Scaena patens terra est et mundus grande theatrum.
Actor homo est nolens aut sibi agenda uolens.
Partibus is uiuit, quae sunt, contentus agendis
an studet exoptans partibus ipse suis?
Rector ei partes tribuit, qui cogitat, aptas
an fors caeca suas cuique sequenda tamen?
Partibus e scaena cum iussi exibimus actis,
plausus erit nobis mortene parta quies?