Pyrrha Extraordinario Consoque sal.
Gratias tibi, Extraordinari, quod eam videotaeniam nobis indicavisti, in qua maxima ex parte Latinitas recta adhibita est et etiam, quae dicuntur, subtitulis illustrantur, ut, qui minus assueti sunt usui vivo Latinae linguae, melius intelligant. Tamen, ut iam Consus adnotavit, non omnino mendis caret taenia illa, quorum dua indicavit, etiam pronuntiatio non semper recta est, ut "audÃverunt" pro "audivérunt".
Quod ad argumentum attinet, ipsa audivi Fahrenheit scalae suae punctus fixos dedisse temperaturam minimam, quae in suo loco umquam metita est (0°F = -17,8°C), et temperaturam corporis sui, cum febre aeger esset (100°F = 37,8°C).
Aliam videte taeniolam, in qua non solum modus Germanicus Latine pronuntiandi audiri potest:
http://br.youtube.com/watch?v=XIVgpKGUavI
Haec et aliae taeniae in pagina ALF inveniuntur:
http://www.academialatina.org/acervus.html
Valete.