DE VERBIS NOVANDIS

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

DE VERBIS NOVANDIS

Beitragvon ille ego qui » Do 24. Dez 2009, 15:31

salvete sodales,
quomodo Latinizem* haec dua verba: "Sprechstunde" et "mp3-player". saepissime enim ista mihi sunt adhibenda Latine quoque loquenti. quae mihi proponatis? (iam ipse illa Latine interpretari conatus sum. sed antequam meas interpretationes vobis ante oculos pono, maxime suspensus expecto, vos quid censeatis.
curate ut valeatis.


p.s.: sub hoc argumento* licebit, si vultis, de aliis quoque Latinizationibus disputemus ...

* probatisne "Latinizare" (latinisieren) et "argumentum" (Thread)? an meliores sunt facultates ista exprimendi?
Zuletzt geändert von ille ego qui am Mi 1. Jan 2014, 19:11, insgesamt 1-mal geändert.
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5809
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: de "Latinizatione"

Beitragvon Zythophilus » Do 24. Dez 2009, 15:39

SALVE
Sprechstunde: hora qua consuli possum (oder: tempus quo ...).
"Der Lehrer hat seine Sprechstunden um ..." Magister his horis consuli (adiri) potest.
VALE
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15734
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: de "Latinizatione"

Beitragvon Laecasin » Do 24. Dez 2009, 15:45

quod "mp3-player" attinet, propono "lector MP-III" (Francogallice dicunt "lecteur MP3/lecteur CD" etc.) aut "MP3-cen" (secundum analogiam ab "tibicen") :lol:
Bild
Benutzeravatar
Laecasin
Praetor
 
Beiträge: 101
Registriert: Mi 17. Jun 2009, 19:51
Wohnort: Berolinum

Re: de "Latinizatione"

Beitragvon ille ego qui » Do 24. Dez 2009, 16:12

gratias ago! ex translatione Zythophili nostri pro certo intellegi potest illum esse magistrum aut doctorem ;-)
- quid censetis de mea "hora salutatoria"? etenim salutationem esse "Audienz" non nescitis. sed fortasse parum est Latina.
in "Schülerwörterbuch Latein" Pontili (quod emi confisus magistro cuidam mihi amicissimo, qui id dixit esse Latine reddendo et loquendo subsidium nunc ipsum longe utilissimum*) invenitur: "hora cosultandi". quid dicitis ...?
- quid censetis de meo "grammophonulo". quamquam non admodum idem est, tamen haud ita multum interesse mihi quidem videtur. probatisne?
valete.

* quamquam et machina elutoria istic invenitur neque tamen computatrum aut interrete.

p.s.: quod nondum in ullo indice Latino inveni (neque in illo Pontili ^^), est nostra Germanica phrasis "sich freuen auf". quomodo vos istam Latine exprimitis?
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5809
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: de "Latinizatione"

Beitragvon Tiberis » Sa 26. Dez 2009, 01:43

salvete,

quod ad tempus attinet, quo tempore magistri consuli sive adiri solent, equidem satis esse censeo, si colloquium (sive horam colloquii) id appellamus. vocabulum salutationis minus aptum esse puto, nisi forte parentibus statum clientium volumus tribuere...
"sich freuen auf" Latine reddi potest hoc modo: aliquid magno gaudio exspectare
"MP3-player" : vox sane difficillima! quae quomodo intellegi possit, videamus: est instrumentum aut potius machinatio quaedam, qua musica in thesauris confertim condita redditur.. :shock:
quomodo id brevissime dici potest, plane nescio. fortasse ita: instrumentum conditae musicae reddendae... :roll:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10705
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: de "Latinizatione"

Beitragvon Merkur » Sa 26. Dez 2009, 10:23

Probo Zythophilum plaudoque Tiberi.

Quod ad instrumentum attinet, cuius ope licet frui modis musicis mira quadam ratione horreo minimo conditis, haec haebeo quae suadeam:
*(instrumentum) symphoniacum (in animum mihi venit hoc verbum cum de illo Petronii loco cogitarem: cum ergo auferretur, ad caput eius cum minimis symphoniacus tibiis accessit et tamquam in aurem aliquid secreto diceret, toto itinere cantavit. 28,5)
*Romanorum temporibus fuere, ni fallor, servi qui dominis aut iuvandi aut erudiendi causa legerent libros. Non pro certo habeo, quo nomine hi quidem appellarentur. Recitatores? Lectores? Anagnostae? His ab vocibus quidni derivemus verbum illi instrumento aptum? Recitatrum? Lectrum?

