de canibus periculosis

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

de canibus periculosis

Beitragvon Tiberis » So 15. Nov 2009, 01:13

Tiberis sodalibus suis s.d.p.

heri et televisione et actis diurnis nuntiatum est iterum infantem a cane esse laceratum: puellulam, cum patrem domum redeuntem salutaret, a cane ex inopinato oppressam et tam graviter vulneratam esse, ut paulo post in valetudinario moreretur.
ut in tali re fieri solet, non defuere, qui causas quasdam afferrent , quibus canis ille quasi excusaretur, scilicet neglegentes illam speciem ( agitur de specie, cui nomen 'Rottweiler') iterum atque iterum periculosissimam se praestitisse ; non casu fiebat, ut in quadam provincia Helvetica canes huius generis haberi vetiti sint.
sed semper sunt, qui dictitent istos canes esse innocentes ac mites in ipsos liberos, nisi forte educatione prava periculosi facti sint. quorum sententia eventu redarguitur: nam pater puellulae apud vigiles publicos munere 'magistri canum' fungitur; quam ob rem vix quisquam credere poterit eum canem suum neglegenter educavisse.
quid ergo? equidem censeo canes periculosos possidendos non esse, quamquam timeo, ne id in Austria numquam eveniat. o miserum statum civitatis, in qua canes saepe plus valeant quam liberi ! :sad:

quid vos de ea re sentitis?

valete.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11885
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: de canibus periculosis

Beitragvon Zythophilus » So 15. Nov 2009, 09:13

Parua puella perit morsu lacerata canino.
Bestia cuius erat, flet queriturque pater.
Curnam, stulte, canis coluit saeuissimus aedes?
Heu, plus stirpe tua bestia saeua ualet.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16963
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: de canibus periculosis

Beitragvon stephanus » So 15. Nov 2009, 09:24

Silvis venantur feras quas domi mites putant.
Quis ferior? Fera naturaliter vivens aut homo aliena fera despiciens propria autem mitia laudans.
Fruamur!
Benutzeravatar
stephanus
Praetor
 
Beiträge: 145
Registriert: Mi 19. Aug 2009, 10:54
Wohnort: Bavaria inferior

Re: de canibus periculosis

Beitragvon Ikarus » Mo 28. Dez 2009, 01:41

Salvete!
Existimo plures homines a aliis hominibus quam a canibus interficeri vel vulnerari.
In germania fere tredecies centena milia canes sunt; plus minusve quattuor homines per anno a canibus interficiuntur.
Quae de causa timor canum magnus non opus est.
Ikarus
Advena
 
Beiträge: 1
Registriert: Mo 28. Dez 2009, 01:05

Re: de canibus periculosis

Beitragvon Apollonios » Mo 28. Dez 2009, 14:33

videtur canem staturæ Rottweilerii vi sola dentii periculosum esse; iam "ludens" interficere potest: morsus dentibus tam ingentis iam per lusum periculosissimus est.
"modo ludet", illa verba multorum dominorum canum, intellegantur potius: "ni fallor, non iam interfecit".
וָאֹמַר מִי־יִתֶּן־לִּי אֵבֶר כַּיּוֹנָה אָעוּפָה וְאֶשְׁכֹּנָה ׃
et dixi quis dabit mihi pinnas columbae ut volem et requiescam
ps. 55,7
Benutzeravatar
Apollonios
Dictator
 
Beiträge: 1395
Registriert: Mi 28. Feb 2007, 18:34
Wohnort: Berolinum

Re: de canibus periculosis

Beitragvon Laecasin » Do 31. Dez 2009, 12:28

non canes periculosi sunt sed homines qui custodire nesciunt ! saepe irascor animadvertens quosdam cum canibus sine copula ambulantes.
Bild
Benutzeravatar
Laecasin
Praetor
 
Beiträge: 101
Registriert: Mi 17. Jun 2009, 19:51
Wohnort: Berolinum

Re: de canibus periculosis

Beitragvon consus » Do 31. Dez 2009, 16:19

Ecce incerti auctoris de canum moribus sententia:

Imitatur hominem fidus haud raro canis.

:eek:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 63 Gäste