De componendo iambico septenario

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

De componendo iambico septenario

Beitragvon consus » So 3. Feb 2008, 22:32

Consus Zythophilo poetae ingeniosissimo sal.
Ecce verba sane obscena, quae in Suetonii vita Tiberii (45) reperiuntur: hircum vetulum capreis naturam ligurire. Pertinent ad quoddam exodium Atellanicum, in quo iambici septenarii audiebantur, sed – pro dolor! – tradita non sunt nisi oratione obliqua; tamen - iocandi scilicet causa - sententiam a te, ut qui poeta sis excellentissimus, facile in iambicum septenarium converti posse puto. Agedum, mi optime!
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Beitragvon consus » Mo 4. Feb 2008, 16:55

Equidem, amici, Suetonii verba secutus Tiberium huius modi iambico septenario irrideri potuisse puto:

ligúrrit náturám saláx en vétulus hírcus cápreis

Dulce est desipere in loco...
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Beitragvon Zythophilus » Di 5. Feb 2008, 00:16

MARTINVS ZYTHOPHILVS CONSO
Tu ingenio meo - si quid ingenii mihi est - magis confidis quam ego. Septenarius mihi satis alienus est, ut rogem, mihi plus temporis concedas.

VALE
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16949
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Beitragvon consus » Di 5. Feb 2008, 11:08

Consus Martino Zythophilo s.d.p.
In iambico septenario componendo nihil aliud secutus sum nisi quid Fridericus Crusius et Ioannes Rubenbauer docuerint in § 82 utilissimi illius libri, qui inscribitur "Römische Metrik" (Monaci MCMLXI). Suetonii verbis, ut septenarius compleretur, duas voces addidi, "salax" et "en", "salax" (u -) scilicet ante caesuram:
u - / - - / - - / u - / / - ú u / u - / - ú u / x.
Nihil obstat, quin Martialem aemulatus facias et epigramma.
Fac valeas.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 60 Gäste