Nugae

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderator: e-latein: Team

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Mo 6. Nov 2017, 10:08

En, nobis hodie placet appetere alta Iuuaui
moenia, nec splendens arx, fora, templa uocant.
Nam schola causa uiae est, quam magnus episcipus urbi
- quattuor interea saecula lapsa - dedit.
Tempus erit, laticem quo sumam munere functus,
an siccus media nocte cubile petam?
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15196
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Di 7. Nov 2017, 21:38

Conspicimus nebulis altam fugientibus arcem.
Incipiat pulsa candida nocte dies!
Dateianhänge
Salzburg Nebel.jpg
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15196
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Mi 8. Nov 2017, 22:53

Augustiner.jpg
Cocta sub arce cito ceruisia sumitur haustu
nec sinit hinc dulcis nos liquor ire domum.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15196
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » So 12. Nov 2017, 22:00

Vt, quae iam tegit arua, sit quieta
nox uobis careantque somnia, opto,
Morpheu, dona tua inde rebus acerbis.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15196
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Sa 18. Nov 2017, 06:39

Sunt ingentis equi Brunae sita ferrea membra
hastatumque tenent ferrea terga uirum.
Longa magis solito sustentant illius alvum
crura: Videtur ob haec mirior omnis equus.
Dicite, quis sit homo, Brunenses, praeditus armis,
casside qui clausa conspicere ora negat.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15196
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Medicus domesticus » Sa 18. Nov 2017, 07:44

Zythophilus hat geschrieben:
Augustiner.jpg
Cocta sub arce cito ceruisia sumitur haustu
nec sinit hinc dulcis nos liquor ire domum.


Heu, Iuvavi fuit Zythophilus! Haud procul est quasi "Alma Mater Nostra" [Uniklinikum Salzburg; http://www.salk.at], quam iterum atque iterum convenio... :)
Ἔρος δ' ἐτίναξέ μοι φρένας, ὠς ἄνεμος κὰτ ὄρος δρύσιν ἐμπέτων.
Patria mea: http://tinyurl.com/j3oe3yn
Benutzeravatar
Medicus domesticus
Augustus
 
Beiträge: 6420
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07
Wohnort: BGD - oppidum altis in montibus Bavaricis situm

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Sa 18. Nov 2017, 11:57

Cum moror in pulchra, quam rexit episcopus, urbe,
cum fieri possit rarius huc mihi iter,
Augustine, tuis monachis quae claustra fuere, petuntur,
nam Cerealis in his potus ut ante fluit.
Nouimus esse prope haec medicorum castra, sed humor
hic melior spumans est medicina mihi.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15196
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » So 19. Nov 2017, 16:19

Haec – credite! – est dies dicata latrinae.
En, quo potest agi modo dies digne?
http://www.kleiner-kalender.de/event/we ... 0182c.html
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15196
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon medicus » So 19. Nov 2017, 19:15

Zythophilus hat geschrieben:En, quo potest agi modo dies digne?


Fac emas latrinam auream! :-D
medicus
Senator
 
Beiträge: 3966
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Nugae

Beitragvon marcus03 » So 19. Nov 2017, 20:46

medicus hat geschrieben:Fac emas latrinam auream!


In Zythophili nostri loco latrinam emerem, in qua pro aqua cervisia adhibetur. :lol:

https://www.google.de/search?q=klo+mit+ ... Wq9o_QSLsM:
marcus03
Augustus
 
Beiträge: 6865
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » So 19. Nov 2017, 21:39

Te curare legens latrinas laetor aquasque,
uerum aptam natibus, Marce, tuis fac emas!
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15196
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » So 3. Dez 2017, 15:33

Venturum Dominum candelae nuntiat ignis
et uetera in fido uota ualere Deo.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15196
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Do 7. Dez 2017, 09:12

Fanum magnificum tibi est dicatum,
o largissime Nicolae praesul.
Adsum post tua festa, sancte, teque
„En, largire“, precor, „benigne, potum,
in quo sunt lupulus Ceresque tosta,
cum sim discipulus bonus Lyaei!“
http://www.prague.eu/object/166/3146.jpg
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15196
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Mo 11. Dez 2017, 17:45

pons Caroli.jpg
Plurima, si quando Pragam perueneris, hospes,
hic fore lustranti nosce uidenda tibi.
De quo pulsus homo est sanctus periturus in amnem,
a multis aditus pons adeundus erit.
Iuxta firma situm est pontis fundamina claustrum,
quod coluere pii saecula multa uiri.
Crux et stella rubens fidis sunt signa sequenda
et colitur monachis militibusque fides.
Sancta patrona, faue porro Pragensibus, Agnes,
ut tua Praga frui possit amore Dei.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15196
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon marcus03 » Mo 11. Dez 2017, 18:59

Perpraeclarissime! :klatsch: :hail:
marcus03
Augustus
 
Beiträge: 6865
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 3 Gäste