de rebus, quae in Palaestina geruntur

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

de rebus, quae in Palaestina geruntur

Beitragvon Tiberis » Mo 5. Jan 2009, 04:56

Tiberis omnibus sodalibus sive amicis sal.


Oppidis Palaestinensium incursionibus aereis graviter ictis milites Israelitici denuo fines suos excesserunt, ut vim maiore vi expellerent. Non ergo iis, qui rei publicae Israeliticae praesunt, clades bello Libanensi accepta documento fuit: vires hostium bello gerendo non minui, sed augeri iam tunc scires. Iterum autem in eodem errore versari vere insanum est. Nam odium ac vis numquam securitatis fundamenta esse possunt. Israelites, cum Palaestinenses agrum Gazanum colentes omni modo vexant, opprimunt, commeatu intercludunt, tamen vitam suam securiorem non reddunt; non enim dubium est, quin pro singulis occisis duo aut plures sint exorituri, qui nihil aliud agant, nisi ut iniuriam acceptam ulciscantur.
Ceterum in dies magis commoveor, cum video, quanta neglegentia gubernatores civitatum occidentalium miserrimam condicionem Palaestinensium praetereant. Quin etiam eo impudentiae procedunt, ut populum Palaestinensem ipsum de calamitate sua queri debere affirment, quia duces
sibi iniquos creaverit. Quid ? nonne ipsi ii, qui democratiam summum bonum putant, validis suffragiis neglectis iura Palaestinensium democratica minuunt? Ceterum quaerendum est, num Palaestinenses factioni „Hamas“ favissent, nisi iam pridem de salute sua desperavissent.
Nonne iam antea tristissimus erat status Palaestinensium ? num est mirum homines patria expulsos et a toto fere orbe terrarum destitutos eos creavisse duces, qui occupationi se repugnaturos polliciti sunt ?
At nostri gubernatores obstinate perseverant cum territoribus agi non oportere. Quid? Territoresne eos appellemus, qui occupantibus repugnent? Ergo nazistis assentiri debeamus, qui eos bellatores , qui in Yugoslavia, in Francia, in Italia vi armisque restiterant, eodem nomine appellaverint. Quid ? memini Talibanos, qui nunc territorum numero habentur, cum exercitui Sovietico repugnarent, a diurnariis nostris “bellatores dei” appellatos esse.
Caveamus, ne temere Americanos sequamur in territoribus definiendis ! Nonne nomen ipsius Nelsonis Mandelae, viri summo honore, nunc demum ab illis ex indice territorum deletum est ?
Nostri gubernatores obstinate perseverant exercitum Israeliticum iure sui defendendi hostes esse aggressum ,culpam proeliorum novissimorum nimirum in Hamas vertentes, cuius bellatores rem publicam Israeliticam missilibus propellendis priores lacessiverint. Sit ita; tamen huic bello omnem aequitatem deesse apparet : nonne videndum est, ne poena maior sit quam culpa? His novissimis proeliis plus CCCC Palaestinenses occisi sunt; ex altera parte quattuor Israelites adhuc periere. Num tanto minoris est vita eorum, qui in Gaza habitant?
Quid ergo? Qua ratione terra , quae sancta dicitur, olim erit pacata ? nescio. Sed omnis spes pacis vana erit, nisi condiciones vitae eorum, qui in agro Gazano vivunt, meliores reddiderimus. Quis enim, cuius interest iura humana valere, tolerare potest eos veluti in carcerem inclusos miserrimam vitam agere, cum in rebus ad vivendum necessariis impetrandis ex iis pendent, a quibus olim sedibus expulsi sunt ? sed cum Israelites , quidquid faciunt, a potentissimo orbis terrarum imperio adiuventur, Palaestinenses simili patrono carent. Ne consilii securitatis quidem auctoritas in ea regione valet : nam Americani intercedere solent, ubi Israel reprehenditur. Quin etiam postulationes ab eo consilio comprobatas res publica Israelitica non flocci facit, ut e.g. postulationes (sive “resolutiones”)
242,248,2452,262 et al.
Tamen ad pacem impetrandam necesse erit Israelites ad fines, qui fuerunt ante bellum VII dierum, se recipere, deinde eos condicionibus non praepositis cum omnibus pariter vicinis colloquia inire. Americani foris maneant ! occasione pacis conciliandae per tot annos omissa nemo fere est, qui credat eorum interesse utriusque partis iura valere.

valete.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11879
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: de rebus, quae in Palaestina geruntur

Beitragvon Zythophilus » Di 6. Jan 2009, 09:57

Mars furit ad Gazam. Crudelia tela mouentur.
Mors homines miseros uisque timorque premunt.
Qui te odio pacem facturum, stulte, putasti,
crescere solum odium nosce per arma nouum.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16944
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: de rebus, quae in Palaestina geruntur

Beitragvon Apollonios » Mi 7. Jan 2009, 19:31

videtur commentaria actorum publicorum nimis præiudicata reticent Hamas pugnatores primo e schola in Jabalya tela misisse et usum esse infantes popularesque quasi scutis. fieri potest ut milites vere nesciverant innocentes infestati esse responsione congressus.
nihilominus mæsta incertaque animi exclamare velim: inanis est quis pugnam inceptavit, parem puto culpam amborum adversariorum paremque facultatem munusque pacificandi.
convertat corda Dominus.

http://idfspokesperson.com/2009/01/06/u ... 6-jan-2009
Zuletzt geändert von Apollonios am Do 8. Jan 2009, 11:04, insgesamt 1-mal geändert.
וָאֹמַר מִי־יִתֶּן־לִּי אֵבֶר כַּיּוֹנָה אָעוּפָה וְאֶשְׁכֹּנָה ׃
et dixi quis dabit mihi pinnas columbae ut volem et requiescam
ps. 55,7
Benutzeravatar
Apollonios
Dictator
 
Beiträge: 1395
Registriert: Mi 28. Feb 2007, 18:34
Wohnort: Berolinum

Re: de rebus, quae in Palaestina geruntur

Beitragvon Tiberis » Do 8. Jan 2009, 01:35

Mahmud Abbas, praesidens Palaestinensium, consilium securitatis , ut Israelitibus aggredientibus intercederet, appellavit his fere verbis: " finem facite huic genocidio excisionique ! sinite populum meum vivere eumque liberum esse !"
mira sane verba ab eo dicta, quippe qui nimis diu de proeliis cruentibus tacuerit. sero tamen intellexisse videtur omnes labores, quos adhuc susceperat paci impetrandae, in irritum cecidisse.
adeo enim desperavit de aequae condicionibus pacis, ut diceret non posse fieri, ut cum Israelitibus de pace ageretur.
sed auctoritate eius non solum apud Palaestinenses, sed etiam apud eos gubernatores rerum publicarum,qui ei favebant, nihil iam valente timeo , ne quis ei succedat, qui spem minus in agendo quam in dimicando ponet. :sad:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11879
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 55 Gäste