Nugae

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Sa 31. Okt 2020, 23:55

Quorum iussa boni sequi iubemur,
cauponis prohibere poculisque
plenis constituere nos misellos.
Quid fiet? Latices domi bibemus!
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15809
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Di 3. Nov 2020, 10:00

Vindobonam feriunt terror, uiolentia, caedes
et furit in media mortifera urbe cohors.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15809
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Do 5. Nov 2020, 11:28

Nobis difficiles dies aguntur:
Nos nex sollicitat cruorque fusus,
cum caesos media fleamus urbe.
Tempus tristius hoc malo uidetur,
sed pestis tamen omnibus minantis
in mentem uenit, ut sciamus omnes
nos uita solita frui uetari.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15809
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » So 15. Nov 2020, 23:40

De capite uxoris celeri uelamina uento es
rapta perisse, potens dux Leopolde, ratus.
Anno cum nono posthac oblitus amictus
per nemus errabas, latus ubi amnis erat,
uenaturus apros, et si qui ceruus adesset,
in fruticis foliis conspicis ecce, pater:
Illius illaesum atque intactum pendet amictus.
Esse Dei signum, dux Leopolde, putas
inque loco monachis fiunt te claustra iubente:
Et uelamen adhuc haec fruticemque tenent.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15809
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Cuidam amico qui heri diem natelem egit

Beitragvon Zythophilus » Sa 28. Nov 2020, 14:44

Vnus, care, tuis annis est additus annus:
Quid dederit, miror, contuleritque tibi.
Quin hic, non dubito, uideatur perditus annus,
cum dederit multis tristia, cum det adhuc.
Otia longa dedit, uerum sunt otia uana,
innumerique dies fine iocoque carent.
Heu, faciles nugae perierunt gaudia, risus,
cumque aliis latices sumere lege uetant.
Quem non abstulerit pestis grauis, hunc sine amicis
insanum facient tempora agenda diu.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15809
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Do 3. Dez 2020, 13:54

Narrat saepe suis Querulus de casibus ultro:
Paene bibens periit uel dape, paene rotis.
Pessima res esset, casus si cogeret illum
casus et miseras res reticere suas!
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15809
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Sa 5. Dez 2020, 12:47

Toto pro nobis cum mens spatietur in orbe,
gaudemus, quod iter fit sine fine procul.
Quodsi saeua fames nobis uexauerit artus,
si mens, iam satis est, cogitat esse cibos?
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15809
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » So 6. Dez 2020, 08:37

Vult hodie pueros praesul barbatus adire
et dare promittit dona – cauete! – senex.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15809
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Di 8. Dez 2020, 11:50

Cuius pectoribus peccata grauantia non sunt
et cui contagio non nocet ulla doli,
fitque et concipitur ueterum sine labe malorum,
deinde futura parens innocua ipsa Dei.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15809
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon mystica » Fr 11. Dez 2020, 14:45

Bild

Gloriosa dicta sunt de te, Maria: quia fecit tibi magna qui potens est. Deus, qui per immaculatam Virginis Conceptionem dignum Filio tuo habitaculum praeparasti: quaesumus; ut, qui ex morte ejusdem Filii tui praevisa eam ab omni labe praeservasti, nos quoque mundos ejus intercessione ad te pervenire concedas. Ut, sicut illam tua gratia praeveniente ab omni labe immunem profitemur; ita ejus intercessione a culpis omnibus liberemur. Supplices te, Domine, deprecamur: ut, hujus participatione mysterii, doceas nos terrena despicere et amare caelestia. Amen.
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Censor
 
Beiträge: 921
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Chanukkah

Beitragvon consus » Fr 11. Dez 2020, 17:12

Chanukkah festi sunt dies hoc tempore:
Octo candelae lucem nobis afferunt,
Et spes praebetur nunc nova nostris mentibus.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14087
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Sa 26. Dez 2020, 11:38

Est Stephanus meritus pietate et morte coronam,
nam nequeunt fortem uincere saxa fidem.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15809
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Mi 30. Dez 2020, 22:49

Quare papa dedit plateae simulacra Petrinae,
quae constet timidos foeda fugare pios?
Lex uetat ob pestem multos concurrere eodem:
Quis simulacra uidens foeda manere uolet?

https://de.catholicnewsagency.com/image ... 2.jpeg/810
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15809
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Do 31. Dez 2020, 16:33

Quis, quota lux, nescit, tandem sit, callidus, orta?
Vltima lux anni defugientis adest.
Mens his temporibus fert diuinare futura,
dum uetus annus abit, dum nouus annus init.
Quin, ne deterior ueniens hoc sit, precor, annus?
Non poterit peior proximus esse mihi.
Vt uobis tribuat bona, qui mox annus inibit,
dulciaque addantur gaudia sitque salus.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15809
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon marcus03 » Do 31. Dez 2020, 16:45

Zythophilus hat geschrieben:https://www.katholische-sonntagszei-tun ... erence.jpg

Haec pagina peti non potest. :?

Hoc indicatur:
Seite wurde nicht gefunden
Die Verbindung mit dem Server www.katholische-sonntagszei-tung.de schlug fehl.
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 9147
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: Google [Bot] und 10 Gäste