Fabulam fori

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Fabulam fori

Beitragvon voxromana » Sa 7. Feb 2009, 17:02

Salvete!

In animo habeo hunc forum fabulam scribere. :-D
Vultisne adesse?
Quisque in hoc res particeps dictum unum adscribit. :smile:
Videbimus, quid fieret. :lol:

Dictum primum:

Ad multam noctem philosophi disputaverunt.
[...]
In te flagrandum est quod in aliis incendere vis.
voxromana
Aedilis
 
Beiträge: 73
Registriert: Do 11. Dez 2008, 18:54

Re: Fabulam fori

Beitragvon Tiberis » So 8. Feb 2009, 00:18

Ad multam noctem philosophi disputaverunt.

Tum unus ex iis, cuius sententia apud ceteros plurimum valebat :"cogitationes nostrae", inquit, "vanae sunt.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11879
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Comminiscamur fabulam...

Beitragvon consus » So 8. Feb 2009, 12:18

Tiberis scripsit / hat geschrieben:Tum unus ex iis, cuius sententia apud ceteros plurimum valebat :"cogitationes nostrae", inquit, "vanae sunt.

Consensit alter, cui nomen erat Philo: "Quid mirum? Nam et philosophis nobis nota sunt Ecclesiastae verba gravissima illa: Vanitas vanitatum, vanitas vanitatum et omnia vanitas. Sed, pro noctua Minervae sacra, quid est vanitas, amici doctissimi?"
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Comminiscamur fabulam...

Beitragvon Apollonios » So 8. Feb 2009, 13:23

consus hat geschrieben:Consensit alter, cui nomen erat Philo: "Quid mirum? Nam et philosophis nobis nota sunt Ecclesiastae verba gravissima illa: Vanitas vanitatum, vanitas vanitatum et omnia vanitas. Sed, pro noctua Minervae sacra, quid est vanitas, amici doctissimi?"

tum quidam Beda iunior inter eos "vanitatem" inquit "pavoremque inter se similes puto, quia ambo omni in homine habitant nec usquam agunt."
וָאֹמַר מִי־יִתֶּן־לִּי אֵבֶר כַּיּוֹנָה אָעוּפָה וְאֶשְׁכֹּנָה ׃
et dixi quis dabit mihi pinnas columbae ut volem et requiescam
ps. 55,7
Benutzeravatar
Apollonios
Dictator
 
Beiträge: 1395
Registriert: Mi 28. Feb 2007, 18:34
Wohnort: Berolinum

Philo:

Beitragvon consus » So 8. Feb 2009, 14:09

"Intellego quidem, Beda venerabilis, sed cum vanitatem et pavorem inter se similes esse contendas, oro te fusius explices, cuius tibi rei pavor ante oculos versetur; neque enim quid sit pavor plane intellegetur, nisi et id ad quod paves apertius explanaveris. Quo facto et quid sit ipsa vanitas melius intellectum iri spero."
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Fabulam fori

Beitragvon Apollonios » So 8. Feb 2009, 20:42

capite demisso Beda erubescens respondit: "pavore capto verba inana falsave dicere timeo, vanitas autem pavorem firmat quia vanus non errantem esse cupio."
וָאֹמַר מִי־יִתֶּן־לִּי אֵבֶר כַּיּוֹנָה אָעוּפָה וְאֶשְׁכֹּנָה ׃
et dixi quis dabit mihi pinnas columbae ut volem et requiescam
ps. 55,7
Benutzeravatar
Apollonios
Dictator
 
Beiträge: 1395
Registriert: Mi 28. Feb 2007, 18:34
Wohnort: Berolinum

Philo

Beitragvon consus » Mo 9. Feb 2009, 13:48

Philo: „Hem - - - cave, Beda optime, ne animum tuum altius intret pavor, quam ut rationi locus sit atque consilio. Causa enim, cur omnia vana esse videantur, dilucide detecta equidem pavorem ad nihilum redactum iri puto. Sed amici nostri ea de re quid sentiunt? - Sed iam timeo ne nos etiam vox(romana) deficiat...“
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Fabulam fori

Beitragvon voxromana » Mi 11. Feb 2009, 18:59

"Quid est vanum?", voxromana respondit. "cogationes nostrae exstant hic et nunc. Sed quid est vanitas, amici cari?" Et ad ambiendum surrexit. "Quis in hac re decernit? Quis aestimare potest quid vanum est?", rogavit et alios philosophos aspexit.
In te flagrandum est quod in aliis incendere vis.
voxromana
Aedilis
 
Beiträge: 73
Registriert: Do 11. Dez 2008, 18:54

Beitragvon consus » So 15. Feb 2009, 12:04

Qui autem omni in ea re cogitatione locata – pro dolor – ex lassitudine dormire coeperunt. Iam timendum erat, ut sua sponte expergisci possent. Quid enim vanitate languidius?
:sleep:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Fabulam fori

Beitragvon Noctua » Do 19. Feb 2009, 15:44

At voxromana, quam quaestio tenet, eius modi nullum responsum accipere animadvertit. Multa secum volvit. “Nisi hac ratione” inquit “fortasse per contemplationes melius intellegam. Necesse est imagines habere. Idcirco usu docta esse et responsum ex usu quaerere volo.” Qua dicta iter ingreditur.
"Die Frage des "Wer bin ich?" führt zwangsläufig ins Dunkel, aus dem man nur auf unehrliche Weise [...] wieder herausfindet." (N. Luhmann)
Noctua
Praetor
 
Beiträge: 135
Registriert: Fr 1. Aug 2008, 15:38


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 42 Gäste