Latine loqui volo :-)

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Latine loqui volo :-)

Beitragvon enchantee » Do 12. Nov 2009, 15:43

Salvete,

Abhinc tres septimanas studio linguae latinae et gallicae in universitate me dedita sum. Quamquam studia mea in liceo, finita ante quattuor annos, non erant longiores tribus annis, haec linguam pulchrissimam reperio magno cum gaudio.

Res sola sed gravissima me displicens est modus discendi in universitate, praesertim in "tutorio" grammaticae: lingua latina quasi lingua morta habetur. Exempli gratia, novisse definitionem verbi impersonalis mihi non necesse videtur ad untendum. Verbum impersonale etiam pars linguae germaniae est, igitur mihi non ignotum est. Grammatica certe importat sed secundum me, sensus linguae non est obliviscendus. Linguas non solum grammaticam ediscendo sed etiam loquendo, eas vivendo discendas puto. Nam latinum lingua, non mathematica est!

Eo latine loqui discere mihi multo interest. Quae sunt opiniones vestrae de sententia mea?
Etiam gratias vobis ago pro correctionibus futuris. Rudis sum sed prompta discendi ;-)

l'enchantée
enchantee
Civis
 
Beiträge: 13
Registriert: Di 10. Nov 2009, 00:43

Re: Latine loqui volo :-)

Beitragvon Apollonios » Fr 13. Nov 2009, 11:48

salve fascinata,

magno cum gaudio lego te pulcherrimam linguam latinam amare.
certe in foro "latine loquendi" tibi semper facultas est loquendi de quibusque thematis.
iunctum est etiam facultas garriendi (vulgo chat) ubi latine loqui potes, quamquam confiteor plerumque theodisce loquitur hoc loco.

s.t.s.b.
וָאֹמַר מִי־יִתֶּן־לִּי אֵבֶר כַּיּוֹנָה אָעוּפָה וְאֶשְׁכֹּנָה ׃
et dixi quis dabit mihi pinnas columbae ut volem et requiescam
ps. 55,7
Benutzeravatar
Apollonios
Dictator
 
Beiträge: 1395
Registriert: Mi 28. Feb 2007, 18:34
Wohnort: Berolinum

Re: Latine loqui volo :-)

Beitragvon consus » Fr 13. Nov 2009, 13:40

Salve, Incantata.
Scribendo quoque Latine discis. Agedum. Oro te solvas aenigma novissimum a me propositum: qui scriptor? qui musicus?
:stretch:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Latine loqui volo :-)

Beitragvon enchantee » Sa 14. Nov 2009, 19:54

Salvete Appoloni et Auguste,

Gratias vobis ago pro commentariis vestris. Vere mihi animum augent. Adhuc ne celeriter in lingua latina cogitare possum, eo scribendo studeo. Quamquam non nihil temporis mihi necesse videtur, facultas garriendi curiosam me reddit. At, cum studiis linguae latinae me do, saepe verba sententiaeque in capite volitant. Turbans est, sed apud me semper constructionem linguae in capite indicat.
Id vobis forte notum est?

Ceterum solutionem aenigmae non repperi, indole ad aenigmas solvendas non abundo ;-) Nihilo minus pergam.

l'enchantee
enchantee
Civis
 
Beiträge: 13
Registriert: Di 10. Nov 2009, 00:43

Re: Latine loqui volo :-)

Beitragvon consus » So 15. Nov 2009, 21:49

Salve, Incantata.
Ecce liber celeberrimus in Latinum conversus:
http://www.pantoia.de/Avellanus/InsulaThesauraria/index.html#pagina, id est Anglice The Treasure Island (R. L. Stevenson).
:book:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Latine loqui volo :-)

Beitragvon ille ego qui » So 15. Nov 2009, 23:40

Christianus Amicae p.s.d.

audio te esse studiosam, cui sit maximo taedio usus academicus. scito vero non esse imprimis professorum linguam Latinam docere, sed praecipue philologiam, i.e. doctrinam litterarum Latinarum! tamen bene intellego questus tuos, quia et ego sum studiosus vehementer inflammatus Latinitate viva. quam adhiberi etiam in scholis - coram discipulis atque una cum eis - adhiberi valde oporteat atque opus sit - me quidem iudice!

si volueris, equidem libentissime tecum colam Latinitatem (tamquam) vivam. ubi igitur studes? equidem alias Erlangae, hoc tamen semestre Berolini Latinis litteris do operam. natus sum, ne hocce omittam, annos viginti duos.

