Bibliotheca Anna Amalia restituta

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Bibliotheca Anna Amalia restituta

Beitragvon consus » Mi 24. Okt 2007, 12:19

Quis nostrum est, quin vehementer gaudeat, quod Vimariae Bibliotheca Anna Amalia tribus ante annis incendio vastata pulcherrime in integrum restituta est? Utinam hominibus scientiae et cognitionis cupidis quam maximo posthac iterum sit usui!
IX Kal. Nov., quo die CCLXVIII ante annis Anna Amalia ducissa Saxoniae Vimariae Isenaci nata est.

-------------------------------
Ingens damnum imprimis septendecim fere milibus librorum, qui saec. XVII editi sunt, illatum est, idque cum vi flammarum, tum etiam aquarum, quibus vigiles ad incendium compescendum utebantur. Qua de causa Bibliothecam etiam donationibus librorum pretiosorum vel donis pecuniariis supplendam esse censeo.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Bibliotheca Anna Amalia restituta

Beitragvon Christophorus » Do 25. Okt 2007, 23:27

consus hat geschrieben:Quis nostrum est, quin vehementer gaudeat


Ego, sed non eventus ipsius causa, sed quia propterea in televisione repetitio seriei dicitur "Crassus" (cum Dietero Pfaffo sive Parocho) extincta est.

:sad: 8)
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2818
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Beitragvon Lord Piergeiron » Mo 12. Nov 2007, 22:01

Salvete Conse, Christophore et Sodales !

Una ex condiscipulis alumnis meis, studentissima rerum bibliothecarum et informationum,
nata Vimariae, tribus abhinc annis flevit, plena doloris deletorum librorum causa.

http://www.anna-amalia-bibliothek.de/de/
http://de.wikipedia.org/wiki/Herzogin_A ... Bibliothek
http://www.klassik-stiftung.de/einricht ... othek.html


Sed stat hodie in splendore pristino Anna Amalia, et speremus: in aeternum !

Nunc, sciatis ut Bibliotheca Anna Amalia non modo „stet“, sed etiam antecedat:
Videte indicem interretialem publicum (opac) sequentem:

http://opac.ub.uni-weimar.de/DB=2/

Per cooperationem cum singulis aliis bibliothecis addebatur facultas quaerendi non modo
nomina auctorum, verba titulorum e. al. vobis certe nota, sed etiam VESTIGIA PROVENIENTIS.(PRV).
Ea facultate adhibita exemplo gratia libri Iudaeis a nationali-socialistibus rapti et per vias obscuras in quasdam bibliothecas Germaniae tum traducti re-inveniri et ex vestigiis restitui possunt !

Res eius modi nobis omnibus intersit.

http://www.klassik-stiftung.de/einricht ... ortal.html

Quid de his factis cogitatis, amici ?

Valete, Lord !
Im Sinne von Ranganathan und Dewey: Prosit!
1 Thaler:
"Si quis nostrum exstat, qui carmine componendo
-don' asses misero!- vivit adhuc adeo."
Benutzeravatar
Lord Piergeiron
Dictator
 
Beiträge: 1772
Registriert: Sa 2. Nov 2002, 01:58
Wohnort: Forgotten Realms


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 60 Gäste