Latine telephonare ^^

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderator: e-latein: Team

Latine telephonare ^^

Beitragvon ille ego qui » So 4. Jan 2009, 17:06

Christianus sodalibus s.d.p.

magno cum gaudio video (et audio) tot esse, qui Latine loqui cum velint tum possint copiose "hercle" ac iucunde.
(doctor ceterum Latinitatis mihi dixit "hercle" esse dictum grave et rusticum - quale "zum teufel verdammt noch mal!" -, quo uti solos decet viros neque umquam feminas. philologi assentimini?)

quod ex vobis quaerere equidem cupio: vultisne ulli fortasse Latine etiam telephonare? intellexeritis: Latinitatis vivae et cupidissimus sum :pillepalle: et ad omnia paratus :hail:

ut me denique, hoc primum qui in foro nostro "Latine verser", noveritis :prof2: : ex Bavaria natus Christianus appellatus litterarum Latinarum et Teodiscarum studiosus annum ago vicesimum primum ^_^

curate ut valeatis
Christianus
Zuletzt geändert von ille ego qui am Mo 5. Jan 2009, 15:44, insgesamt 1-mal geändert.
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5804
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Latine telephonare ^^

Beitragvon Tiberis » So 4. Jan 2009, 21:59

salve, Christiane !

rem sane inusitatam neque tamen iniucundam petis, quamquam timeo, ne in telephonando nimiam pecuniam perdamus, si disputantes maiorem quandam rem tractemus. :roll:
aptius ergo mihi videtur ad colloquendum hoc foro uti, in quo libere et expedite disputari liceat tempore non urgente.
quamobrem te oro quam saepissime disputationibus nostris intersis, ut qui pro aetate tua haud male Latine scire videaris.

bene vale ! :)

obiter dictum: illud "hercle" non exlamatum esse nisi a viris Romanis recte dixisti; causam quidem - pro dolor! - nescio.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10704
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Latine telephonare ^^

Beitragvon ille ego qui » Mo 5. Jan 2009, 14:52

meus quidem doctor "mehercle" dixit esse "ein ganz grober kraftausdruck" (cf. "zum teufel" e.a.). hac ex re illud verbum vitari oportuisse a feminis Romanis. :prof2:

quod ad Latine telephonandum attinet: mihi enimst quoddam telephonum vel telephonandi pactum, quo gratis Latinos dummodo habitent intra Germaniae fines appellare liceat. :grouphug:
si igitur hoc experiri cupiveritis, fiet et continget ita ut nihil pecuniae neque a me neque a vobis impendatur. :hammer: nemo verum cogetur.

utcumque autem ista eveniant - me foro hinc saepius usurum esse constat.
:verfolgt:

valete.
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5804
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Latine telephonare ^^

Beitragvon Matthaeus » Mo 5. Jan 2009, 23:25

salve, Barave ;D

equidem cogitationem tuam magni aestimo et ad telephonandum libenter paratus sum, sed est tibi ante mihi explicandum, quod pactum feceris quaeque commoda habeas. postea libenter telephonare possumus =)

bene vale!
cura deum fuerunt olim regumque poetae
praemiaque antiqui magna tulere chori.

Ov. ars 3, 405-406
Benutzeravatar
Matthaeus
Propraetor
 
Beiträge: 167
Registriert: Di 14. Aug 2007, 21:40
Wohnort: Münster

Re: Latine telephonare ^^

Beitragvon ille ego qui » Mi 7. Jan 2009, 19:37

salve matthei (hic nisist rectus nominis tui vocativus, me duris verbis monere ne dubitaveris! ^^

quid autem cunctaris mihi eam, qua in isto icq versari soles, significationem prodere? :-P hoc ubi fecisti, statim poterimus Latine colloqui inter nos incipere. quid dicis, amice?
(mea quidemst: 278 792 237)

vale vale vale
dicit
ille
Christianus

post hoc scriptum: pactum telephonandi, quod mihi suppetit, vocatur d s l ... quo, ni fallor, omnino gratis telephonatur
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5804
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Latine telephonare ^^

Beitragvon Pyrrha » Mi 7. Jan 2009, 23:52

Habesne Skype? Vide hic: http://web.ukonline.co.uk/caractacus.be ... index.html
Plurimi cupidissimi, qui Latine viva voce loquantur, et quidem variis e terris, ita ut non omnes eodem accentu Germanico utantur. :D Vale.
Tief ist der Brunnen der Vergangenheit. Sollte man ihn nicht unergründlich nennen?
Pyrrha
Censor
 
