o congruentiam!

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

o congruentiam!

Beitragvon ille ego qui » Sa 31. Jan 2009, 16:45

sitis salvi, sodales,

quiddam mediocre ex vobis quaeram. mi quaeso aures praebeatis ^^:
modo quendam de aetate mea certiorem facturus - Latine scilicet - dubitavi. ago enim annum vicesimum primum. utrum igitur dicerem me esse natum "viginti unUM annUM" an "VIGINTI unum annOS"?

curiosus sum de eo, vos quid sentiatis? =)

valete plurimum
Christianus
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6929
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: o congruentiam!

Beitragvon RM » Sa 31. Jan 2009, 16:54

Estne hoc quod quaeris?

1. Cic, deOrat, 3, 74, 8:
publicas causas accesserim
annosque natus unum et viginti nobilissimum hominem et eloquentissimum in iudicium vocarim;

(inventum programmate LECTOR 2007)

8) RM
RM
Augustus
 
Beiträge: 4522
Registriert: So 22. Sep 2002, 22:08
Wohnort: Bayern

Re: o congruentiam!

Beitragvon ille ego qui » Sa 31. Jan 2009, 16:59

gratias tibi, RM!
isto autem in loco numerus a substantivo "anni" dispositur. quid autem, si "annus" - quacumque forma - ipsum post "unum" positur?

:nixweiss:
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6929
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Beitragvon consus » Sa 31. Jan 2009, 17:46

Salve.
Quicumque annum agit vicesimum primum, is annos natus est viginti; neque enim annum complevit vicesimum primum. Quicumque annos natus est viginti unum, is annum agit vicesimum secundum.
Qud ad quaestionem tuam attinet, scribi licet aut viginti unum annos (annos viginti unum) aut viginti unum annum*.

--------------------
* Kühner-Stegmann, Ausführliche Grammatik der lateinischen Sprache, Darmstadt 1966, II 1 p. 55: Wenn zu mehreren attributiven Adjektiven dasselbe Substantiv wiederholt zu denken ist, aber nur einmal gesetzt wird, so steht es entweder im Plural oder schließt sich an eines der Adjektive an und steht im Singular.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: o congruentiam!

Beitragvon Tiberis » Sa 31. Jan 2009, 18:05

quid autem, si "annus" - quacumque forma - ipsum post "unum" positur?

salve.
equidem censeo nihil referre, quo ordine ista continuentur, dummodo respicias XXI annos plures esse quam unum; ex quo evenit, ut plurali nobis utendum sit. cum enim non dubitetur, quin , si notis utamur, "XXI annOS" scribere nos oporteat, non est causa , cur verbis adhibitis non eandem rationem sequamur.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11884
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: o congruentiam!

Beitragvon ille ego qui » Sa 31. Jan 2009, 18:07

gratias, Conse, tibi summas =)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6929
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

XXI annos

Beitragvon consus » Sa 31. Jan 2009, 18:28

Equidem, mi optime Tiberis, annos viginti unum (viginti unum annos) praeferendum esse censeo. Utcumque se habet res, Livius nescio quo loco viginti unum annum videtur scripsisse.
Optimum hebdomadae exitum!
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: o congruentiam!

Beitragvon RM » Sa 31. Jan 2009, 19:47

Credite Ciceroni! Certe recte dixit. Cetera, quae inveni sunt:

Just, Dig, 50, 16, 3, 1, pr, 2
... ueluti uiginti unum milia sunt passus ...

Liv, AUC, 9, 44, 12, 1:
... signa unum et uiginti capta ...

Liv, AUC, 37, 59, 4, 1:
... cistophori trecenta uiginti unum milia septuaginta ...

Serv, CommDon, 410, 29:
... his pronominibus, quae omnia sunt viginti et unum, nullum aliud ...

Serv, CommDon, 436, 28:
... quoniam Probus viginti et unum dicit esse pronomina, ...

Tac, Dial, 21, 1, 5:
... Calvus, cum unum et viginti, ut puto, libros reliquerit ...

8) RM
RM
Augustus
 
Beiträge: 4522
Registriert: So 22. Sep 2002, 22:08
Wohnort: Bayern

Re: o congruentiam!

Beitragvon ille ego qui » So 1. Feb 2009, 10:57

gratias vobis ago, sodales peritissimi!

ergo ullus locus non invenitur - ni fallor -, quo numerus "unius" et substantivum inter se congruant (viginti unus annus). videntur etiam scriptores, ne hoc iuxta (atque post) illum ponatur, intuitione quadam vitasse - quippe cum et "viginti unus annus" et "viginti unus anni" forsitan Romanis aliquantulum inepta sonarent ... ^^

spero vos me delirantem putaturos non esse ;-)
diem vobis exopto iucundissimum. mihi quidem res Teodiscae vel germanisticae sunt ediscendae. valete!
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6929
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 64 Gäste