Nugae

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderator: e-latein: Team

Re: Nugae

Beitragvon medicus » So 17. Sep 2017, 11:34

@Zythophilum:
Hodie legi in diurno materiam quendam in cervisia nomine "HORDENINI" homines beatiores reddere, quam professores doctissimi universitatis exploraverunt. :hammer:
http://www.stuttgarter-nachrichten.de/i ... 013b0.html
medicus
Senator
 
Beiträge: 3869
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » So 17. Sep 2017, 16:35

medicus hat geschrieben:Hodie legi in diurno materiam quendam in cervisia nomine "HORDENINI" homines beatiores reddere

Hanc iam rem cecini, felix post pocula, ut horter,
o medice, ut mihi heri carmina facta legas.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15034
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon marcus03 » So 17. Sep 2017, 17:01

Zythophilus hat geschrieben:felix post pocula,

Quotum post poculum felix reddi soles?
Post quotum felicissimus tandem es? ;-)
marcus03
Augustus
 
Beiträge: 6735
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Mo 18. Sep 2017, 23:31

Ceperunt uigiles hominem sine ueste furentem
publica ubi sub humo currere raeda solet.
Quem reor iratum, quod ueste, fuisse, careret
nec iam posset eam – uae – reperire miser.

http://derstandard.at/2000064217790/Bet ... 1505752952
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15034
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Di 19. Sep 2017, 21:47

Cum placeat uiridi formosus psittacus ala,
cum placeat docili psittacus ore mihi.
– quis lepidum nescit Nasonis carmen amantis? –
semper ubique uelut cana columba cacat.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15034
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Fr 22. Sep 2017, 17:22

Incipit autumnus – quis non uult credere fastis? –
nec mora iam cuiquam sub Ioue longa placet.
Nos quoque quaeramus celeres nunc arida tecta,
ne pluuia illabens potibus addat aquam.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15034
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon medicus » Fr 22. Sep 2017, 17:44

Zythophilus hat geschrieben:ne pluuia illabens potibus addat aquam.


Solitusne es potibus frui sub Jove pluvia cadente :hairy:
medicus
Senator
 
Beiträge: 3869
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » So 24. Sep 2017, 16:31

Sub Ioue potamus, lucens cum sol fouet artus,
nosque cadens imber quaerere tecta iubet.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15034
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » So 24. Sep 2017, 16:31

Quas Maria, ignoro, diuinas coxerit escas,
sed reor huic nato dante fuisse merum.

http://polskaksiegarnia.pl/userdata/gfx ... eaf5b1.jpg
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15034
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » So 24. Sep 2017, 20:06

Nouimus antiquos pueris quoque uina dedisse,
sed consumpta ab iis pocula non sine aqua.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15034
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » So 24. Sep 2017, 21:41

Carpere, Quinte, diem nos uis, sed carpere, Quinte,
mille diem causae nos – mihi crede! – uetant.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15034
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Mo 25. Sep 2017, 16:08

Hoc si tempore uiueret Catullus
et uersus faceret poeta doctus,
noctis sidera clara iam taceret
nec uersu caneret Libyssam harenam
uim temptans numerare basiorum,
sed pictas memoraret ipse feles.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15034
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Fr 29. Sep 2017, 08:01

Pratis tempora mitiora agrisque
autumnus dat et arbores colore
mutato incipiunt micare passim,
cum non abstulerint comas procellae.
Noctis frigora sol fugat reuersus,
siccatque arua madentia et peractae
aestatis reuocare uult tepores.
Zuletzt geändert von Zythophilus am Fr 29. Sep 2017, 18:10, insgesamt 1-mal geändert.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15034
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Fr 29. Sep 2017, 17:23

Mortuus est nudas solitus monstrare puellas.
Hunc nunc depositis uestibus Orcus habet.

http://www.bild.de/unterhaltung/leute/h ... .bild.html
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15034
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Di 3. Okt 2017, 23:31

Num uas contineat, dubitamus, basia uera,
cum pereant caris illa negata labris.

https://cdn.shoplo.com/9129/products/th ... g_4501.jpg
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15034
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: Exabot [Bot] und 3 Gäste