Beiträge: 704
Registriert: Sa 11. Aug 2007, 23:01

Re: Latine telephonare ^^

Beitragvon ille ego qui » So 11. Jan 2009, 16:39

bene mones, carissima! pro dolor mihi non est, quod tu skype appellas. solum simplex telephonum ^^
qua re fautores latine loquendi istud praeferunt? quae habet commoda? ...
valete plurimum
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5804
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Latine telephonare ^^

Beitragvon Pyrrha » So 11. Jan 2009, 18:54

quod eo modo gratis per computatrum com hominibus ex toto orbe terrarum loqui potes (significo viva voce loqui). Programma potes ex interrete trahere, ceterum solum microphonum oportet habeas (aut emas).
Tief ist der Brunnen der Vergangenheit. Sollte man ihn nicht unergründlich nennen?
Pyrrha
Censor
 
Beiträge: 704
Registriert: Sa 11. Aug 2007, 23:01

Re: Latine telephonare ^^

Beitragvon ille ego qui » Sa 30. Mai 2009, 18:04

salvete carissimi, salva sis Pyrrha,

mirum factumst. istud skype modo de interrete detraxi. quid porro? suntne in numero vestro, quibus per skype amicis uti mihi liceat? ;-)

bene valete.
ille
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5804
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Latine telephonare ^^

Beitragvon Laptop » So 31. Mai 2009, 05:28

ille ego qui hat geschrieben:(doctor ceterum Latinitatis mihi dixit "hercle" esse dictum grave et rusticum - quale "zum teufel verdammt noch mal!" -, quo uti solos decet viros neque umquam feminas. philologi assentimini?)



dicerem magistrum illum in eam rem errare. quia "hercle" non aliter fere quam "pro di immortales intellego. exclamatio sic proba est, ut in quacumque comoedia invenire possis.
SI·CICERONEM·ÆMVLARIS·VERE·NON·VIVAS (get a life!) OBITER·DICTVM·BREVITAS·DELECTAT (keep it short and simple = kiss)
Benutzeravatar
Laptop
Augustus
 
Beiträge: 5611
Registriert: Sa 12. Mai 2007, 03:38

Re: Latine telephonare ^^

Beitragvon Merkur » So 31. Mai 2009, 12:47

mea quidem sententia "hercle" illud nihil ferme sibi vult, vix ullam habet vim, cum sit Plauto usitatissimum quocumque loco.
Est verbum inane quoddam quod supplendi enuntiati causa additur (id quod nos "Füllwort" dicimus).

Maiorem vim inesse huic "pro di immortales", quippe quod multo rarius legatur neque ubicumque inculcetur.


haud abs re ille monet "hercle" viris potissimum esse usitatum.
Merkur
Censor
 
Beiträge: 681
Registriert: Do 27. Dez 2007, 22:37
Wohnort: Monachii

Re: Latine telephonare ^^

Beitragvon Zythophilus » Mo 23. Mär 2020, 08:19

Gibt's den RHH irgendwo online? Ich habe keinen daheim und werde in den nächsten Wochen auch keine Möglichkeit haben, ein gedrucktes Exemplar einzusehen, um herauszufinden, was der §40, 1 besagt.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15731
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Latine telephonare ^^

Beitragvon marcus03 » Mo 23. Mär 2020, 08:42

Dort geht es darum, wann der Gen- Pl. auf -um bzw. ium lautet.

Zythophilus hat geschrieben:Gibt's den RHH irgendwo online? I

Ja, aber nicht legal, soweit ich weiß. ;-)
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 8817
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: ciuitatium

Beitragvon Zythophilus » Mo 23. Mär 2020, 08:59

Der Gen. ciuitatium ist doch ohnedies ein alter Hut. Auch wenn diese Form bei Cicero die Normalform darstellt, ist es sicher kein faux pas, ciuitatum zu schreiben. Umgekehrt ist auch für den weniger geübten Lateiner vermutlich sofort ersichtlich, dass es sich um einen Gen.Pl. handeln muss, selbst oder gerade wenn er selber nicht so sicher ist, welche der beiden Möglichkeiten -um oder -ium gerade stimmt.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15731
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Latine telephonare ^^

Beitragvon Medicus domesticus » Mo 23. Mär 2020, 09:05

Nonne filum est falsum, Zythophile ? :wink:
Ἔρος δ' ἐτίναξέ μοι φρένας, ὠς ἄνεμος κὰτ ὄρος δρύσιν ἐμπέτων.
Patria mea: https://tinyurl.com/j3oe3yn
Benutzeravatar
Medicus domesticus
Augustus
 
Beiträge: 6738
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07
Wohnort: Oppidum altis in montibus Bavaricis situm

Nächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 8 Gäste