Nugae

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Mi 30. Okt 2019, 19:42

Segne Tagi flumen dant Oceano ostia lata
et collecta diu iungitur unda mari.
Hic sedeo meditans, cum uerrunt aequora salsa
merce graues naues et redeunt et eunt.
Vnde profecta ratis ueniat tua, sedule nauta,
quodque cauo portet uentre, refer mihi, onus!
Scite gubernator, quibus affers portibus usus
fluctibus aequoreis munera opesque tuas?
Post mea terga iugis sunt septem candida tecta,
uerum prospiciens stagna quiete fruor,
fessa mihi cum sint adcliui tramite membra
et collecta premat sicca labella sitis.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15764
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon marcus03 » Do 31. Okt 2019, 08:28

Praeclarissime iterum narrasti, o poeta summa digne laude!
Naso ipse locutus videtur. :klatsch: :hail:
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 9007
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Sa 2. Nov 2019, 21:13

Carorum memores petiere sepulcra suorum:
Viuos ad tumulos spesque dolorque uocant.
Omni mors homini rapiet mortalia membra:
Sunt testes tumuli: Sit tibi terra leuis!
Sed non uana fides animas post funera nostras
credere uicturas nos sine lite iubet.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15764
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Mo 4. Nov 2019, 09:56

Collibus in septem posuerunt moenia et arcem,
nec Tiberina sonans unda sub arce fluit.
Magna Laertiaden uenisse per aequora uectum
et tetigisse Tagi flumina fama refert.
Fabula si uera est, ubi lentus murmurat amnis,
post iter excepit mollis arena uirum.
Haec Ophiusa fuit miris cultoribus ora:
Corpore serpentes sunt hominesque simul.
Squamigerae gentis regina superba cubantem
conspicit et capitur fortis amore uiri.
Callidus hic remanet, quamquam monstrum horret, Vlixes
se simili simulans eius amore capi.
Interea socii conuectant farris aceruum
atque onerant potu nocte cibisque rates.
Cum sol Oceano nocturno exire parabat,
soluere clam comites ille uehicla iubet,
cumque rubescebat stellis Aurora fugatis,
licta uidet fraudem nocteque abisse ducem:
Ira mouet miseram. Statuit regina profectum
nauibus in regno ui retinere suo.
Squamea multiplici flexu cito membra uolutans
litora nequiquam laesa Tagumque petit.
„Heu! Frustra sequimur, cum sint data lintea uentis,
nec licet“, ingemuit maesta, „uehicla sequi.
Stulta dolo falli potui: Sic notus Vlixes?
Vae, pereat fallax uir sua tecta petens!
Vae, pereant socii crudelia iussa secuti,
ne liceat longum post iter ire domos!
O di, qui marium regnum lacuumque tenetis,
exuuias dulces uertite sola precor,
ne quis nos studeat posthac sic decipere audax,
ne quis nos miseras fallere amore queat!“
Septem qua fuerant flexus modo, sunt iuga septem:
Reginae retinet sic monumenta locus.
Et quibus errabat serpens et femina in aruis,
collibus effectis saxa rigentia habent.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15764
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Sa 16. Nov 2019, 17:58

Quam retinet paries, modo picta tabella reperta est:
Hoc opus in Stephani martyris aede sacra.
Dic, fueritne tibi bene cognitus auctor – ut aiunt -
te quoque quem scimus, note, creasse, lepus.

https://wien.orf.at/stories/3021810/
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15764
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Sa 16. Nov 2019, 19:13

Quam pulchri tibi candidique rhombi
sunt, Martine, sed hos fateris emptos.
Quos ut uenditor in manus tibi, hortor,
mittat; tunc merito tibi referre
„Hos cepi manibus meis!“ licebit.
https://www.google.at/url?sa=i&rct=j&q= ... 0713137650
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15764
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Fr 22. Nov 2019, 23:51

Rex tuus adducens equitesque, Polonia, et arma
ciuibus obsessae detulit urbis opem.
Reddita Vindobonae libertas hoste fugato
paxque secuta faces tela tacere iubens.
Vindobonae nolunt memores et Martis et hostis
eius honorandi ponere signa uiri.

https://www.thefirstnews.com/article/ki ... xpoZbK0w18
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15764
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » So 8. Dez 2019, 23:49

Vt fessus, nigra, post diem quiescam,
nox suadet tacitasque pollicetur
horas lectulus, astra dum sub axe
lucent. Somne, ueni! Valete, amici!
Cras me post tenebras cubile reddet
et uitae solitae negotioque.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15764
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Mo 9. Dez 2019, 23:12

Progenies Terrae, gens est famosa Gigantum
uicta et in albentes a Ioue uersa fabas.

https://www.odysea.com/media/catalog/pr ... -onb01.jpg
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15764
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Cavete fabas, astronautae!

Beitragvon Willimox » Di 10. Dez 2019, 09:49

Bild

https://www.google.com/url?sa=t&source= ... ObRutDyTI0

Sit venia Thrasybulo!
Vis comica duplex et bathos
eum ad mittendum coegere.
"alis nil gravius" (Nycticorax)
Benutzeravatar
Willimox
Dictator
 
Beiträge: 2439
Registriert: Sa 5. Nov 2005, 21:56
Wohnort: Miltenberg & München & Augsburg

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Do 12. Dez 2019, 17:53

Terrigenis, olim quos caelica turba timebat,
corpore pro magno forma tributa fabae.
Vt tamen ulcisci possint, res una relicta:
Cogitur his sumptis pedere pransus homo.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15764
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Willimox » Do 12. Dez 2019, 19:35

Bild

.... fabarum sonitu discussa inferior terra...
Zuletzt geändert von Willimox am Fr 13. Dez 2019, 15:39, insgesamt 1-mal geändert.
"alis nil gravius" (Nycticorax)
Benutzeravatar
Willimox
Dictator
 
Beiträge: 2439
Registriert: Sa 5. Nov 2005, 21:56
Wohnort: Miltenberg & München & Augsburg

Re: Nugae

Beitragvon consus » Fr 13. Dez 2019, 12:21

De cena natali
Cenam natalem nemo non sperat bonam.
Quod demonstratur rebus, quondam gens egens
Quibus post bellum delectata est admodum.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14049
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Nugae

Beitragvon Tiberis » Fr 13. Dez 2019, 14:14

ne quam rem comedas pulveream, cave,
si quando dubitas de eius origine!
id carmen docuit nos ioculariter.
:lol:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10758
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Do 26. Dez 2019, 23:23

Venturo Domino dies dicati
sunt acti; fuerint dies quieti
an plenum properationis omnes
tempus torserit otio carentes,
quaero. Cum sacra coeperant, docendos
nos uerbis monuere, qui gubernant,
uerum ipsi siluere segniores,
sed, quin uerba futura denuo sint
illis, non dubito, quibus salutent
annum et nos moneant, ut obsequamur.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15764
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 5 Gäste