- Code: Alles auswählen
Cortice robureo tibi nunc claudenda lagoena,
cui iam Bassarei numinis humor inest.
Cortice robureo cito, Victor, claude lagoenam,
ne laticem ante diem siccior ipse bibas!
Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team
Cortice robureo tibi nunc claudenda lagoena,
cui iam Bassarei numinis humor inest.
Cortice robureo cito, Victor, claude lagoenam,
ne laticem ante diem siccior ipse bibas!
Desse meas nugas hodie uersusque putastis,
denique cum uersus mittere Musa iubet.
Quid sibi facta uelint haec carmina, quaeritis ex me:
Nostra tenere locum carminaque esse uolunt.
Versus tot lepidos, amice, fundis,
Guttae nubibus excidunt quot imbris.
Ast ut maxima vis aquae molesta,
Sic et nos cave verba ne fatigent!
Me quoque equos - heus! - constat amare: coquenda caballi
est lacera et duplci pane tegenda caro.
Vindobona procul es nec cauponaria Musa
fert tibi cara melos pocula dulce canens.
Clandestina sitim uix possunt uasa fugare
clamque tuum tinguit pyxis aperta labrum.
O quando repetes, miserande Gerarde, tabernas
atque urbis calices? Curre! Camena uocat.
Me quoque equos – heus! – constat amare: coquenda caballi
est lacera et duplci pane tegenda caro.
Acre sinape addo. Ne desit luridum aroma!
Nos comitare, Ceres, poculo: equina placet!
Carnem Zythophilus probat caballi?
Hem! Carnem quoque mox edet caninam.
Annus, rara dies, te quintus quisque salutat
mensisque alterius tempora parua iubet
crescere, uti uideat post Iani numina mensis
tridua dicta sibi currere paene decem.
Te modo longa semel numerant quadriennia, ternos
annos quod breuior te sine cursus habet.
Nilus uti suasit, uacuis tunc ordine fastis
pracipiente diem Caesare Roma dedit.
Qua ratione dies annum celebrabitur augens?
Haec pius, alme, tibi tempora, Bacche, dabo!
Constat amare canes fidos populum quoque Eoum,
mirus cum tibimet, Conse, putetur amor.
Non solum a tuta canis hic fugat aede malignos,
ast etiam a uacuo - credite! - uentre famem.
Hercle, quot icerunt iam fulmina missa cacantes?
Iuppiter haud sequitur talia uota, puto.
Splendida, non refert, quae monstret uerba lagoena.
Refert, quos latices fundat aperta tibi.
Riualis uestem cacat ostenturus amorem
stercoraque in saccis inuenit ille suis.
Hercle, uenustane res? Mihi causa cacata uidetur.
Sicine uirginibus, stulte, probatur amor?
Composuisti odas lepidas doctasque, Gerarde,
conditaque exiguo clara Camena libro.
Exposuere tuas perdocti scripta sodalis:
Cognostine tuas iliius orsa legens?
Zythophili metra te comprensa interprete, amice,
Zythophilus scriptis percipit ipse tuis
et sine te uates ignorat, docte sodalis,
quid sua dulce canens dicere Musa uelit.
Versibus una duo fert gaudia picta lagoena,
natalem lepide quam reserabis agnes.
Numen adesse duplex Bacchum Musamque uidebis:
Metra bibensque leges uina legensque bibes.
Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 28 Gäste