von Apollonios » Di 10. Jun 2008, 11:59
Apollonios sodalibus sal.
absentia Consi nostri obligata officium accepi et gaudiam carmen suum monstrare.
-----------------------------------------------------------------------------------------------------
Equidem quamquam poetam me esse nego, amici carissimi, tamen Apolloni nostri rogatu trementi manu stilum in cera duxi, idque more mediaevali. Ignoscite...
De cantu volucrum
******************************************************
Omnibus diebus vitae / voces raucas audio:
Sublimes aëroplani, / rotae strepunt in viis;
Ferri viae procul sonos / auribus excipio.
Aures pertunduntur nostrae / rebus tam contrariis:
Nulla pax nec ulla quies: / clamor explet omnia.
Nostrum quis non cruciatur / sonis illis dissonis?
Nec est causa lamentandi! / Recreabis animum:
Cum in hortis, cum per prata / otiose ambulas,
Cantus te permulcet dulcis / avium complurium.
Hilarat te philomela / voce tam clarisona.
Cantat laeta et fringilla / et alauda iubilat.
Longum est enumerare / volucrum tot nomina.
Una tamen sit laudata / in extremo carmine:
Cornix est, quae arte facta, / muta neque crocitans,
ut palumbes arceantur, / horti stat in gramine.
****************************************************
וָ×ֹמַר מִי־יִתֶּן־לִּי ×ֵבֶר ×›Ö·Ö¼×™Ö¼×•Ö¹× Ö¸×” ×ָעוּפָה וְ×ֶשְ××›Ö¹Ö¼× Ö¸×” ׃
et dixi quis dabit mihi pinnas columbae ut volem et requiescam
ps. 55,7