeravatar
iurisconsultus
Dictator
 
Beiträge: 1238
Registriert: Di 31. Dez 2013, 15:37
Wohnort: Lentiae, in capite provinciae Austriae Superioris

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Di 9. Nov 2021, 16:32

Res cum ficta non sit, magis minusue ualeo. Paulum fessus sum et pituita doleo.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16905
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon ille ego qui » Di 9. Nov 2021, 16:33

modo fac, id quod est humanitatis tuae, ne quid aliud cures hoc tempore nisi ut quam commodissime convalescas!
(Cic.)

etiam lue affectus et infectus poetaris! etiam bibis, coquis, helluaris ...?
:-o ;-)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6903
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Mi 10. Nov 2021, 16:29

Segnis nunc iaceo in lecto, cum dicitur acre
artubus et dirum uirus inesse meis.
Non dubito, quin sint in me uestigia morbi,
sed corpus ualidum non habet ipsa lues.
Ne mihi dira queant diffundi semina pestis,
ipse domi curo lege iubente cutem.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16905
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon ille ego qui » Mi 10. Nov 2021, 16:53

:wink:
nunc demum magnum illud carmen epicum exarare vacas, quod tot annos animo volvebas :D
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6903
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Mi 10. Nov 2021, 17:28

Nil praeter paruas potero componere nugas,
non dabitur tempus, quo mihi fiet epos.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16905
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Tiberis » Mi 10. Nov 2021, 17:56

quam primum ut superet luem malignam
noster Zythophilus, precamur omnes.
:)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11870
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Do 11. Nov 2021, 10:52

O me, solliciti, scitote ualere, sodales,
nec, cum terribilis sit, nocuisse luem.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16905
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: De fele muribusque Martini Lochii

Beitragvon Zythophilus » So 14. Nov 2021, 17:58

Saeua necare parat Martini bestia mures
nec uitare necem uel fugere ulla potest.
Miror, edat felix uenatrix corpora murum
uirne inopinato gaudeat ille cibo?
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16905
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon mystica » Mo 15. Nov 2021, 11:20

-
Zuletzt geändert von mystica am Di 9. Aug 2022, 12:02, insgesamt 1-mal geändert.
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1976
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Nugae

Beitragvon ille ego qui » Mo 15. Nov 2021, 14:35

hahae!
vox terriculi mihi adhuc ignotum erat.
"formido" quoque dici potest :-)

http://www.zeno.org/Georges-1913/A/form ... hl=formido
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6903
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Nugae

Beitragvon mystica » Mo 15. Nov 2021, 14:44

.
Zuletzt geändert von mystica am Di 9. Aug 2022, 12:02, insgesamt 1-mal geändert.
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1976
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

De Lochio

Beitragvon Zythophilus » Mi 17. Nov 2021, 18:29

Viuit adhuc Lochius, nec feles morte perempta est,
sed celeres mures dente doloque capit.
Cognitus ille mihi; feles modo imagine nota est,
quidque minuta tigris fecerit, ille refert.
Terra Polonorum uastissima patria utrique,
sed lingua est Latii maxime amata uiro.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16905
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 9 Gäste