Nugae

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Cuidam magistro munus ineunti

Beitragvon Zythophilus » So 30. Sep 2007, 13:11

Code: Alles auswählen
De pueris paulum quereris, cruciate magister,
 et schola – res mira est! – incipit esse labor.
Questos esse modo nos tunc existimo eodem
 et nunc de stupida saepe cohorte queri.
An uis te metuant mauisne, sodalis, amari?
 Ne pueris odio sis, rogo, amice, docens.
Nec metus est neque amor nobis quaerendus eorum,
 se quamquam pueros plurimi amare uolunt.
Quae, licet ignorent, sibi sit tot causa laborum,
 te modo respiciant accipiantque probum.
Haec tibi semper erit res obseruanda docenti:
 Vt risus moueas, fac, leuiore ioco!
Zuletzt geändert von Zythophilus am So 7. Okt 2007, 04:26, insgesamt 1-mal geändert.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15758
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Beitragvon Zythophilus » Sa 6. Okt 2007, 13:05

Code: Alles auswählen
Fert, Saturne, dies fessis tuus otia nobis.
 Reddet nos operi, pallida Luna, tuus.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15758
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Quid uespere edam

Beitragvon Zythophilus » Sa 6. Okt 2007, 13:57

Code: Alles auswählen
Haud magno empta caro nobis ceruina coquenda est.
 Conditum Hungarico ius mihi more parem.
Largiter infusum zythum comitabitur offas:
 Non fuerat ueteri lautior esca Ioui.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15758
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Beitragvon Tiberis » Sa 6. Okt 2007, 20:44

Ne pueris odio sis, moneo, amice, docens.
Nec metus est neque amor quaerendus eorum,


tanta celeritate versus continuare soles, o Zythophile, ut prorsus stupeam.
quid dicam? Ovidium - vel potius Martialem redivivum (cuius ad artem poeticam genus tuum scribendi magis conveniat) summo iure te appellari
licet.
tamen in metris recensendis errores quosdam me invenisse puto (cf. versus supra scriptos): nonne versus alter (ne pueris...) una syllaba longior, versus autem alter uno brevior metro est?
qui , si bene computavi, hoc modo legitur:
néc metus ést neque amór quaeréndus eórum
(V ictus, ubi sex esse debent);
versu autem superiore , cum in "moneo" syllaba ultima (-o) elidatur, paenultima certe legitur; qua lecta tres breves continuantur, quod contra legem metricam est:
sís mone (o) amíce docéns
quod attinet ad verba ipsa, quam paucissimis haec (nam bene intellexi illa ad me pertinere :D ) :
ne dubitaveris, quin tibi assentiar in eo, quod dixisti neque amorem nec metum discipulorum magistris esse quaerendum. omnino noli credere discipulos molestias mihi exhibere: immo iam pridem scholam reliquissem, si disciplina ipsa molesta aut invisa mihi esset. sed status eruditionis in annos miserior fit: nam magistratuum aut civitatis non iam interest humanitatem coli in discipulis docendis; immo curriculis saepenumero mutatis magistri coguntur, ut suam quisque institutionem magis necessitatibus oeconomicis adaptet quam cultui atque humanitati.
qua re nomen scholae ipsum depravatur. nam quid aliud schola (σχολη) significabat nisi otium? at nostro tempore et discipuli et magistri tam negotiosi sunt, ut e scholis ergastula facta esse credas, stabulorum similia, in quibus confertae gallineae ovis incumbant. ex quo fit, ut discipuli, quo plura discunt, eo minus erudiantur, cum sine otio omnem eruditionem in irritum cadere necesse sit.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10751
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

De uersibus

Beitragvon Zythophilus » So 7. Okt 2007, 04:30

MARTINVS ZYTHOPHILVS TIBERI CETERISQVE
Gratias tibi, mi Tiberis, ago, quod uersibus tam diligenter lectis res mones. Versionem priorem inseruisse uideor. Sum poeta uiuus, nec me cum Martiali comparari licet. Melior semper erit.
VALE
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15758
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Beitragvon Zythophilus » So 7. Okt 2007, 11:24

