de Ciceronis duobus faciebus

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

de Ciceronis duobus faciebus

Beitragvon Archias » Fr 26. Jun 2009, 21:40

Archias huius fori amicos salutem dicit.

M. Tullius Cicero omnium Romanorum optimus orator putatur neque plerique homines mundi moderni, qui verba latina non intellegunt, hodie hunc virum Romanum tanta virtute ignorant. Cuius fama omnibus nota est. In schola enim magistri discipulos boni oratoris facultates docent. Ecce Cicero! atque haec dubitare in animo non habeo.

Sed tamen unum mihi insolitum videbatur. Apud Ciceronem legimus, bonum oratorem rhetorum praecepta sequi. Hoc est in scribendo nullam gratiam aut simultatem suspiciatam esse. At bonus Cicero epistulam ad L. Lucceium scriptorem scripsit, in qua rogavit, ut ille magnum opum de vita eius componeret et magna cum laude eum gloria afficeret. Etiam illi persuadere conatus est, monographiam libris annalibus melior esse. (cf. Cic.de.or.,II, 62 et Cic.fam.,V,12)

Num praecepta exposita ipse non tenuisse videtur? Quid de hac re putatis?
BARBARVS HIC EGO SVM, QVIA NON INTELLEGOR VLLI.
Benutzeravatar
Archias
Civis
 
Beiträge: 19
Registriert: Di 23. Jun 2009, 22:19
Wohnort: Berlin

Re: de Ciceronis duobus faciebus

Beitragvon Procopius » Sa 27. Jun 2009, 23:29

Procopius Archiae s.d.p.

Libens tibi responderem, si scirem, quid sentias, cum dicis in scribendo nullam gratiam aut simultatem suspiciatam esse. Nam dubito, num talis lex artis rhetoricae apud auctores veteres umquam viguerit.

Bene vale.
Zuletzt geändert von Procopius am Mo 29. Jun 2009, 16:48, insgesamt 1-mal geändert.
Et gaudium mihi et solacium in litteris, nihilque tam laetum, quod his laetius, nihil tam triste, quod non per has minus triste.
PLINIUS MINOR
Procopius
Propraetor
 
Beiträge: 178
Registriert: Sa 14. Feb 2009, 00:43
Wohnort: Berlin

Re: de Ciceronis duobus faciebus

Beitragvon Archias » Sa 27. Jun 2009, 23:39

Salve Procopi,

legimus apud Ciceronem in opere de oratore, libro secundo, LXII, regulas, quae bono oratori oboediendae sunt. Ecce Ciceronis verba:


[LXII] Sed illuc redeo: videtisne, quantum munus sit oratoris historia? Haud scio an flumine orationis et varietate maximum; neque eam reperio usquam separatim instructam rhetorum praeceptis; sita sunt enim ante oculos. Nam quis nescit primam esse historiae legem, ne quid falsi dicere audeat? Deinde ne quid veri non audeat? Ne quae suspicio gratiae sit in scribendo? Ne quae simultatis?

dicerem, tum illum praeceptis suis non obsecutus fuisse, cum a L. Lucceio monographiam petivisset. Quid diceres?
BARBARVS HIC EGO SVM, QVIA NON INTELLEGOR VLLI.
Benutzeravatar
Archias
Civis
 
Beiträge: 19
Registriert: Di 23. Jun 2009, 22:19
Wohnort: Berlin

Re: de Ciceronis duobus faciebus

Beitragvon Procopius » Mo 29. Jun 2009, 16:46

@ Archiam:

Aliis rebus heri impeditus hodie demum quaestioni tuae respondere possum. Tibi assentior: Ambo loci inter se discrepare videntur. Atque Cicero vidit hanc discrepantiam.

Iam singula persequar.

Eloquentiae magistri tria genera causarum discernunt, genus iudiciale, deliberativum, demonstrativum, id quod Graeci γένος ἐπιδεικτικόν (genus epideicticum) vocant. Cuius tertii generis ratione et natura comparatum est, ut oratores, qui talem orationem habebant, aut laudarent, ut Plinius Secundus in Panegyrico Traiano Imperatori Dicto, aut vituperarent, ut Pseudo-Sallustius in Invectiva, quam scripsit in Ciceronem. (Descriptionem vel ἔκφρασιν hic praetermitto.) Illo autem loco, quem profers e Tulliano dialogo, qui De oratore inscribitur, non, ut opinaris, de regulis, quibus bono oratori parendum est, id est de arte rhetorica, sed de legibus historiae conscribendae agitur. Huc spectat, ut verbis ipsius Ciceronis utar, illa 'lex, ne quae suspicio gratiae sit in scribendo, ne quae simultatis' (2,62). Ergo in universum id, quod oratori concessum est, rerum gestarum scriptori non permittitur.

Sed nulla praecepta firma et stabilia sunt. Nam quarto iam ante Christum natum saeculo
generum quandam mixtionem, id quod nos Gattungsvermischung vel Gattungskreuzung nominamus, apud scriptores Graecos observamus fieri, ita ut in historia saepe locos ac verba aut laudativa aut vituperativa invenire possimus. Itaque Xenophon, ut exemplum afferam, in Agesilao non solum de huius viri vita et moribus nos docet, sed etiam laudes eius canit (cf. ad hanc rem Fridericum Blass, Die attische Beredsamkeit, tom. 2, tertiam editionem, Hildesheimii et Novi Eboraci in aedibus Georgii Olms, 1979, p.482: Dicit Blassius Isocratem eiusque discipulos sermonem demonstrativum in historiam introduxisse). Talem autem dicendi et scribendi rationem - mixtionem dico, de qua ago - nonnulli historiae scriptores hellenisticae quoque aetatis haud raro adhibuerunt.

Quibus rebus omnibus perspectis intellegimus, cur Cicero in epistula ad L. Lucceium scripta (epist.5,12) roget, ut ille, ad exemplum Agesilai Xenophontei vocatus, leges historiae neglegat atque suum ipsius nomen casusque suos scriptis inlustret et celebret (§§ 3, 7, 4, 1), id autem est: ut leges generis demonstrativi et historiae misceat et coniungat.

Pauca nunc habes, mi Archia, quae de tua 'nota' adnotare volebam.

Procopius
Et gaudium mihi et solacium in litteris, nihilque tam laetum, quod his laetius, nihil tam triste, quod non per has minus triste.
PLINIUS MINOR
Procopius
Propraetor
 
Beiträge: 178
Registriert: Sa 14. Feb 2009, 00:43
Wohnort: Berlin


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 61 Gäste