De delicto quodam fiscali

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

De delicto quodam fiscali

Beitragvon consus » Mi 5. Mär 2008, 11:46

Salvete, amici carissimi!
Nuper aerarii procuratores Germani compactum qui vocatur discum quadragies fere centenis milibus € mercati sunt de homine non nominato, qui eo disco Vaducii e taberna argentaria Liechtensteiniensi a se rapto contineri dixerat permultorum nomina Germanorum, qui maioris lucri avidi pecuniam peregre collocatam magistratus fiscales Germanos dolose celarent.
Nunc vero controversia orta est, utrum tributorum exactores Germani, cum illum discum emerent, iniuriam fecissent necne. Neque enim tantum qui rapuit, verum eum quoque qui recepit teneri oportet.
Magistratus prima quidem specie iniuste videntur egisse, sed ex malis manifestis minima semper eligenda esse contendo. Nonne salus populi suprema lex? Si enim discus ille compactus neglectus esset, futurum fuisse puto, ut cives tributorum fugaces impuniti dimitterentur. Quo facto res publica, id est universa civitas, maiore detrimento affecta esset.
Vos quid sentitis, amici?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Beitragvon Apollonios » Do 6. Mär 2008, 00:31

concedas me opinionem perhibere diversam, verbis inertibus.
ullum crimen contra crimen alterum non vere prodesse puto. quomodo debellemus iniuriam ratione sceleris? metuo iustam et bonam solutionem hoc in casu deesse: semel si admittemus usum instrumentorum scelere conquisitorum, pro iustitia semper hoc admittamus. ergo, ne fiat fandum furi surripere furtum, nec iura malefico humana abiurgare, nec remunerari scelestum unum venumdantem alterum, oportet non sociare improbum impugnando nefarii.
puto rem publicam iura dicere solum ad limitem posse quem dabat ius ipsum.
וָאֹמַר מִי־יִתֶּן־לִּי אֵבֶר כַּיּוֹנָה אָעוּפָה וְאֶשְׁכֹּנָה ׃
et dixi quis dabit mihi pinnas columbae ut volem et requiescam
ps. 55,7
Benutzeravatar
Apollonios
Dictator
 
Beiträge: 1395
Registriert: Mi 28. Feb 2007, 18:34
Wohnort: Berolinum

Beitragvon Tiberis » Do 6. Mär 2008, 19:19

Tiberis cunctis amicis, imprimis Conso suo, s.d.p.

Quamvis eam rem , quia mea non multum interest, me praeterisse fatear, tamen fieri non potest, ut tecum , mi optime Conse, consentiam in eo, quod dixisti salutem publicam supremam legem esse.
quid? num civitati aut iis, qui civitati praesunt, licebit quaelibet scelera committere, dummodo ista populo saluti sint? nonne apud Ciceronem legimus non posse fieri, ut res inhonesta utilis sit? caveant magistratus, ne credant ullam rem inhonestam aliquando sibi usui fore. nam cum ipsi ii, quibus salus publica commissa est, legibus abutuntur, non mirum est, si multitudo quoque putat se legibus non teneri.
quod autem ad rem ipsam attinet, videamus, ne prius symptomata oppugnemus, quam causas eius mali requisivimus. quarum maxima mihi avaritia videtur esse eorum, qui, cum divitissimi sint, semper etiam plura petunt. o civitatem insanissimam , in qua pauci divites, qui societatibus magnis praesunt, plus tricies mereant quam operarii mediocres ! quorum scilicet nemo est, qui pecuniam suam in argentaria Liechtensteiniensi collocet, quippe cum tributa debita veluti sponte sua exigantur. quid autem obstat, quin tributa administratorum rectorumque simili ratione exigantur? quid, si ii, qui consilii curatorii participes sunt, legibus obstringantur ad curam mercedum illorum?
nam quis eorum, quorum interest rem publicam valere, "tolerare potest illis divitias superare", ut ait Sallustius, multis autem "rem familiarem etiam ad necessaria deesse" ? non hercle loquor de re publica Romana, sed de re publica Germanica, qua in civitate iam pridem ordinem , qui dicitur medius, decrescere videmus. qui autem est quasi fundamentum validae civitatis; qui ubi deficit, res publica in periculo est, quae ex nimia divitum avaritia aeque atque ex nimia pauperum inopia detrimentum capit.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11879
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

pro omnibus

Beitragvon Brakbekl » Sa 15. Mär 2008, 14:24

gratiam ago pro existimationibus,

1. Tibi, Conse, rem publicam universam et communem civitatem esse, consentio, ubi sed mos perditus est, legem numquam sanare (posse) puto. Iniuria non iniuriis substituenda sunt.

2. DeTibere et conso scire volo, quod dixistis salutem publicam supremam legem esse, quid salus publicus est? Ubi iacet? In flumine aeris?


3. "cum divitissimi sint, semper etiam plura petunt" Avaritiam de divitate ortam esse non cedo.
Benutzeravatar
Brakbekl
Senator
 
Beiträge: 3264
Registriert: Sa 18. Aug 2007, 15:07

De salute quae dicitur publica

Beitragvon consus » Sa 15. Mär 2008, 20:31

Salvete, amici!
Equidem, si de salute quae vocatur publica hoc loco copiose disputaremus, extra epistulae fines egressuros nos fuisse puto.
Qua de causa, ut alia omittam, his mihi liceat uti Ciceronis verbis (rep. 1, 39), quae maximi momenti videntur esse:
Est igitur, .., res publica res populi, populus autem non omnis hominum coetus quoquo modo congregatus, sed coetus multitudinis iuris consensu et utilitatis communione sociatus.

Ceterum operae pretium videtur philosophorum et iuris professorum inspicere opera, ut Immanuelis Kant libellum, qui inscribitur Zum ewigen Frieden* (1795), ut Ioannis Rawls, philosophi Americani, librum, qui inscribitur A Theory of Justice (1971), ut Iosephi Isensee, iuris professoris Bonnensis, opusculum, quod inscribitur Salus publica – suprema lex? (2006).
--------------------------------------------------------------------------------
*http://www.textlog.de/kant_frieden.html
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 78 Gäste