Consus amicis suis sal.
Nuper
Apollodorus, sodalis noster Vindobonensis, vir doctissimus litterarumque peritissimus, electrogramma ad me misit, cui commentariolum ab
Andrea Fritsch summa cum diligentia compositum benigne adiunxerat. Quod opusculum inscribitur
Timeo lectorem unius libri et in VOCE LATINA 19 (1983), pp. 309-315, editum est.
In pagina 309 scriptum legimus hoc:
Nuper P. C. Eichenseer, moderator VOCIS LATINAE, illud proverbium commemoravit „Lectorem unius libri timeo“ eiusque sententiae auctorem incertum esse subiunxit. Etiamsi primam originem huius verbi indicare ipse non possum, tamen aliquot locos collegi, quibus nixus fortasse aliquis me peritior fontem verum indagare poterit.
Ne longum faciam, hac in epistula nihil aliud afferam nisi quosdam locos ab
Andrea Fritsch ex scriptoribus antiquis diligenter excerptos. Quibus studiose perlectis illa verba
homo unius libri animadvertetis
non solum compluribus formis, i. e. diversis verbis et ordine verborum mutato, adhiberi, sed etiam diverse vel contrarie posse intellegi (p. 313). Qua de causa, ut omittam alia, legere vos oportet, quid scripserint
Plinius (epist. 7, 9, 15) et
Seneca (epist. 2, 2-4; 45, 1; 88, 2; 120, 22; dial. 9, 9, 4) et
Quintilianus (inst. 10, 1, 20; 10, 1, 59; 12, 1, 4sq.).
In fine commentarioli Andreas Fritsch voce
homo unius libri demonstrat partim significari hominem
laudabilem, partim
vituperabilem (pp. 313sq.). Ille enim
animum suum colligit ‚unum librum legendo’ eumque
omnibus ceteris libris a se lectis
praefert, hic odiosae arrogantiae plenus uno solo libro
lecto se omnia scire putat
de rebus tractatis.
Haec hactenus. Causa finita?
Valete et legite.