de institutione Latina

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderator: e-latein: Team

de institutione Latina

Beitragvon ille ego qui » Sa 19. Dez 2009, 19:47

salvete sodales,

complures in numero vestro esse magistros non nescio. quis autem iam conatus est discipulos sic Latine docere, ut cum eis Latine loqueretur? quomodo contigit? placebatne discipulis? meliusne aut citius discunt?
valete.

p.s.: de hac enim re his paucis diebus in locutorio (chat) nostro frequens erat sermo!
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5353
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: de institutione Latina

Beitragvon Sauron » Sa 19. Dez 2009, 20:35

Sauron tibi salutem plurimam dicit.
Me discipulum esse scire necesse est sed librum discipulos latine docentem in hac pagina (http://latinum.mypodcast.com/200808_archive.html) inveni. Hic liber "Lingua latina Praeceptor" vocatur. Aliquis sententias huius libri latine loquit. Liber in hac pagina (http://www.archive.org/index.php) quaerendus est. Discipuli linguam latinam loquendo discunt, exempli gratia:
(pars ex libro)
Magister: Da mihi librum. (Librum dat.) Quid facis?
Puer: Do tibi librum.
M. Quid mihi dat, Marce?
P. Librum tibi dat.
M. Cui librum dat ?
P. Non intellego cui.
M. antwortet 'tibi'; 'tibi' respondet ad interrogatum 'cui'.
P. Tibi librum dat.
M. Cui librum dat, Fabrici?
P. Tibi librum dat, o magister.

Tibine auxilio commentatio meo sum?
Benutzeravatar
Sauron
Quaestor
 
Beiträge: 63
Registriert: Fr 18. Mai 2007, 21:54

Re: de institutione Latina

Beitragvon ille ego qui » Sa 19. Dez 2009, 21:11

gratias tibi ago, amice. sed neque ex libris neque excerptis intellegi potest, quomodo istae res in instutione ipsa eveniant aut qua ratione discipuli eis respondeant ("reagieren") ...

etiam ex illis, qui putent Latinitatem vivam ad eruditionem adulescentium non esse aptam, audire cupio, quamobrem sic censeant!
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5353
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: de institutione Latina

Beitragvon Tiberis » Sa 19. Dez 2009, 22:49

salvete!

plurimos nostrum in disciplina sua pauca Latine locutos esse pro certo habeo. num operae sit pretium, prorsus nescio, quamquam me Latinitatis vivae amantissimum esse fateor. nam cum paucas sententias Latinas institutioni nostrae inserimus, nihil proficiemus, nisi forte in docendo exempla linguarum hodiernarum sequamur. tamen etiam huiusmodi institutio hoc vitio non carebit: discipulis neminem esse, quem Latine loquentem audiant, nisi magistrum ipsum. nulla enim facultas iis erit peregrinandi, ut cum indigenis sermone eorum patrio colloquantur, nulli libelli nostra aetate compositi,in quibus haec inveniuntur, quae legenda adulescentibus videantur, nedum carmina audire iis liceat Latina, quae stationibus radiophonicis emittuntur. qua de causa vehementer dubito, sola vox magistri num quid eos iuvet.
quod ad me ipsum attinet, per sex fere menses in disciplina illo libro ab Ioanne Oerberg composito - magistratibus invitis :D -usus sum, cui titulus "lingua Latina". quid plura? quem librum quamquam excellentissimum esse persuasum habeo, aptum ad linguam nostram discendam discipulis esse non puto, primum, quod multi discipuli mente et animo non parati sunt ad hunc insolitum laborem suscipiendum, deinde, quod tempus non sufficit ad exercendum.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Dominus
 
Beiträge: 9798
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: de institutione Latina

Beitragvon Latein-Fan » So 20. Dez 2009, 01:56

Salvete omnes!

Tiberis mihi recte dixisse videtur. Lingua latina in schola uti aut prodest aut, si discipuli audiendi periti non sunt, eam, quoad res feret, diutius coram iis agere. Fortasse contigit, ut aliquando intellegere possint, quid dixerim. Tum autem, si discipuli cum animis comprehendere nequeunt, quae latine aguntur, ea germanice verti mihi in animo est, quod nequiquam audirent, quid dixerim, et non intellegerent! Videbimus, utrum latinitas viva discipulos linguam latinam discentes iuvabit necne.

