Qui modus artificibus tenendus sit

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Qui modus artificibus tenendus sit

Beitragvon consus » Di 2. Sep 2008, 16:48

Consus amicis sal.
Bauzani, in oppido Italico, rana exhibebatur cruci affixa*, quod signum factum erat a Martino Kippenberg, artifice Germano. Sunt qui hac cruce animos Christianorum offendi censeant. Et saeculo undevicesimo Felicianus Rops, celeberrimus Belgarum pictor, mulierem in crucem actam pinxit**. Nonne artifices quoque moderatione uti oportet? Equidem animo pendeo, quid dicam. Vos quid censetis, amici?

---------------------------
* http://www.bz-berlin.de/BZ/kultur/2008/ ... 54434.html
** http://www.spamula.net/blog/i08/rops-thumb.jpeg
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Beitragvon Pyrrha » Di 2. Sep 2008, 17:09

Pyrrha Conso suo sal.
Nostine "artificem" illum Belga Gulielmum Delvoye? Sues notis impungit et alia mira agit, quorum nihil ullo modo mihi placere posset... :shock: :shock: Cuius opera quaedam hic inspicere potes: http://www.artnet.de/artwork/424810832/114882/wim-delvoye-cinderella.html
Quid censes de photographematis Röntgenianis murium crucibus affixorum? :shock: :shock: :shock:
Vale!
Tief ist der Brunnen der Vergangenheit. Sollte man ihn nicht unergründlich nennen?
Pyrrha
Censor
 
Beiträge: 705
Registriert: Sa 11. Aug 2007, 23:01

Beitragvon Apollonios » Di 2. Sep 2008, 18:35

salve Conse,

iste Kippenbergis crux importune spectatoris oculos coget ad tædium. in rationem artificis illa rana sibi vult symbolum ipsi violati, denudati - fortasse et vinolenti, ut monstrat cadus in manu ranæ. in oculis meis non prorsus imperitis artibus, immaturum est opus crudumque, dignum tironis, non technici. sed fides non deletur stultitia.

pictura Ropis ostendit temptatio sancti Antonii. videtur in cruce per Christum pulchra mulier venusta, dulce subridens ad monachum valde confusum, rosis coronata et cruce fixa non clavis sed redimiculis levissimis. Antonius videtur legisse historiam de continentia Iosephi. pictura in libro monstrat uxorem Potipharis et Iosephum in scenam illam notissimam.

vultu distorte, figura diaboli cucullo rubro amicta Christum de cruce arripit. signum in cruce fixum non iam INRI est sed - EROS. in tergo mulieris super libros plenos sus scenam observat. sinistra parte, duo angeli volant - primo visu, nitidi videntur cum floribus, sed capita et brachia calva sunt et ossa nuda.

certe, Ropis pictura temptationem modo monstrat acerrimo - sed bene considerantem nihil se præfert nisi veritas bene nota: est temptatio et ante oculos inque cordis sanctorum.
וָאֹמַר מִי־יִתֶּן־לִּי אֵבֶר כַּיּוֹנָה אָעוּפָה וְאֶשְׁכֹּנָה ׃
et dixi quis dabit mihi pinnas columbae ut volem et requiescam
ps. 55,7
Benutzeravatar
Apollonios
Dictator
 
Beiträge: 1395
Registriert: Mi 28. Feb 2007, 18:34
Wohnort: Berolinum

Beitragvon consus » Di 2. Sep 2008, 22:20

Salve, Apo! Salvete, amici!
Salvator Dalius S. Antonium in temptationem inductum hoc modo pinxit:
http://blogs.univ-paris5.fr/hy08562/files/-1/309/Salvador-Dali-Tentation.jpg
Oro vos comparetis.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Beitragvon Apollonios » Mi 3. Sep 2008, 11:11

in Salvatoris Dalii pictura, opulentia potestasque maximæ sunt temptationes - certe etiam veneriæ. phantasia illæ temptationis mundum quasi desertum apparere facit fingitque lucem solis divitiis emanere. media in pictura procul videtur figura monachis cruce allevata benedicens figuram hominis inclinatam. nescio vel artifex monstret, ut in tabulis antiquissimis, scenam vitæ sancti, vel superbiæ periculam spiritualis qui sibi potestatem Dei arrogat. nubila periculosa subeunt e longinquo.
positu genu, macer Antonius nudus inornatusque manu nititur in saxo quem sanctus alias fortasse sessibulo utitur. meditatum esse videtur ante calvam - memento mori! sola defensio crux est alte allevata quam ostendit beluis. illæ quamquam ingentiæ videntur titubantiæ super crura aranearum.
Dalius non extenuat temptationis potestatem varietatemque sed illi opponet fortiorem vim fidei.
וָאֹמַר מִי־יִתֶּן־לִּי אֵבֶר כַּיּוֹנָה אָעוּפָה וְאֶשְׁכֹּנָה ׃
et dixi quis dabit mihi pinnas columbae ut volem et requiescam
ps. 55,7
Benutzeravatar
Apollonios
Dictator
 
Beiträge: 1395
Registriert: Mi 28. Feb 2007, 18:34
Wohnort: Berolinum

De Bauzano

Beitragvon Zythophilus » Mi 3. Sep 2008, 16:11

Bauzanum minime est oppidum Italicum!
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16941
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Beitragvon Apollonios » Mi 3. Sep 2008, 18:18

velles, ô Zythophile, artificia exhiberi mediocria in patria tua?
וָאֹמַר מִי־יִתֶּן־לִּי אֵבֶר כַּיּוֹנָה אָעוּפָה וְאֶשְׁכֹּנָה ׃
et dixi quis dabit mihi pinnas columbae ut volem et requiescam
ps. 55,7
Benutzeravatar
Apollonios
Dictator
 
Beiträge: 1395
Registriert: Mi 28. Feb 2007, 18:34
Wohnort: Berolinum

Beitragvon consus » Mi 3. Sep 2008, 22:34

Bauzanum minime est oppidum Italicum!

Bene, mi Zythophile. Scribi ergo oportebat:
Bauzani, in oppido Tirolensi, eqs.
Ea quidem Tirolis pars, quae ad meridiem spectat, magna ex parte suis utitur legibus, sed ... Prorsus nescio quid scribam: Altus Athesis, vulgo Alto Adige?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Qui modus artificibus tenendus sit

Beitragvon romane » Di 3. Mär 2009, 17:03

nur ein Eintrag, damit der Thread als gelesen gelten kann
Die Freiheit ist ein seltsames Wesen - wenn man es gefangen hat, ist es verschwunden

www.mbradtke.de
Benutzeravatar
romane
Pater patriae
 
Beiträge: 11669
Registriert: Fr 31. Mai 2002, 10:33
Wohnort: Niedersachsen


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 51 Gäste