Nugae

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderator: e-latein: Team

Re: Nugae

Beitragvon medicus » Mi 4. Okt 2017, 09:06

pulchri
versus tui
compositi in foro
cor valde delectant meum
laetor
:-D
medicus
Senator
 
Beiträge: 3984
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Nugae

Beitragvon marcus03 » Mi 4. Okt 2017, 09:44

medicus hat geschrieben:pulchri

Nonne "perpulcherrimi" dici oportet? :)
marcus03
Augustus
 
Beiträge: 6883
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Nugae

Beitragvon medicus » Mi 4. Okt 2017, 10:37

Versum primum breviorem esse oportet secundo in carmine meo, quod Germanice "Elfchen" vocatur :hammer:
medicus
Senator
 
Beiträge: 3984
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Do 12. Okt 2017, 22:18

Carcer quos retinet, miseris uult largus adesse
hosque cibos secum sumere papa iubet.
Carcer quos retinet, libertas carior his est.
Ecce duo fugiunt occasione data.

http://katholisch.de/aktuelles/aktuelle ... zur-flucht
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15223
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » So 15. Okt 2017, 12:40

Fischgulasch.JPG
Qui quondam coluit nigra tranans stagna, silurus
nunc tegitur secto corpore iure rubro.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15223
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Fr 20. Okt 2017, 11:54

Haud procul a celsa moror arce forisque Iuuaui,
cincta ubi sunt altis oppida et arua iugis.
Hic tibi, Sancte, situs uicus, Leonharde, dicatus
oraruntque tua plurimi in aede Deum.
Num piger otia ago, conscendo culmina, poto?
Est nobis, regio cum sit amoena, labor.
Zuletzt geändert von Zythophilus am Mo 23. Okt 2017, 21:22, insgesamt 1-mal geändert.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15223
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Mo 23. Okt 2017, 21:21

Carni est impositus tenuis cum segmine pernae
caseus; has eadem res tegat inde caro.
Tritus uti panis facile haereat insuper, omnem
oua superficiem tinguere mixta iube!
Aureus ut fiat color, efficit aestus oliuae
butyrumue, bono quod sit odore, liquens.

http://www.bofrost.de/is-bin/intershop. ... 00_001.jpg
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15223
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Mi 1. Nov 2017, 07:30

Moribus exemplo reliquis uitaque fuistis
et placuit Domino maxima uestra fides.
Testibus est uobis Sanctorum tradita palma
uestroque eximius iure tributus honor.
Vos, hodie, Sancti, ueneratur turba fidelis
uosque memor „Nobis semper adeste!“ rogat.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15223
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Do 2. Nov 2017, 16:15

Quare me tulerit Znoinam cita rhaeda, requiris,
nec potius sit ea Bruna petita mihi.
Saepius ante fui, qua Teyae murmurat unda,
nouique oppiduli tecta forumque uetus.
Bruna tamen posthac mihi adibitur – an dubitasti –
atque ibi cauponae pocula grata dabunt.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15223
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Die omnium animarum

Beitragvon consus » Do 2. Nov 2017, 20:46

Est locus horrificus Romae spectandus in aede,
Quam tibi magnificus, Virgo, dicavit homo.
Permultis plenum canis est ossibus antrum
Sub terra positum: Mortis opaca domus.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13531
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Fr 3. Nov 2017, 16:05

brunanocte.jpg
Linquere me Brunam qui uelle existimat, errat,
sed tamen est, ut fit, tempus abire domum.
O mihi cauponae carae calicesque, ualete!
Quando mihi erit uester rursus in ore liquor?
Zuletzt geändert von Zythophilus am Fr 3. Nov 2017, 17:45, insgesamt 1-mal geändert.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15223
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon marcus03 » Fr 3. Nov 2017, 16:27

Zythophilus hat geschrieben:cauponae carae


Nonne tua interest cauponas esse et pulchras? ;-)

https://www.google.de/search?biw=1600&b ... 4_GvLgy18M:
marcus03
Augustus
 
Beiträge: 6883
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Fr 3. Nov 2017, 17:42

cmhz.jpg
Sanctus in his didicit panem facere aedibus olim,
sed pane est alio sanctificatus homo.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15223
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » So 5. Nov 2017, 17:20

Est caupona tibi sacra, Pegase, fonsque liquorem
assidue hic fundit, quem dedit alma Ceres.

http://brnorestauracepivnice.hotelpegas ... il_big.jpg
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15223
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Mo 6. Nov 2017, 00:11

Esse draco, quod habet portentum Curia, fertur,
sed modo Niliacae sunt ibi membra ferae.

http://www.brno.me/photos/sights/city-portal-dragon.jpg
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15223
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 4 Gäste

cron