cura ut valeas!

ps: quae ceterum non sunt (sive desunt), tua ipsius sponte fieri tamen possunt. quid? conde circulum Latinum cum commilitonibus, magistris, forsan doctoribus; versare in foris atque locutoriis interretialibus; quaere, quibuscum per skype aut telephonum Latine loquaris (quod ego quoque feci idque minime frustra).
Zuletzt geändert von ille ego qui am Do 19. Nov 2009, 01:43, insgesamt 1-mal geändert.
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6922
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Latine loqui volo :-)

Beitragvon b4St1adfuN » Mo 16. Nov 2009, 15:35

Salve i.e.q.,

"per skype" legens subrisi :)

Considero, quae etymologica verbo "skype" sit.

[Vos me comprehendisse spero.]

mfg basti
b4St1adfuN
Consul
 
Beiträge: 207
Registriert: Mo 15. Jun 2009, 18:32

Re: Latine loqui volo :-)

Beitragvon Pyrrha » Mo 16. Nov 2009, 18:25

sane :D licet porro fingere: "skypare", vel mihi placet adverbium "skypiter" - quidni?

P.S.: Modo video verbum fictum esse e "Sky peer-to-peer".
Tief ist der Brunnen der Vergangenheit. Sollte man ihn nicht unergründlich nennen?
Pyrrha
Censor
 
Beiträge: 705
Registriert: Sa 11. Aug 2007, 23:01

Re: Latine loqui volo :-)

Beitragvon enchantee » Do 19. Nov 2009, 00:14

Salvete!

Labor studiis non deficit … tanta sunt discenda, quare desiderium scribundi posteris diebus me fugit. Nunc feliciter maiorem partem renatum est.

Optime i.e.q, ego quoque Erlangae, mihi urbs patria a pueritia, studiorum causa versor! Novi studia hic non perfacilia esse, ergo vere operam mihi do, ea superesse mihi cordi est et praesertim ubi commilitonem ad colloquendum reperuisse censeo :-) Hoc modo mihi tempus restabit ad amplificandum facultates loquendi meas.
Non tamen credite me sensum grammaticae doctrinaeque plene negare: mihi auxilio est non biblia :-) Ecce quae dicere volebam.
Ergo nunc, post diem longum, lecturae Asterigis et Obeligis me dabo …. ceterum liber Insulae Thesauriae attentam me reddet sed, cum tanta verba ignoram, difficilis ad legendum duco. Ergo eo libro parvulam moram concedo!

Valete … enchantée
enchantee
Civis
 
Beiträge: 13
Registriert: Di 10. Nov 2009, 00:43

Re: Latine loqui volo :-)

Beitragvon Tiberis » Do 19. Nov 2009, 17:38

salve, Incantata !

dubium non est, quin multa legendo plurimum proficias. qua re certe non alienum est, si iucundissimis illis de Asterige et Obelige fabulis uteris. sed nostra quidem aetate evenit, ut libri quoque celeberrimi Latine reddantur, quorum hunc tibi praeter ceteros commendare velim, cui titulus: FRAGRANTIA - HISTORIA HOMICIDAE (D.Süßkind, Das Parfum). vide quaeso hanc paginam interretialem:http://www.leolatinus.com/index.html
ne vocabula ignota te deterreant, quominus "laborem" legendi subeas! :wink:
sed cum legendo tum Latine scribendo tibi opus erit. qua re te hortor, ut quam saepissime sermonibus nostris intersis, quos hoc loco habemus.

bene vale.
Tiberis
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11879
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Latine loqui volo :-)

Beitragvon enchantee » Fr 20. Nov 2009, 09:51

Salve Tiberis,

adhuc nec illum librum nec pelliculam cinematographicam novi! Etiam in curriculo scholastico me semper praeteribat. Concedo autem Fragantiam in lingua aliena me multo curiosam reddere. Rebus secundis soror mea cultrix ei libri est, exemplum germanicum certe mihi mutuum dabit, ut, parvulo auxilio non absente, in otio legam ;-)
Tamen quattuor opuscula Asterigis et Obeligis mihi ad finem legenda sunt!
Ceterum sermonibus interesse mihi laboriosum videri continuat cum autem in exercitatione scribundi me paulo proficisse ducam. Vere iucunde est :-D Ne desinite autem corrigere ea quae scripsi!


enchantee
enchantee
Civis
 
Beiträge: 13
Registriert: Di 10. Nov 2009, 00:43


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 41 Gäste