Nugae

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » So 16. Jun 2019, 09:11

Frigidior solito pluuiisque frequentibus hornus
humidior Maius nubiliorque fuit.
Solui cum glaciem mons iam gaudebat onustus,
cum niuibus medio uere reuertit hiems.
Iunius incipiens finiuit tempora uerna,
pro caelo est tepido, quod solet esse. calor.
Iunius aestiuus cum bidua miserit octo
Aethiopas nobis crede dolere minus.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15809
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Fr 28. Jun 2019, 18:37

Otia coeperunt: Aestas tulit otia nobis,
quae fessos lacubus membra lauare sinit.
Vis – multique uolunt – alienas tangere terras
ignotique maris litus: Eo fac iter!
Vis remanere domi et lepidis gaudere libellis,
nec nimio studio membra mouere: Mane!
Et iuga celsa uocant scansuros arduaque antra
saxaque, quae uultur rupicapraeque colunt.
Aspexisse aliis satis est perstantibus illa
cum se rupricapras esse negare solent.
Templa petent alii, quaerent musea, theatra,
sed caupona satis dans calices mihi erit.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15809
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Fr 28. Jun 2019, 18:37

Otia coeperunt: Aestas tulit otia nobis,
quae fessos lacubus membra lauare sinit.
Vis – multique uolunt – alienas tangere terras
ignotique maris litus: Eo fac iter!
Vis remanere domi et lepidis gaudere libellis,
nec nimio studio membra mouere: Mane!
Et iuga celsa uocant scansuros arduaque antra
saxaque, quae uultur rupicapraeque colunt.
Aspexisse aliis satis est perstantibus illa
cum se rupricapras esse negare solent.
Templa petent alii, quaerent musea, theatra,
sed caupona satis dans calices mihi erit.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15809
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Fr 5. Jul 2019, 16:38

Vt mihi iter fiat Brunam, ceruisia suadet:
Quis remanere domi, quis dubitare potest?
Et niger hic potus coquitur clarusque fit humor,
cum uim tosta suam tradat utrique Ceres.
Vt fluat in nostros calices liquor aureus, opto,
neue niger desit, qui iuuet ora, latex!
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15809
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Mo 15. Jul 2019, 05:25

Bus PannHal.PNG
Bus PannHal.PNG (160.72 KiB) 11621-mal betrachtet
Caeruleo uehimur per Pannonica arua uehiclo,
oppidula atque urbis moenia adire libet.
Nos comitabatur Franciscus multa renarrans
doctus et his addens omnia plura refert.
Assidue loquitur, loquitur, non desinit umquam,
edere cum possint continuo ora sonos.
Quidquid Pannoniae tribuit per saecula longa,
muros et lapides, Roma, uidere licet.
Nulla fugit nostros coctilis tegula ocellos,
spectamusque Dei templa, sepulcra, lacum.
Integra saxa tenent lapidaria saxaque fracta,
insuntque effigies signaque fracta simul.
Impatiens omnis iam fundamenta requirit,
quaeque uorax dederat tempus et hostis humo.
Quae memor annorum retinet uestigia opesque
Tellus? Quae sub humo fragmina et ossa latent?
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15809
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Do 18. Jul 2019, 15:36

Alba dedit quondam regalia Regia signa
regibus et terrae tradidit ossa suae.
Magnificae nunc sunt lapides uestigiaque aedis,
qua posita in dignum est sancta corona caput,
nam delubra ruens ferus omnia uerterat hostis,
ut premeret mentes – heu! – premeretque fidem.
Dateianhänge
Stephansbasilika Ruinen.PNG
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15809
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Fr 19. Jul 2019, 15:16

Dicitur offendisse potens rex Ennosigaeum
et meliora deae dona putasse Cecrops.
Estne memor laesi post saecula numinis ira,
Cecropia ut quatiat moenia saeuus adhuc?

https://www.independent.co.uk/news/worl ... 12166.html
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15809
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » So 28. Jul 2019, 06:52

Abbazia.PNG
Quae dedit oppidulo, non est abbatia, nomen.
Sola sacrata tibi est, Sancte Iacobe, domus.
Qui quaerunt, ueniunt, hinc otia, balnea, litus
et sub sole uolunt pisce meroque frui.
Magna, fuere tuae splendentes, Austria, Baiae,
sed tibi nec Caesar nec maris unda manet.
Virginis in palma consedit gauia aena,
prospiciuntque in aquas lumina aena sinus.
Vera puellarum per litus turba uagatur,
dum super aequor aues, quas mouet ala, uolant.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15809
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Mo 29. Jul 2019, 07:53

Qua mare uerrebant ueloci classe Liburni,
insula – quis nescit? – pulchra Curicta sita est.
Huc iter est factum, sed naui non sumus usi,
quod transire licet duplice ponte fretum.
Cingitur insula aquis – sine fluctibus insula non est –,
uerum continuo caelitus unda cadit.
Oro sole carens: „Aestatis redde calorem,
et nubes, pluuias, fulmina, Phoebe, fuga!“
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15809
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Mo 29. Jul 2019, 09:57

Non flexere preces crudelia numina Phoebi:
quo patiente rigans imber ut ante cadit.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15809
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Di 13. Aug 2019, 18:15

Flunder.PNG
Flunder.PNG (166.77 KiB) 11788-mal betrachtet

Qui nescius - uae - casuum futurorum
per Balticas nataueras aquas, rhombe,
nunc fluctibus iaces maris tui ereptus,
ut sis mihi cibus famemque depellas.
Noli queri sortem tuam, miser rhombe,
sed piscium si manibus locum donet
deus maris, leues ubi natent umbrae,
gaude, mei quod es poematis causa!
Zuletzt geändert von Zythophilus am Mi 14. Aug 2019, 13:48, insgesamt 1-mal geändert.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15809
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Tiberis » Mi 14. Aug 2019, 00:55

Carmen facetum ut sit poema perfectum,
oro retractes ultimos duos versus.
:)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10823
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Sa 17. Aug 2019, 18:21

Te, Posnania, uidimus diesque
quidam moenibus in tuis peracti
cauponasque fames adire iussit:
Quo facto similes cibos Polonos
ac scitos Italos parare noui.
Qua, miror, ratione sint rubenti
Romam liba relata iure tincta.
http://poznan.wyborcza.pl/poznan/56,360 ... i,,18.html
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15809
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

De deuersorio Posnaniensi quod Iouita dicitur

Beitragvon Zythophilus » Do 22. Aug 2019, 08:23

Moenia cum dicant alii ruitura Iouitae,
uisa est haec aliis regia paene domus.
Blatta libenter agit tempus cum mure uoraci
et sedet in summa sede columba cacans.
Aurea praebetur paruis animalibus aetas
cunctaque araneolis tecta colenda patent.
It formica reditque citis sex cruribus audax
et uita fruitur corpore musca leuis,
et uolucres uolitant et laeta insecta susurrant,
cum minus hic habitans gaudeat intus homo,
nam frustra petitur culis abhibenda papyrus
et sera uicinos saepe cacare uetat.

http://cdn.garvest.com/wp-content/uploa ... 90x470.jpg
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15809
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Do 22. Aug 2019, 11:19

Saeua meam inuasit culinam bestia saeua:
Quaeritne ipsa dapes an mihi daps bona erit?
Capta mihi eiecta est culina bestia uelox.
O mansisset! Ei est musca molesta cibus.
Si mihi tanta fames cursoris nota fuisset,
non foret eiectus: Bestia cara,redi!

https://deskgram.net/p/2113244679089798766_16473860027
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15809
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 5 Gäste