MZ TIBERI SODALIBVSQ: CETERIS
Code: Alles auswählen
En, uix ulla dies – mihi credite – praeterit acta,
 quae non conspiciat carmina facta mihi.
Nec spirare mihi nec cessat Musa iubere
 iungere pentametrum me lepidum hexametro.
Quomodo id efficiat, nescimus, grata Camena,
 sed stupeo fieri carmina saepe uidens,
ut metra componens quaeram mandansque papyro:
 Hic an sponte sua se stilus ipse mouet?
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15758
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Beitragvon Zythophilus » So 7. Okt 2007, 13:19

Code: Alles auswählen
Vos autem moneo, ne tanta efferte misellas
 laude meas nugas uersiculosque leues.
Nec mea Sulmonem Lucina uocata petiuit
 nec strepitauit aquis me exoriente Salo.
Magnorum uatum sequar haec exempla modestus,
 namque haec semper erunt paruo imitanda mihi.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15758
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Miserum seruate Gerardum!

Beitragvon Zythophilus » So 7. Okt 2007, 16:36

Code: Alles auswählen
Exaudite preces! Miserum seruate Gerardum,
 qui procul urbe carens arte poeta perit.
Tristior in stabulo peragit Nasone coactus
 inter oues uitam nunc stupidas et equos.
Diua Camena malum pridem iam fugit odorem,
 pro Musis quadrupes mitibus hinnit olens.
Eripuere sacrae manui calamumque librumque,
 Versibus abiectis furca gerenda bidens.
Ne pereat, timeo. Miserum seruate Gerardum!
 Seruato rediens uate Camena canet.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15758
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Beitragvon consus » So 7. Okt 2007, 16:41

Summa Zythophili versificatoris elegantissimi admiratione affectus:

Code: Alles auswählen
Basia dant Musae teneris tibi mille labellis;
 Praeterea hoc credo: pocula plena iuvant.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14041
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Beitragvon Tiberis » So 7. Okt 2007, 18:29

Code: Alles auswählen
cervisia vires quaedam   mirae magicaeque
  quam bibis, an lateant,  nescio, amice ,tua.
qua re ne dubites zythi mihi prodere notam.
  pariter ut possim  condere versiculos.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10751
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Silentio Zythophili nostri admodum obstupefactus

Beitragvon consus » Di 9. Okt 2007, 11:59

Code: Alles auswählen
Nescio, cur taceas, zythi cupidissime vates.
 Anne arcana tenes, prodere quae vetitumst?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14041
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Beitragvon Apollonios » Mi 10. Okt 2007, 20:41

Code: Alles auswählen
quomodo Zythophilum adducamus, ut scribat?
ebriam faciamus Polyhymniam zytho!
וָאֹמַר מִי־יִתֶּן־לִּי אֵבֶר כַּיּוֹנָה אָעוּפָה וְאֶשְׁכֹּנָה ׃
et dixi quis dabit mihi pinnas columbae ut volem et requiescam
ps. 55,7
Benutzeravatar
Apollonios
Dictator
 
Beiträge: 1395
Registriert: Mi 28. Feb 2007, 18:34
Wohnort: Berolinum

Beitragvon Zythophilus » Mi 10. Okt 2007, 21:49

Code: Alles auswählen
Musa loquax hodie non est. Ignoscite, quaeso,
 quod facere intentus non potui orsa canens.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15758
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Beitragvon Zythophilus » Do 11. Okt 2007, 17:40

Code: Alles auswählen
Noli cara premens metra fallere, Musa, sodales,
 nostro qui calamo carmina facta petunt.
Talia cur repetant, ignorans obsequar illis,
 carmina dum spirans grata, Camena, dabis.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15758
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Beitragvon Zythophilus » Do 11. Okt 2007, 22:05

Code: Alles auswählen
Qui praebent calices nostra sitientibus urbe,
 flentibus – heu – lacrimis lumina plena rubent.
Curnam tanta tuis mala fidis, Bacche, ministris?
 Maximus hinc potor – flete! – Gerardus iit!
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15758
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: Google [Bot] und 12 Gäste