beata prophetissa Hildegardis scripsit in libro de causis et curis:
De cerevisia. Cerevisia autem carnes hominis incrassat et pulchrum colorem faciei eius præstat propter fortitudinem et bonum succum frumenti. Aqua vero hominem debilitat et livorem circa pulmonem eius, si infirmus est, aliquando parat, quoniam aqua debilis est et fortem virtutem non habet. Sed si homo sanus est, si tunc interdum aquam bibit, ei non oberit.