Nugae

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Beitragvon Zythophilus » Fr 12. Okt 2007, 17:27

Code: Alles auswählen
Quaeris, amice ex me, cur absit ab urbe Gerardus.
 Hinc dominae saeuae iussa secutus iit.
Labitur ex oculis absentis gutta poetae,
 qui in stabulis uerso stercore curat equos,
cauponaeque memor lacrimatur Alesius amens,
 pocula quae sicco plena liquore tulit.
Saepe subit uati tristissima noctis imago,
 quamuis munere sit turbida, Bacche, tuo,
qua linquenda fuit domina caupona iubente
 uasaque - uae! - liquit tot sibi cara dolens.
Vltima largiti meminit nunc pocula Bacchi,
 cum perit in stabulis emoriturque siti.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15758
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Beitragvon Zythophilus » Sa 13. Okt 2007, 11:39

Code: Alles auswählen
Heu, cerebrum hesterno doleo percussus Iaccho
 seque caput circum uoluere cuncta puto.
Me miserum! Sed res fiet magis horrida certe,
 si quando nullo tam calice aeger ero.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15758
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Beitragvon Zythophilus » So 14. Okt 2007, 13:36

Code: Alles auswählen
Missa placere sibi confessus carmina Victor,
 quod nequeunt, queritur, metra leuare sitim.
Carmina non possunt potari. Ignosce poetae!
 Vt uersus animum, mittimus, arte leuent.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15758
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Beitragvon Zythophilus » So 14. Okt 2007, 14:48

Code: Alles auswählen
Pyxidi inesse furens huic bestia fertur aenae
 pantheramque putant aere latere feram.
Credere uix possum, reserans sed claustra cauebo,
 bestia ne tenerum mordeat illa labrum.

http://www.heba.se/nysida/bilder/puntigamer8173402.jpg
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15758
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Beitragvon Zythophilus » So 14. Okt 2007, 15:08

Code: Alles auswählen
Pyxide pantheram non uidimus intus aperta,
 effluit in fauces spumeus – ecce – latex!
Multos post calices causam comprendimus: Acri
 pantheram morsu me cruciare puto.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15758
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Cuidam poetae malo

Beitragvon Zythophilus » So 14. Okt 2007, 16:01

Code: Alles auswählen
Carmina, quae dederas patienti multa papyro,
 facto donasti mi, studiose, libro.
Ista horrent oculi metra pessima, deficit auris,
 uae! corpus trepidat, cum tua uerba legam.
Vt saltem una mei pars gaudeat, utere charta
 molli, ut Musa meos mulceat ista nates.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15758
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Beitragvon Zythophilus » Mo 15. Okt 2007, 21:13

Code: Alles auswählen
Saepe rogat miserum puerorum turba poetam,
 ut sibi det calamo scripta legenda suo.
Poscitis; ecce duo dictauit disticha Musa.
 Non placeant uobis nostra, legenda tamen!
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15758
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Beitragvon Zythophilus » Mo 15. Okt 2007, 21:19

Code: Alles auswählen
Cur, mea Musa, taces nec uis dictare? Tamen fit,
 Musa, sine auxilio distichon, alma, tuo.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15758
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Beitragvon Apollonios » Do 18. Okt 2007, 07:49

carmina dicacissima, mi Zythophile, cudabas.
musa cur tacet? cudans lapsus num illam icisti?
וָאֹמַר מִי־יִתֶּן־לִּי אֵבֶר כַּיּוֹנָה אָעוּפָה וְאֶשְׁכֹּנָה ׃
et dixi quis dabit mihi pinnas columbae ut volem et requiescam
ps. 55,7
Benutzeravatar
Apollonios
Dictator
 
Beiträge: 1395
Registriert: Mi 28. Feb 2007, 18:34
Wohnort: Berolinum

De Mediolano

Beitragvon Zythophilus » So 21. Okt 2007, 20:09

Code: Alles auswählen
Quam decorans murum Leonardus pinxit in aula,
 se nostris oculis VLTIMA CENA negat.
Nuntiet hanc cupiens iam uisere mensibus ante,
 eius in urbe morans quod domum inire nequit.
Si quaeris calices, edepol! ceruisia cara est:
 Mox fis, potor, egens ebrietate carens!
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15758
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Beitragvon Zythophilus » Di 23. Okt 2007, 07:17

Code: Alles auswählen
Incipit ecce dies Phoebea luce latente.
 Irrepit rapiens lumina solis hiems.
Iam uideor media de lecto surgere nocte
 et nox, cum redeo, me tenebraeque tenent.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15758
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

De urbe Dacarum

Beitragvon Zythophilus » Di 30. Okt 2007, 09:27

Code: Alles auswählen
Dacia quam genuit, sibi gens Romana uidetur.
 Num Latios ducis, Dacica qui arua colunt?
Roma Getis linguam deuictis intulit olim:
 Mens remanente uiris barbara uoce redit.
Sordida adhuc habet urbs amentis templa tyranni.
 Ecce tot in media paene ruere domus.
Res tamen una placet: Coquitur ceruisia Dacis.
 Hic mihi dum "Vrsus" erit, - pol! - potero esse bibens.


http://poze.vivi.ro/2006-04-19%20-%20Micul%20Paris/slides/IMG_0455.JPG
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15758
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

de ebrietate poetæ

Beitragvon Apollonios » Di 6. Nov 2007, 12:20

Phœbus sedet temulentus,
vasto scypho vinulentus,
verba vana balbutit.
Polyhymnia irata
verba fremit irritata,
tacet atque evanescit.
וָאֹמַר מִי־יִתֶּן־לִּי אֵבֶר כַּיּוֹנָה אָעוּפָה וְאֶשְׁכֹּנָה ׃
et dixi quis dabit mihi pinnas columbae ut volem et requiescam
ps. 55,7
Benutzeravatar
Apollonios
Dictator
 
Beiträge: 1395
Registriert: Mi 28. Feb 2007, 18:34
Wohnort: Berolinum

Gerardo Alesio

Beitragvon Zythophilus » Do 8. Nov 2007, 19:12

Code: Alles auswählen
Nulla ex ore tuo ueniunt iam uerba, sodalis,
 et, pisci similis, mutus, amice, taces.
Quae rapuit claram tibi uocem causa loquaci?
 Carmina quisquis amat salsa, Gerarde, dolet.
Zuletzt geändert von Zythophilus am Mo 3. Dez 2007, 18:02, insgesamt 1-mal geändert.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15758
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

De Praga

Beitragvon Zythophilus » Di 13. Nov 2007, 21:15

Code: Alles auswählen
Aurea dicitur urbs, quam iusta condidit olim –
 Fama refert – populum lege Libussa regens.
Aureaque hic coquitur ceruisia, sed mihi mulces
 tu meliore gulam flumine, fusca Ceres.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15758
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 8 Gäste

cron