Ego quoque adveni...

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Ego quoque adveni...

Beitragvon Archias » Di 23. Jun 2009, 23:35

Salvete, philologiae classicae amici!

tandem ego quoque huc adveni itaque nunc volo vos me melius cognituros esse. Mihi nomen est Archias ac adulescens viginti annorum sum. Berolino, in capite Germaniae, vivo. Ibi linguae Latinae studeo iam primum annum fere conficiens. In hoc anno linguae nostrae verba sententiasque in linguam Latinam traducere orditi sumus. Ideo in animo habeo hic me linguam Latinam loquendo exercere. Spero vos me adiuturos esse, etiamsi multa sunt, quae vobis corrigenda sint. Certe ostendite quod falsum est, nam errare, ut in proverbio est, humanum est. ;-)

Octobri mense ineunte linguam Graecam discam, cum nonnulla mihi iam nota sint. Nihilo minus id gaudeo atque re vera id exspectare non iam possum.
BARBARVS HIC EGO SVM, QVIA NON INTELLEGOR VLLI.
Benutzeravatar
Archias
Civis
 
Beiträge: 19
Registriert: Di 23. Jun 2009, 22:19
Wohnort: Berlin

Re: Ego quoque adveni...

Beitragvon consus » Mi 24. Jun 2009, 10:12

Consus Archiae sal.
Equidem, mi amice, gaudeo, quod non solum linguae Quiritium magnopere deditus videris esse, sed etiam in hoc forum Latine loquendi descendisti. Quid ergo mirum, si magna nunc teneor spe te hoc ipso loco quam saepissime nobiscum per litteras collocuturum esse? Inspice quaeso, ut alia multa praetermittam, aenigmata nostra. Agedum.
Cura ut valeas. VIII Kal. Iul.
:stretch:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Ego quoque adveni...

Beitragvon Archias » Mi 24. Jun 2009, 19:37

Non solum quam saepissime sed etiam quam optime potero latine scribere in hoc foro certe conabor. Haud scio, quot alii ad latine loquendum adsint; tamen laetitia non deficiam, ut libenter vobiscum per litteras colloquar.

Certe notatur, imprimis consecutio temporum mihi difficultati esse. Ergo nolite dubitare me corrigere.
BARBARVS HIC EGO SVM, QVIA NON INTELLEGOR VLLI.
Benutzeravatar
Archias
Civis
 
Beiträge: 19
Registriert: Di 23. Jun 2009, 22:19
Wohnort: Berlin

Re: Ego quoque adveni...

Beitragvon epitheton » Fr 26. Jun 2009, 23:49

Carus Archias,

non male est quod scribsisti! Difficile est scriptu in lingua latina.

Conemur linguam antiquam solere!

Bona nox!

Epitheton :)
Seid lieb zum Tier!
Benutzeravatar
epitheton
Quaestor
 
Beiträge: 54
Registriert: Fr 7. Dez 2007, 19:23
Wohnort: Bavaria

Re: Ego quoque adveni...

Beitragvon Archias » Sa 27. Jun 2009, 00:56


Archias epitheton amicum salutem dicit.

Recte dicis, si latine loqui solere debemus. Inter linguas antiquas et modernas multum interesse arbitror. Saepe verba Latina pro illis Germanicis me deficiunt, ut magno tempore mihi opus sit. Igitur mentem linguam Latinam loquendo exercere in animo habeo. At spero verba latina aliquando sine labore ad me advolatura esse. Repetitio est mater studiorum. :wink:

Vale.

BARBARVS HIC EGO SVM, QVIA NON INTELLEGOR VLLI.
Benutzeravatar
Archias
Civis
 
Beiträge: 19
Registriert: Di 23. Jun 2009, 22:19
Wohnort: Berlin


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 42 Gäste