Nugae

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Cuidam magistro

Beitragvon Zythophilus » Mi 12. Sep 2007, 20:48

Code: Alles auswählen
Mane petis pueros, schola quos tibi celsa docendos
 mandat, ut ignaris munera docta feras.
Num sapientia crescat eis, mirate, uideris,
 cum doceas, fieri stultior ipse tibi.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15759
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Magistro scholae aedificium relinquenti

Beitragvon Zythophilus » Fr 14. Sep 2007, 13:49

Code: Alles auswählen
Reptasti manibus pedibusque ex aedibus usus.
 Nunc, ne te capiant monstra secuta, uide!
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15759
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Magistro flebiliter lamentanti

Beitragvon consus » Fr 14. Sep 2007, 15:49

Code: Alles auswählen
Cur pueros gemitu formidans omnia comples? - - -
 >Tu ne cede malis!< Continuo fugient.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14043
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Beitragvon Zythophilus » So 16. Sep 2007, 22:27

Code: Alles auswählen
Eheu, Luna, dies cur iam tuus incipit ater?
 Quin potes, alme, tuum, Sol, duplicare diem?
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15759
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Beitragvon Apollonios » Mo 17. Sep 2007, 13:15

Lunæ non debitum est suavis ut fremant tirones -
deæ dies argenteæ quare dedecoretur?
וָאֹמַר מִי־יִתֶּן־לִּי אֵבֶר כַּיּוֹנָה אָעוּפָה וְאֶשְׁכֹּנָה ׃
et dixi quis dabit mihi pinnas columbae ut volem et requiescam
ps. 55,7
Benutzeravatar
Apollonios
Dictator
 
Beiträge: 1395
Registriert: Mi 28. Feb 2007, 18:34
Wohnort: Berolinum

Beitragvon Tiberis » Di 18. Sep 2007, 16:39

Code: Alles auswählen
Odi castaneas  , praenuntia poma laborum:
  iucundos memorant praeteriisse dies.
poma invisa mihi, aestatis  documenta peractae,
  cum matura eritis,numquam ego laetus ero.
cum matura eritis, me disciplina vocabit,
  ingratusque  labor  tum  repetendus erit.
officii tristis quo me remonebitis usque ?
  quotque autumni etiam taliter incipient ?
at pro certo habeo aerumnae fore denique finem:
  tum demum studiis dedere me potero.
ille dies veniet, quo collegisse  iuvabit
  molles castaneas. ille dies veniet.
 
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10753
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon Zythophilus » Mi 19. Sep 2007, 13:10

Code: Alles auswählen
De innocuis pomis quereris ducisque labores
 mollia tam duros poma referre tibi.
Pectore tanta tuo cur ardeat arboris ira?
 An tibi castanea laeserat acta caput?
Zuletzt geändert von Zythophilus am Fr 28. Sep 2007, 18:56, insgesamt 1-mal geändert.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15759
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Beitragvon Tiberis » Mi 19. Sep 2007, 15:02

Code: Alles auswählen
Si recte legeres, licuit tibi  cernere, amice,
  me non castaneas, symbola sola queri.
incipientis  enim  sunt symbola tristitiei,
  quae cum evanuerit,causa querelae aberit.
quae cum evanuerit, certe poma illa  adamabo,
  libertatis erunt symbola grata mihi.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10753
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon Zythophilus » Mi 19. Sep 2007, 22:09

Code: Alles auswählen
Nucifer - ah - tantos autumnus, amice, timores
 inicit, ut metuas paruula poma tremens.
Cur tibi terribile est caelum Septembre, sodalis?
 An schola nunc iniens causa molesta metus?
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15759
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Beitragvon consus » Do 20. Sep 2007, 12:15

Efflagitationibus quibusdam insulsis misere oppressus ad scribendum me contuli...

„Haec modo redde mihi, quaeso te, verba Latine!“ –
„Optime, dic mihi, cur! Nescio. Quid tibi vis?“ –
„Nonne vides linguae cupidum me ardere Latinae?“ –
„Quid? Teudisca tegi vilia verba cupis!“
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14043
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Cuidam amico carta missa mihi suadenti, ut uinum bibam

Beitragvon Zythophilus » Di 25. Sep 2007, 15:23

Code: Alles auswählen
Tu cum uina bibas, tua chartula suadet, ut ipse
 acria uina eadem fauce dolente bibam.
Tu tua uina bibes, nos uero zytha bibemus,
 quae liquefacta Ceres labra iuuare iubet.
Hercle, quid intersit, miramur, munere Bacchi
 ebrius et laetus dummodo fiat homo.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15759
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Beitragvon Apollonios » Di 25. Sep 2007, 22:08

Code: Alles auswählen
zythum bibat quis vult! turbidum sicut Rheni
prope officinam aquæ, zythum draconis saliva
spumantis simile est. vinum semper præferam.
וָאֹמַר מִי־יִתֶּן־לִּי אֵבֶר כַּיּוֹנָה אָעוּפָה וְאֶשְׁכֹּנָה ׃
et dixi quis dabit mihi pinnas columbae ut volem et requiescam
ps. 55,7
Benutzeravatar
Apollonios
Dictator
 
Beiträge: 1395
Registriert: Mi 28. Feb 2007, 18:34
Wohnort: Berolinum

Amico enitenti, ut studiis finem faciat

Beitragvon Zythophilus » Do 27. Sep 2007, 12:04

Code: Alles auswählen
Intactusque diu caret acri cantharus unda
 et praefers calici, docte poeta, libros.
Cedere cur Phoebo nunc Bacchum cogis, amice?
 Cur cyathis positis te sapientia alit?
Tempora, uis, decoret Phoebea corona magistro,
 sed studia enixo conficienda prius.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15759
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

De quodam scholari

Beitragvon Zythophilus » Fr 28. Sep 2007, 14:42

Code: Alles auswählen
Quasuis docta domus adiens fers scripta, Gerarde,
  discere uti liceat nomina mira tibi.
Num tibi sola libros atque unica causa ferendi?
 Humor ne pereat, mensa fit aequa libro!
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15759
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Beitragvon Zythophilus » Sa 29. Sep 2007, 09:57

Code: Alles auswählen
Praebentur calices elapsis quinque diebus:
 Ne dubitate! Vocant pocula plena mero.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15759
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 8 Gäste

cron