De Epistolis obscurorum virorum

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

De Epistolis obscurorum virorum

Beitragvon consus » Sa 12. Sep 2009, 21:38

Amicis suis sal.

Cum alio hodie loco Epistolarum obscurorum virorum mentio facta sit, non alienum videtur pluribus in ea re commorari verbis.

Ac primum quidem, ut alia multa praeteream, operae pretium est legere, quid Valahfridus Stroh de illis epitulis scripserit*: plenas amatorii esse sermonis nominaque multa apparere inaudita ut Caprimulgium, Plumilegum, Scherenscleifferium, Mammotrectum, illud autem maxime proprium esse Latinitatis quae vocatur culinariae, quod homo non "tu" pronomine appellaretur, sed "vos" (sec. pers. plur.). Praeterea Valahfridus locum quendam ex foedo Latino culinario optime in Latinum convertit purum dilucidumque.

Deinde, ut ipsi Latino illo culinario delectemini, haec vobis propono verba**, quibus magister Ortvinus Gratius magistrum Mammotrectum*** insano Margaretae virginis amore conatur exsolvere:

[...] Debetis primo relinquere illas vanas cogitations de vestra Margareta, quas diabolus vobis suggerit, qui est pater omnis peccati… Et quandocumque de ea cogitatis, facite crucem ante vos necnon orate unum Pater Noster… Etiam semper comedite sal benedictum in die Dominico et spargite vos cum aqua sancta… et sic potestis effugere illum diabolum, qui vobis suggerit illum magnum amorem de vestra Margareta, quae non est ita pulchra, ut putatis. Ipsa habet unam verrucam in fronte ac magna rubeaqua crura, grossas nigrasque manus sibique olet os suum propter malos dentes; necnon etiam habet spissum culum… Sed vos estis caecus ex illo diabolico amore, quod non videtis ejus vitia. Ipsa multum bibit et comedit ac bis nuper bombisavit, quando sedit apud me in mensa, et dixit, quod fecit cum scamno. [...]

Valete.

____________________________________________________________
* Stroh, Wilfried: Latein ist tot, es lebe Latein, Berolini 2007, pp. 181-183.
** Epistula I 34.
*** id est Theodisce Busenlutscher (Stroh, l.c. p. 182).
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 56 Gäste