Nugae

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » So 18. Sep 2022, 21:30

Multa „Vale!“ dicunt reginae milia flentque,
quam non dans reditum continet arca macram.

https://inews.co.uk/news/the-queen-wher ... al-1861008
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16228
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon mystica » So 2. Okt 2022, 12:24

CHARLES III. DEI GRATIA REX FIDEI DEFENSOR

Bild

Vivat Rex Charles III.! :-D
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1741
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Nugae

Beitragvon Tiberis » So 2. Okt 2022, 13:53

hunc, quem novimus esse calviorem,
compti nunc decorant virum capilli.
quondam num Gulielmum in his monetis
- regem calvitie parum decente-
spectabit populus satis comatum?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11597
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Di 4. Okt 2022, 15:33

Expulit Henricum depulsa coniuge Clemens
nec moechum uoluit papa redire furens.
Quomodo sancta fides regi defenditur illi,
cui dedit Henricus sceptra cruore madens?
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16228
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Mi 5. Okt 2022, 18:33

Bruna 4x.PNG
Quem Brunensis habet crocodilum curia curua,
uulgo terribilis dicitur esse draco.
Hoc ingens posita est etiam rota lignea tecto,
quam citius narrant composuisse fabrum.
Turricula obliqua est albentis frontibus aedis:
Hoc mensor stomachans plura decore petit.
Saxeus haud procul hinc monstrum detinet heros
horribilis superans ui tria colla canis.
Num satis est nobis portenta domusque uidere?
Te, Pegase, fugit teque, Lyaee, sitis.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16228
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Sa 15. Okt 2022, 13:40

PU Angebot.jpg
PU Angebot.jpg (16.88 KiB) 4166-mal betrachtet
Pyxidas egregio compleuit Pilsna liquore,
et liquor hoc pretio uult Cerealis emi.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16228
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Sa 15. Okt 2022, 13:40

Institor humorum nobis est deinde petitus,
sed, quidquid fuerat, uendidit ante uiris.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16228
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon medicus » Sa 15. Okt 2022, 15:38

Frustratusne domum reversus?
Quid de cervisia altera? Vide infra!
https://rabattkompass.at/interspar-ange ... t-128335-4
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6435
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Sa 22. Okt 2022, 17:47

Qua uarios latices dua miscent flumina lata
mixtaque Danubio traditur unda, moror.
Quaeraturne mihi fluitans sub pontibus humor,
quaeritis, et placeant templa, theatra, domus.
Sed geminus sese coniungens non fuit amnis,
nec perpulchra meae moenia causa uiae,
uerum poturum caupona uocauit „Adesto!“
et cocti latices sunt mihi causa uiae.

https://www.alaturka.info/images/site-g ... rt-034.jpg
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16228
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » So 23. Okt 2022, 18:13

Moenia cras, Aeni quae perfluit unda, petemus,
atque aurata tegit tegula tecta fori.

https://upload.wikimedia.org/wikipedia/ ... acht_2.jpg
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16228
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon mystica » Do 27. Okt 2022, 08:49

Bild

Heri illa verba Desiderii Erasmi in studiis humanioribus casu fortuitoque legi, quibus maxime delectata sum. Spero haec verba Erasmi vos delectatura esse. :D
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1741
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Mo 31. Okt 2022, 15:18

Dicitur Octobris nox ultima prodere mensis
idola nec laruis turpibus esse quies,
cum domuum portis praefixa cucurbita lucet
inque uiis pueri dulcia dona petunt.
Praua superstitio premit oppida tectaque nocte
an modo mos citius stultus ubique furit?
Daemonia et Satanam nolite timere uolantem,
si quas – heu – facies horrida larua tegit,
nec tamen humatos sua busta relinquere posse,
fabula cum narret falsa, putate uiros.

https://einfach-bergmann.de/wp-content/ ... n_deko.jpg
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16228
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Mo 31. Okt 2022, 18:10

Gefüllter Kürbis.jpg
En, placuit sapida mihi carne cucurbita farta.
Quam ualido calidus molliit igne focus.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16228
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon iurisconsultus » Mo 31. Okt 2022, 18:50

Salve Zythophilus,

dic mihi quaeso nomen huius cucurbitae, quod uxor mea coloris albi gratia cognoscere velit. :-D

gratias tibi ago maximas!
Qui statuit aliquid parte inaudita altera,
aequum licet statuerit, haud aequus fuit.
(Sen. Med. 199-200)
Benutzeravatar
iurisconsultus
Dictator
 
Beiträge: 1215
Registriert: Di 31. Dez 2013, 15:37
Wohnort: Lentiae, in capite provinciae Austriae Superioris

Re: Nugae

Beitragvon medicus » Mo 31. Okt 2022, 20:44

Salve, Zythopile, et ego scire volo, utrum caro cucurbitae an caro animalis fuerit. :?
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6435
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 8 Gäste

cron