Nugae

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » So 29. Dez 2019, 19:16

Quae tacitam in terram nocturna decidit hora,
soluit lux tenuem mane reuersa niuem.
Omnia praetereunt, quae sunt peritura creata,
nulla ut res careat – credite! – fine suo.
Nix perit et pereunt durissima tempore edaci
saxa neque herba uirens nec fera fata fugit.
Quae modo miramur, labentur candida tecta,
oppidaque aequarunt saecula longa solo.
Sunt, ubi aquae nitidis cedebant piscibus, Alpes,
monsque prius celsus mollis arena iacet.
Nonne niui similes homines pluuiaeque uidentur?
Post breue tempus homo uix memor ullus erit.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15764
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Mo 30. Dez 2019, 10:46

Huius adest anni paenultima lux: Sine cura
haec tranquilla dies omnibus, opto, ut eat.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15764
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Di 31. Dez 2019, 14:16

Anno quod parat huic annus succedere, gaude!
Non gaudente tamen te nouus annus erit!
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15764
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Di 31. Dez 2019, 15:54

Heu, fugis, anne, fugis, mox adnumeraberis actis
et tua tradentur gesta legenda libris.
Paucas, anne, prius tribues mortalibus horas,
quam faciet finem nox media, anne, tibi.
Proximus ut nobis, precor, annus gaudia donet,
fiat pax, Domino sit tribuente salus.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15764
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Mi 1. Jan 2020, 16:56

En, nouus annus adest: misisti, Iane, Kalendas
iussistique tuo iure: „December, abi!“
Numen mite, tuo series noua mense profecta est,
post quam tu uenies more iubente nouus.
Quot sint huic anno mensesque diesque futuri,
molleque post hiemem uer fore nosse licet,
sed bis bina tibi quamquam sunt lumina, fari
tu uentura tamen tempora resque nequis.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15764
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: De dono amico dato

Beitragvon Zythophilus » So 5. Jan 2020, 23:13

Huius uti tibi sit, precor, anni numen amicum,
quemque tenet, sapiat, plena lagoena, liquor.
Acer odorifero conditus potus aniso:
Dulcia sic annus, sic tibi amara dabit.

https://www.trink-kultur.ch/produkte/p9734_large.jpg
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15764
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Sa 25. Jan 2020, 16:11

Cum sit, Iane, tuus mensis iam paene peractus,
nunc procul a nobis Seribus annus init.
Est certe populus mirus, qui carne canina
uescitur et quidquid nutriit unda et ager.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15764
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Sa 1. Feb 2020, 13:51

Ver uenisse tepentibus uidetur
auris et uolucres iubet tenellus
flos saluere fouente sole prata,
quamquam, Iane, tuus modo est peractus
mensis nixque cadat uolunt Kalendae
et fastis rigor indicatur acer.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15764
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Sa 1. Feb 2020, 13:52

Maxima in illatis peruenit aranea pomis:
Haud breue sic tenuis bestia fecit iter.
Affirmant docti nihil esse pericli in arachne,
pro pomis quod eam nullus habere queat.

https://www.kleinezeitung.at/steiermark ... jeHg9i_-3A
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15764
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » So 9. Feb 2020, 22:40

regum trium tumulus.PNG
Heu! tria Germani rapuerunt corpora regum,
in hac quae fuerant aede sepulta diu,
inque tuo, Eustorgi, templo per corpora noto
ossibus illorum magna sepulcra carent.
Num Mediolano sanctorum ueximus ossa?
Est nonnulla mihi lata lagoena domum.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15764
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Mo 10. Feb 2020, 23:42

Conseruatur in hac – mihi credite – pyxide merda,
uerum est artificis mirificae artis opus.

https://en.wikipedia.org/wiki/Artist%27 ... ista_(1961)_-_panoramio.jpg
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15764
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Fr 14. Feb 2020, 17:48

Haec Valentino sacra lux patrono est:
Flos datur carae tenuis puellae,
feminaeque aurum dat amans amatae
blanditiasque.

Hoc die gaudent Veneris fideles,
osculoque addit teretes lapillos
et suae grato digitum decorat
munere amator.

Hoc die gaudet faber artifexque,
aureos qui scit facere anulos, et
quae rosas uendit, mulier, rubentes
liliaque alba.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15764
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Beitragvon consus » Mo 17. Feb 2020, 12:37

Denuo Zythi lepidis Amicus
Versibus multum fora nostra mulcet.
Hoc loco nemo melior videtur
Versificator.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14049
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » So 1. Mär 2020, 12:40

Omnes quadrupedes, quibus arua coluntur, auesque
his praecepta uetant sacra diebus edi.
Quidquid alit flumen, lacus, aequor, edamus, ut ori
non detur cupido daps nisi carne carens.
Absint bos et ouis, sed porci membra coquantur,
nam constat per aquas scire natare sues.

https://www.abenteuer-reisen.de/wp/wp-c ... jpg?x84395
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15764
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon medicus » So 1. Mär 2020, 19:09

Ecce,et sunt vaccae natantes :roll:
Delectari quidem non videntur.
Timere videntur, ne coquantur.
https://www.youtube.com/watch?v=NuwQYcYhKaU
medicus
Augustus
 
Beiträge: 5241
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 17 Gäste

cron