Valeatis bene! :sleep:
Multo maxumum bonum patriae, civibus, tibi, liberis, postremo humanae genti pepereris, si studium pecuniae aut sustuleris aut, quoad res feret, minueris. (Sallust in seinem 2. Brief)
Benutzeravatar
Latein-Fan
e-latein Team
 
Beiträge: 708
Registriert: Mi 6. Nov 2002, 16:35
Wohnort:

Re: de institutione Latina

Beitragvon ille ego qui » Mo 13. Sep 2010, 12:00

Tiberis hat geschrieben:quod ad me ipsum attinet, per sex fere menses in disciplina illo libro ab Ioanne Oerberg composito - magistratibus invitis :D -usus sum, cui titulus "lingua Latina".


Salve Tiberis!
ille liber non ad vertendum attinere mihi videtur, sed ad legendum; id potissimum esse novum! tu qua ratione textus Oerbergianos discipulos tractare iussisti?
valeas!
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5353
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: de institutione Latina

Beitragvon ille ego qui » Mo 13. Sep 2010, 12:27

ne hoc omittam:
interim practicum absolvi apud magistrum, qui permultum scholis Latinitatis vivae inserere solet. si huic magistro credimus, saepe loquelam Latinam audientes discipuli multo facilius eo provehuntur, ut Latine scripta intellegant neque multum eis cogitandum aut quasi calculandum sit.
tunc mihi quoque licebat et cum eis discipulis, qui ab illo magistro Latinitate viva iam assuefacti erant (inter quos puella quaedam ex me Latine quaesivit: "ubi est magister noster?" :-)), et (id quod potissimum cordi mihi erat) cum aliorum magistrorum discipulis Latine "loqui". ex quibus aliquis Latine interrogatus, quis fuisset Cicero, etiam Latine respondere ausus (et conatus) est: "fuit unus philosóphus". sit venia mendis! aliquot hebdomadibus post practicum comperi discipulos aliquot Latinitate viva non assuetos ex magistro ipso (frustra) petisse, ut is quoque secum Latine loqueretur. quod cum audissem, maxime gavisus sum.
res grammaticae et quae ad textus intellegendos pertinent, facillime Latine tractari intellexi (incipiamus ... QUIS id fecit, quaere praedicatum! ... non male! sed tempus respiciendum est ... quae verba vobis ignota sunt? ... puto nunc omnia esse nota ... recita tu, quaeso, proximam sententiam ... etc.)
mihi etiam persuasi oportere discipuli quam saepissime cogerentur, ut suas ipsi sententias Latinas fingerent ...

bene valete!
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5353
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: de institutione Latina

Beitragvon Tiberis » Mo 13. Sep 2010, 21:50

ille liber non ad vertendum attinere mihi videtur, sed ad legendum; id potissimum esse novum! tu qua ratione textus Oerbergianos discipulos tractare iussisti?


salve, Christiane!

non dubium est, quin Oerberg fabellas suas lectionis, non translationis causa scripserit. sed in re tam nova semel atque iterum experiendum esse putavi,utrum discipuli id, quod legerant, intellegerent necne. quamobrem sententiis quibusdam convertendis carere non potui, eoque magis, quod apparuit eos permulta non intellexisse. sed postremo iis de causis, quas supra commemoravi, a conatu Oerbergiano destiti..
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Dominus
 
Beiträge: 9798
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: de institutione Latina

Beitragvon ille ego qui » Mo 18. Dez 2017, 02:15

de conatu tuo Oerbergiano, mi Tiberis, hoc velim rogare:
nonne apud vos discipuli libros didascalicos a scholis mutuari solent? quis autem solvit pro voluminibus Oerbergianis, cum invitis - ut scribis - magistratibus illam rem temptares?
vale :)
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5353
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: de institutione Latina

Beitragvon Tiberis » Mo 18. Dez 2017, 19:39

Tiberis Christiano suo sal.

