Nugae

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » So 15. Mär 2020, 15:23

Vindobonae merito sacrantur liba patrono,
pistor enim et pastor uir bonus ille fuit,
sed uix ullus adest, haec cum sollemnia agantur,
nam grauius cogit tempus abesse pios.

https://www.erzdioezese-wien.at/unit/kl ... 80337.html
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15759
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon mystica » So 15. Mär 2020, 16:19

Bild

Sancte Clemens Maria Hofbauer,
Ora pro nobis!
Tu es enim patronus nostrae Urbis Viennae.
Per intercessionem beati Clementis Mariae Hofbauer rogemus,
Ut Deus nobis ab omni malo his temporibus servet!
Amen!
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Censor
 
Beiträge: 861
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » So 22. Mär 2020, 10:42

Raedarum series incedit longa silensque
horridaque it uacuis miraque pompa uiis.
Quaeritis, hoc quod onus tardum efferat agmen; an auctor
horribilis stragis Mars fuit arma mouens?
Sed mala pro pugna pestis dat corpora terrae,
quae rapuit tacita morte cruenta lues.
Condendis caris maesti coguntur abesse
et flet lege suos quisque iubente procul.
Fac, Domine, ut fugiat letalis morbus et horror
et post tot redeat funera dira salus.

https://www.telecolor.net/2020/03/leser ... -74-salme/
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15759
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » So 29. Mär 2020, 10:51

Non refert, quota sit. Vis prima surgere luce?
Surge! Iacere diu te iuuat: Hercle, iace!
Sunt horae similes, seu sol, seu sidera lucent:
Quis nunc curat, utrum nox nigra sitne dies?
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15759
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Sa 4. Apr 2020, 15:31

Aduenietne ad nos, tristissima tempora cum sint,
ponetque in uiridi gramine dona lepus?
Hoc anno nobis auritus derit amicus,
cum lex esse foris donaque ferre uetet,
ut cum matre pater sua condere debeat oua
sub fruticis foliis, qua uiret herba recens.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15759
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Do 9. Apr 2020, 15:51

Ecce, uetusta iacent sub ripa fluminis ossa!
Cur? Quod ibi est solito more sepultus homo.

https://www.ancient-origins.net/news-hi ... 4Cjx2erphk
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15759
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Do 9. Apr 2020, 18:37

Conuenere uiri, Dominus quos dixit amicos,
cum, mos tunc ut erat, cena parata foret.
Ipse Patri parens Paschalis uictima factus
se dedit antiqua lege iubente suis
In corpus Domini panem uirtus sacra uertit
et sanguis Domini deinde fit acre merum.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15759
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Fr 10. Apr 2020, 15:00

Mortuus est Dominus; retinet crux membra necati
et raptam queritur spem pia turba sibi.
Ortis terra tremit commota dolore tenebris
et fractis scopulis caeca sepulchra patent.
Tu quoque res miras, o miles dure, fateris
exclamasque „Dei filius iste fuit!"
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15759
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » So 12. Apr 2020, 09:27

E tumulo Christus redit Orciuisque tenebris
nec Dominum uitae mors superata tenet.
Quem fleuere pii modo fratres funere functum,
tertia miratur uiuere mane dies.
Omnibus ut felix festum Paschale sit, opto,
et det post lacrimas munera laeta redux.
Zuletzt geändert von Zythophilus am Di 21. Apr 2020, 14:36, insgesamt 1-mal geändert.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15759
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

De natali urbis Romae

Beitragvon Zythophilus » Di 21. Apr 2020, 14:36

Vita cum careas, mihi mortua, Roma, uideris,
hic tibi natalis cum sit agendus atrox.
Errantes homines pestis legesque fugarunt
nec sua iam ciues linquere tecta sinunt.
Vere salutarent fora milia multa tepente.
Innumeri tererent saxa uetusta pedes.
Vere uagaretur uicisque uiisque uiator,
frigida cui caupo uina cibosque daret,
sed manet ipse domi perterritus incola rebus,
in plateis solitus stare loquique prius.
Nec tua uisurus miracula iam uenit hospes,
aurea Roma: uacat Circus, arena, forum.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15759
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Tiberis » Di 21. Apr 2020, 16:11

Ecce dies rediit, qua condita dicitur esse
Roma, caput mundi denique quae fuerat.
urbs aeterna quidem est, et eorum, qui coluere
urbem hanc eximiam, lingua perennis erit.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10757
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Sa 9. Mai 2020, 17:27

Qua narrant aquilam colubram cepisse uolutam,
torquet et exsiccat ciuibus ora sitis.
Cur sitiunt? Non fit ceruisia, cum metus ingens
otia det fabricis longa coquique uetet.
Vt non sola salus redeat, gens tota precatur,
sed redeat spumans hac comitante latex.

https://www.deutschlandfunk.de/covid-19 ... id=1128439
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15759
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Do 14. Mai 2020, 21:37

Haec est, Sancta, dies tibi festa, Corona, necatae,
sed furata tuum est nomen onusta lues.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15759
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Do 14. Mai 2020, 22:42

Cras demum nobis reserarata taberna petetur
crasque salutabunt pocula „Ciuis, aue!“
Abstinuisse domi nos acri humore negamus,
cum bona amica mihi plena lagoena foret,
sed fore potanti constat meliore sapore,
quae dare cauponis dolia sola queant.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15759
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Sa 16. Mai 2020, 17:02

Regia, Sancte, citis quem tradidit ira necandum
fluctibus, hoc Pragae sunt tua festa die.
Pons notat hanc caedem et lapsum simulacra te euntes
teque Deum sanctis adnumerasse docent.

https://de.wikipedia.org/wiki/Johannes_ ... _moste.jpg
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15759
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 8 Gäste