Valete!
M
Merkur
Censor
 
Beiträge: 681
Registriert: Do 27. Dez 2007, 22:37
Wohnort: Monachii

Re: de "Latinizatione"

Beitragvon Zythophilus » Sa 26. Dez 2009, 11:08

In quadam Plinii epistula (III 5, 12) homo qui recitare solet "lector" uocatur.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15734
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: de "Latinizatione"

Beitragvon ille ego qui » Sa 26. Dez 2009, 12:04

Gratias vobis ago pariter omnibus, ingeniossimi!

- felicissimum, mi Tiberis, me reddisti. adhuc enim semper dixi vel "laetum" vel "magno cum gaudio exspectare". qua de re ceterum dependet, utrum dicas "magno gaudio" an "magno cum gaudio"? // licetne Latine scribenti "gaudium" totum auferre, quippe quod "expectationi" Latinae iam insit vel inesse possit?
- quod ad symphoniacum (sophôs!) attinet: mihi quidem, qui maxima ex parte orationes vel verba non cantata in symphoniaco meo posita habeam, liceat "lecticatrum" appellare; "lectorium" enim significat mensam "lectoriam", si Georgi credimus. quid censetis porro de "cantatro" vel "cantabulo" vel "cant(at)orio" vel "cantamine" vel "cantamento" :hairy: ?
- forsan nonnullis locis praestet metonymia quadam uti: "conchas [sc. auditorias sive symphoniacas] ipse meas non mecum habeo. licetne utar tuis?" :-D

valete.
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5809
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: de "Latinizatione"

Beitragvon Tiberis » Sa 26. Dez 2009, 12:54

ille ego qui hat geschrieben:licetne Latine scribenti "gaudium" totum auferre, quippe quod "expectationi" Latinae iam insit vel inesse possit?


gaudium in verbo exspectationis non inesse censeo, quippe cum fieri possit, ut quis anxius sit in aliqua re exspectanda. qua re illud "magno (cum) gaudio" omittendum non est. ceterum non interest, magno cum gaudio scribamus an magno gaudio.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10705
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

De verbis novandis

Beitragvon consus » Sa 26. Dez 2009, 14:45

Consus amicis suis sal.
Machinulae illi auditoriae, qua adhibita in aures vel verba vel modos electronice conditos solemus insusurrare, nomen imponi posse puto et “insusurratrum”. Neque tamen infitior dubitare me paullulum, sitne vocabulum illud aptum; sunt enim, qui insusurratro quod vocatur adeo immodice utantur, ut aures quoque eorum, qui circumstent forte vel circumsedeant, quadam molestia afficiantur (ignoscite quaeso querelae hominis, qui vehi solet curribus publicis).
Bene et feliciter valete. Die Stephani.
:-D
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14033
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: de "Latinizatione"

Beitragvon ille ego qui » Sa 26. Dez 2009, 14:51

Laecasin hat geschrieben:quod "mp3-player" attinet, propono "lector MP-III" (Francogallice dicunt "lecteur MP3/lecteur CD" etc.) aut "MP3-cen" (secundum analogiam ab "tibicen")


da veniam, quod te inauditum esse sivimus! puto tamen "-cen" esse affixum quoddam humanum!
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5809
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: de "Latinizatione"

Beitragvon ille ego qui » Sa 26. Dez 2009, 15:11

Consus hat geschrieben:Machinulae illi auditoriae, qua adhibita in aures vel verba vel modos electronice conditos solemus insusurrare, nomen imponi posse puto et “insusurratrum”.

Iucunde proponis, amice! scin quid intersit inter ista, quae attuli, affixa instrumentalia, velut "-bulum", "-men(tum)", "-torium"? quin igitur insusurra-"bulum", quod quidem ipsum meis auribus videatur probe parvulum ;)
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5809
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: de "Latinizatione"

Beitragvon consus » Sa 26. Dez 2009, 15:28

insusurrabulum
Aptissime excogitatum, amice. Cuius enim vocis sono lenissimo audito aures summa voluptate puto permulceri.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14033
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: de "Latinizatione"

Beitragvon ille ego qui » Sa 26. Dez 2009, 15:50

habeo aliud verbum, quod quomodo Latine exprimam omnino nesciam. nolite nimis mirari! non enim ad me ispum pertinet!

agitur de verbo "Fetisch". utinam ne Clemens me ex foro nostro excutiat!
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5809
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: de "Latinizatione"

Beitragvon consus » Sa 26. Dez 2009, 16:39

Videamus, amice:
Rem ad orationis contextum referendam esse censeo. Qua de causa:
sigillum dei commenticii / falsi / simulati
vel (si rem spectas omnem)
res magica
aliaque eiusdem generis multa.
:book:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14033
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Nächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 10 Gäste