nuper adventus

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

nuper adventus

Beitragvon stephanus » Do 20. Aug 2009, 15:41

salvete!

nomen mihi stephanus, xxxvi annos agens, linguas quam antiquissimas amans sum.

adhuc latina numquam ad loquendum usus sum. spero autem consuetudinem doctiorum me usui esse mihi.

paululum iam legi hoc in foro et scientiam sollertiamque scribentium multum iam admiravi.

in circulo vestro me humilem accipitis?

reverentias agens

stephanus
Fruamur!
Benutzeravatar
stephanus
Praetor
 
Beiträge: 145
Registriert: Mi 19. Aug 2009, 10:54
Wohnort: Bavaria inferior

Re: nuper adventus

Beitragvon Sokrates Palaios » Do 20. Aug 2009, 17:38

Salve, Stephane!
Carus omnibus nobis exspectatusque venies hoc in forum. Veri simile est ceteros quoque sodales laetos te salutaturos esse.
Bene valeas!
οἶδα οὐκ εἰδώς
Benutzeravatar
Sokrates Palaios
Censor
 
Beiträge: 714
Registriert: Mi 9. Nov 2005, 16:01
Wohnort: Alte Kurpfalz

Re: nuper adventus

Beitragvon Medicus domesticus » Fr 21. Aug 2009, 09:22

Medicus Stephano salutem dicit plurimam!

Te quoque in foro Latino nostro saluto! Iuvat Latine scribere et legere scripta sodalium Latinitatis cottidie.
Forum, quod "Latine loquendi" appellatur, semper est apertum amicis sermonis Latini.

Optime vale et feliciter :)
Medicus domesticus
Dominus
 
Beiträge: 7284
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07

Consus advenae s.

Beitragvon consus » Fr 21. Aug 2009, 09:50

Ignosce, amice, quod iambico usus trimetro ad te scribo:

Agedum! Latinos nuntios* mittas precor.

:)
__________________________
* Cf. aenigmata, itineraria, nugae ...
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: nuper adventus

Beitragvon Zythophilus » Fr 21. Aug 2009, 10:13

Consus amat trimetros; Martinus disticha praefert.
Quaeue legit Stephanus metra uel ipse facit?
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16940
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Beitragvon consus » Fr 21. Aug 2009, 21:18

Nescio quae Stephano nostro sint carmina grata:
Versus qui placeant eligat ipse sibi.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: nuper adventus

Beitragvon stephanus » Sa 22. Aug 2009, 10:02

Versibus libenter canerem.
Mens volat, lingua sequitur, scientia tantum abest. :(
Utinam deus numquam metris me metiatur!
Fruamur!
Benutzeravatar
stephanus
Praetor
 
Beiträge: 145
Registriert: Mi 19. Aug 2009, 10:54
Wohnort: Bavaria inferior

Re: nuper adventus

Beitragvon consus » Sa 22. Aug 2009, 13:44

stephanus scripsit / hat geschrieben:... Mens volat, lingua sequitur, scientia tantum abest....

Lingua Quiritum loquere quaeso fortiter,
ut impleat doctrina mox mentem tuam.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: nuper adventus

Beitragvon stephanus » Sa 22. Aug 2009, 16:42

Cur mi, Musae, insitus poetae spiritus liber?
Nunc labra clauditis quo tempore cantandum est.
Fruamur!
Benutzeravatar
stephanus
Praetor
 
Beiträge: 145
Registriert: Mi 19. Aug 2009, 10:54
Wohnort: Bavaria inferior


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 51 Gäste