cum in officio essem (anno MMIX sum rude donatus :D ), libri didascalici discipulis gratiis tribuebantur. quod etiam nunc fieri pro certo habeo. sed in indice librorum, qui ad usum scholarem approbati sunt, tantummodo inveniuntur, qui in Austria edantur. quam ob rem si quem librum eligis, cuius domus editoria in Germania (vel in alia terra) sita est, fieri non potest, quin totum pretium a discipulis solvatur. ita fit, ut magistri in libris eligendis liberi non sint, praesertim cum plurimi rectores reclamationes parentum timeant, si pro libris didascalicis pretium solvere cogantur.
tamen rector gymnasii me minime impedivit, quominus opus Oerbergianum ad institutionem eligerem. :D

ceterum discipuli nostri nullos libros didascalicos mutuari possunt.. :roll:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Dominus
 
Beiträge: 9798
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: de institutione Latina

Beitragvon ille ego qui » Di 19. Dez 2017, 10:20

haud nesciebam te - merito - iam rude donatum esse ;-)
ad rem:
Aha! Ergo discipuli tui pro Oerbergio solverunt.
Nonne quaedam difficultates ex eo ortae sunt, quod vocabulorum et grammaticae apud Oerbergium progressus verisimiliter differebat ab eis libris, quibus collegae tui utebantur? quo accedit, quod verisimiliter discipuli carebant vocabulariis Oerbergianis ... ?
quod autem de consuetudine librorum mutuandorum miraris: sic profecto in Germania vel saltem in Bavaria vulgo fit - ut discipuli initio anni scholastici omnes libros necessarios mutuos accipiant, anno exacto autem integros (quoad pueri id quidem praestare possunt) scholis reddant ...
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5353
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: de institutione Latina

Beitragvon Aquarius » Mi 20. Dez 2017, 18:17

Magistrum quendam mihi seminotum methodo uiua uti puto, sed is in hoc foro non inest.

Quo de locutorio loqueris? Estne publicum?
Aquarius
Quaestor
 
Beiträge: 33
Registriert: Sa 16. Sep 2017, 22:36

Re: de institutione Latina

Beitragvon Tiberis » Mi 20. Dez 2017, 19:09

ille ego qui hat geschrieben:Nonne quaedam difficultates ex eo ortae sunt, quod vocabulorum et grammaticae apud Oerbergium progressus verisimiliter differebat ab eis libris, quibus collegae tui utebantur?


nescio an in hoc erraverim, quod librum illum, qui "Familia Romana" inscribitur, non ab initio institutionis adhibui, sed paulo post, cum discipuli iam quandam grammaticae notitiam habuissent. memini me rationem Oerbergianam ideo praecipue temptavisse, quod speravi animos discipulorum promptiores fore ad linguam discendam, si rationem discendi non modo vividam sed etiam comprobatam sequerentur. tamen irritus fui praecipue ob has causas: primum, quod tempus neglexi, quod in fabellas singulas insumi oportuit (nam longissimae sunt), deinde, quod neglexi eas fabulas ad pueros potius quam ad adulescentes quindecim vel sedecim annorum esse aptas.
sed rem male gestam non libro Oerbergiano, sed mihi ipsi vitio verto. Persuasum mihi est rem bene evenire posse, dummodo plus temporis suppeditet et discipuli adsint, ad quorum aetatem fabulae illae pueriles conveniant.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Dominus
 
Beiträge: 9798
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: de institutione Latina

Beitragvon ThomasVulpius » Mi 10. Jan 2018, 16:20

ille ego qui hat geschrieben:salvete sodales,

complures in numero vestro esse magistros non nescio. quis autem iam conatus est discipulos sic Latine docere, ut cum eis Latine loqueretur? quomodo contigit? placebatne discipulis? meliusne aut citius discunt?
valete.

p.s.: de hac enim re his paucis diebus in locutorio (chat) nostro frequens erat sermo!


Ego hoc conatus sum et pueri, quibus "bella astrorum", quae dicuntur, placent, haec enuntiata Latina intellegunt:
Imperatori nuntiatum est seditiosos stellam mortiferam aggredi velle.
Stellā mortiferā deletā seditiosi gaudebant.
Vis tecum sit!

Praeterea ea, quae *Yoda dixit, intellegunt:
Res futuras cognoscere difficile est. Schwierig zu erkennen die Zukunft ist.
Pars atra omna celat. Die dunkle Seite alles verbirgt.

Notate bene! Neque iocatus sum. Pueri re verā haec enuntiata rerum futurarum intellexerunt.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 7 Gäste

cron