Salvete!

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Salvete!

Beitragvon Maximilianus » Sa 24. Nov 2007, 21:40

Salvete omnes!

Mihi nomen est Maximilianus. Discipulus Germanus sum, Monachio natus Friburgique vel Eleutheropolis (ut hoc oppidum ab Erasmo appellabatur) habitans. Adhuc nec umquam Latine scripsi nec locutus sum. Certe igitur sermo meus plenus est mendorum. Sed mox me recte scripturum esse spero. Quaeso vos librum me commendare quod Latine scribere docet (et in alia parte huius fori ad quaestionem meam respondere)!

Valete!
Maximilianus
Civis
 
Beiträge: 14
Registriert: Fr 23. Nov 2007, 11:28

Beitragvon Pyrrha » Sa 24. Nov 2007, 22:12

Salve Maximiliane!
Friburgi habitas? Quae urbs pulcherrima et mihi carissima est! Fabula illa, quomodo rivuli ("Bächle") nati sint, sane iucunda est, at tibi ut eius urbis incolae certe notissima. De ipsa urbe ne taceam, monasterium ecclesia praeclara, mercatus circum monasterium semper pulcher, ubi etiam optimae nuces emuntur, omnino aer in viis gustum quendam solum Friburgensem habet, denique ultimum nec minimum bibliopolia Friburgensia optima et mihi carissima sunt!
Haud male quidem Latine scribis! Credo prima conamina mea mendosiora fuisse... Ut bene Latine scribas, tibi consulo, ut quam plurimum scribas - usus magister optimus!
Vale!
Pyrrha
Censor
 
Beiträge: 705
Registriert: Sa 11. Aug 2007, 23:01

Beitragvon Maximilianus » So 25. Nov 2007, 15:31

Salve Pyrrha!

Consentimus hanc urbem pulcherrimam esse, sed etiam parvissimam frequentissimamque arbitror (imprimis nunc 'paucis' diebus ante diem natalem Christi).

Usus magister optimus, ut dicis. Qua de causa non intellego, quam ob rem in ludo Latine scribere non discimus. Nonne is melius litteras Romanas legere et intellegere poterit, qui Latine scribere discet?

Vale!

Maximilianus (qui se non nimis mendas fecisse sperat)
Maximilianus
Civis
 
Beiträge: 14
Registriert: Fr 23. Nov 2007, 11:28

Beitragvon Pyrrha » So 25. Nov 2007, 17:07

Salve Maximiliane!

Frequentissima quidem semper est, imprimis tempore natalicio; parvam autem non dicerem.

Quod attinet ad Latine scribendum in schola, tibi assentior: Quis neget se verba grammaticamque linguae Anglicae Francogallicaeque imprimis ob eam causam scire, quia modo vivo oportet adhibere? Quis neget omnia usu activo melius in memoria haerere quam si passive solum adhibenda sunt? Equidem nescio, cur in scholis ita fiat, sed fit. Evenit, quod studentes Latinitatis in universitate queruntur ob ingentem molem vocabulorum, quam scire debeant, quae autem mea quidem sententia - numeros certos non habeo - non maior est copia verborum Anglicorum, quae oportet sciri. Prorsus tamquam quae linguis Anglicae Francogallicaeque valent, scilicet discipulos schola confecta libros ea lingua legere atque intellegere posse debere, linguae Latinae non valeret! Et cur tam difficile discuntur vocabula? Quia vix umquam oportet ipse ea adhibeas.

Vale!
Pyrrha
Censor
 
Beiträge: 705
Registriert: Sa 11. Aug 2007, 23:01

Beitragvon Christophorus » So 25. Nov 2007, 17:52

Salve et tu, Maximiliane! :smile:
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2818
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

consentio

Beitragvon Brakbekl » Sa 26. Jan 2008, 14:49

Salvete,

Desideratum maxumum esse puto, et scribere et cogitare latine in scolae nostrae. Non solum, quia decet, sed etiam, quod hoc modo tantum levior discere esse videtur.

Si quisquam vitia in texto meo invenit, is scribe repente - et - non oblivisci - usus magister optimus!

valete amici
Benutzeravatar
Brakbekl
Senator
 
Beiträge: 3264
Registriert: Sa 18. Aug 2007, 15:07

Beitragvon Ioscius » Fr 30. Mai 2008, 22:33

Omnino consentimus! :-D

Cur discunt discipuli in schola non Latine scribere? Vos hic in foro estis artifices linguae Latinae, sed ego sum in initium. Aut, ut dixis: omne principium difficile. Quomodo libenter scriberem cum meis amicis paululum Latine... Quaestio: Oderunt Latinum :(
Igitur intersum sermonibus huius loci. Iuvat! :)

Et cogitate: Mea menda sunt referenda!
Ioscius
Censor
 
Beiträge: 735
Registriert: Di 6. Feb 2007, 20:02

Beitragvon Narcissus » Sa 31. Mai 2008, 18:36

discipuli in schola propterea non discunt scribere vel etiam loqui, quod pessimis libris utuntur, exempli gratia "Ostia" vel "Felix". hi libri multis picturis ornati post inversionem didacticam annorum sexaginta octo introducti sunt, ut discipuli linguam latinam non iam moleste ferrent. sed oppositum effectum est. nun paene omnes dicipuli linguam latinam post Latinum superatum quam celerrime abrogant, quia eis sunt pessimae linguae latinae scientiae. antea discipuli libro Bornemannensi utentes optime linguam latinam didicerunt.
Forte puer comitum seductus ab agmine fido
Narcissus
Praetor
 
Beiträge: 130
Registriert: Mo 1. Aug 2005, 22:20


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 53 Gäste