von Procopius » Mo 29. Jun 2009, 16:46
@ Archiam:
Aliis rebus heri impeditus hodie demum quaestioni tuae respondere possum. Tibi assentior: Ambo loci inter se discrepare videntur. Atque Cicero vidit hanc discrepantiam.
Iam singula persequar.
Eloquentiae magistri tria genera causarum discernunt, genus iudiciale, deliberativum, demonstrativum, id quod Graeci γÎνος á¼Ï€Î¹Î´ÎµÎ¹ÎºÏ„ικόν (genus epideicticum) vocant. Cuius tertii generis ratione et natura comparatum est, ut oratores, qui talem orationem habebant, aut laudarent, ut Plinius Secundus in Panegyrico Traiano Imperatori Dicto, aut vituperarent, ut Pseudo-Sallustius in Invectiva, quam scripsit in Ciceronem. (Descriptionem vel ἔκφÏασιν hic praetermitto.) Illo autem loco, quem profers e Tulliano dialogo, qui De oratore inscribitur, non, ut opinaris, de regulis, quibus bono oratori parendum est, id est de arte rhetorica, sed de legibus historiae conscribendae agitur. Huc spectat, ut verbis ipsius Ciceronis utar, illa 'lex, ne quae suspicio gratiae sit in scribendo, ne quae simultatis' (2,62). Ergo in universum id, quod oratori concessum est, rerum gestarum scriptori non permittitur.
Sed nulla praecepta firma et stabilia sunt. Nam quarto iam ante Christum natum saeculo
generum quandam mixtionem, id quod nos Gattungsvermischung vel Gattungskreuzung nominamus, apud scriptores Graecos observamus fieri, ita ut in historia saepe locos ac verba aut laudativa aut vituperativa invenire possimus. Itaque Xenophon, ut exemplum afferam, in Agesilao non solum de huius viri vita et moribus nos docet, sed etiam laudes eius canit (cf. ad hanc rem Fridericum Blass, Die attische Beredsamkeit, tom. 2, tertiam editionem, Hildesheimii et Novi Eboraci in aedibus Georgii Olms, 1979, p.482: Dicit Blassius Isocratem eiusque discipulos sermonem demonstrativum in historiam introduxisse). Talem autem dicendi et scribendi rationem - mixtionem dico, de qua ago - nonnulli historiae scriptores hellenisticae quoque aetatis haud raro adhibuerunt.
Quibus rebus omnibus perspectis intellegimus, cur Cicero in epistula ad L. Lucceium scripta (epist.5,12) roget, ut ille, ad exemplum Agesilai Xenophontei vocatus, leges historiae neglegat atque suum ipsius nomen casusque suos scriptis inlustret et celebret (§§ 3, 7, 4, 1), id autem est: ut leges generis demonstrativi et historiae misceat et coniungat.
Pauca nunc habes, mi Archia, quae de tua 'nota' adnotare volebam.
Procopius
Et gaudium mihi et solacium in litteris, nihilque tam laetum, quod his laetius, nihil tam triste, quod non per has minus triste.
PLINIUS MINOR