Cupidos latine loquendi quaero

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Cupidos latine loquendi quaero

Beitragvon Matthaeus » Sa 12. Jan 2008, 22:46

Salve, amici latine loquendi! :)

Mihi in animo est non solum latine scribere, sed etiam loqui. Classe in decima nunc sum.
Me bene latine loqui non posse existimo, sed semper aliquo, quocum colloquium haberi potest, opus est scio.

Ergo e vos quaero eos, cui cupiditas eadem est. Colloquemur programmis icq (cum "headset") vel skype.

Condicio sola est - quippe - omnino latine loqui! Spero alium ab alio docturum iri :)

Vobis salutes!

Matthaeus
cura deum fuerunt olim regumque poetae
praemiaque antiqui magna tulere chori.

Ov. ars 3, 405-406
Benutzeravatar
Matthaeus
Propraetor
 
Beiträge: 178
Registriert: Di 14. Aug 2007, 21:40
Wohnort: Münster

Beitragvon Merkur » So 13. Jan 2008, 11:27

Laudo te Matthaee, quod tali flagres cupiditate. Ut verum confitear, non pauci sunt quibus Latinitas viva maxime sit cordi ita ut velint in sermone quottidiano ea uti.

Maxime utile mihi videtur esse Latine scribere: hoc modo enim tempus tibi est cogitandi lexica consulendi limandi, deinde oportet colloquare interdum ut locutiones inculcentur animo verbaque.

Praebentur atque instituuntur seminaria quaedam:

"Pro domo" rem meam agens commendo tibi seminarium hoc quod fiet hac aestate in Hungaria -> http://philia.xf.cz/www/index.php?optio ... &Itemid=23

vel hoc:
http://www.septimanalatina.org/


Si vis, scribe epistulam electronicam mihi ...

Vale!
Merkur
Censor
 
Beiträge: 681
Registriert: Do 27. Dez 2007, 22:37
Wohnort: Monachii

Beitragvon Matthaeus » So 13. Jan 2008, 19:08

Salve, Merkur.

Cum verba tua probem, tamen sententia mea alium aures praebere alio loquenti opus est ad verba comprehendenda atque ad mente continendum. Nam dubito, quin verba solum in scriptis legendis inculcentur.

Ceterum septima latina iam novi. Est mihi liber nomine "Piper Salve" ab his conscritpus. Sed gratias tibi plurimas pro auxilio propositisque! :)

Bene vale!
cura deum fuerunt olim regumque poetae
praemiaque antiqui magna tulere chori.

Ov. ars 3, 405-406
Benutzeravatar
Matthaeus
Propraetor
 
Beiträge: 178
Registriert: Di 14. Aug 2007, 21:40
Wohnort: Münster

Beitragvon Pyrrha » Mo 14. Jan 2008, 11:19

Pyrrha Matthaeo Mercurioque spd.
Non refutanda sunt, Matthaei, quae dixit Mercurius: Mihi ipsi, ante quam primum locuta sum, consuetudo erat Latine scribendi, ita ut, cum nuper amicis quibusdam Latinis Italicis narrarem me, quando eos cognovi, e minimo tempore loqui, illi magnopere mirati sint. Verba legendo quidem non satis inculcantur, at scribendo oportet ipse iis utaris, sicut etiam ipse regulas grammaticales adhibere debes, et minus peccabis quam loquendo quod, sicut Mercurius iam admonuit, tempus tibi est lexici consultandi.
Vale!
Pyrrha
Censor
 
Beiträge: 705
Registriert: Sa 11. Aug 2007, 23:01

:-)

Beitragvon Catilina » Do 13. Mär 2008, 21:00

Salve, Mathhaei!

Quae gaudio adulescentes videre latine loquendi cupientes!
Nomen mihi Marina est, viginti et unus annos nata sum, ego quoque latine recte dicere valde cupio - linguam latinam discere coepi anno 2006, itaque multi errores mihi occurrunt.

Ut latine colloqui possimus, tibi do "ICQ": 158085904 , sed non saepe adsum!

Vale :-)
satis eloquentiae, sapientiae parum
Catilina
Civis
 
Beiträge: 12
Registriert: Do 16. Aug 2007, 20:37
Wohnort: Heidelberg


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 49 Gäste