DE VERBIS NOVANDIS

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: DE VERBIS NOVANDIS

Beitragvon ille ego qui » Mo 13. Jan 2014, 19:09

hem ...
re diligentius considerata delibero, utrum "spumiculae" an "spumulae" aptius sit nomen.
nonne enim ea diminutiva, quae in "-(i)cul..." desinunt, plurima a vocabulis vel tertiae declinationis ("particula") vel quartae ("articulus") vel quintae ("re(s)cula") ducta sunt? quod si verum est, "butticulam" ad "buttem" ("buttis, is") - quae quoque exstat species - referre praestare censeo. contra primae et alterius declinationis verba plerumque ita diminui solere mihi videntur, ut stirpibus seu radicibus** "-ul..." ("casula", "puerulus") agglutinetur. cuius rei nonnullas esse exceptiones me non fugit ...

vale :-)


_______________
** utrum verbum stirpis an radicis ad istam rem grammaticam aptius est? dicite, quaeso :-)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6928
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: DE VERBIS NOVANDIS

Beitragvon ille ego qui » Mo 13. Jan 2014, 19:19

IGNES ARTIFICIOSI] Nonne ignes festi artificiosi esse solent?


certe! sed quid inde colligis? nonne hoc potissimum, utrumque nomen rem satis complecti?
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6928
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: DE VERBIS NOVANDIS

Beitragvon consus » Di 14. Jan 2014, 11:43

Lege modo, sagacissime amice, quid scipserit du Cange. Neque id praetermittendum est quod de vocabulo bottiglia in quodam indice etymologico Italico scriptum videmus. Noli quaeso oblivisci ollam cum ollicula coniunctam esse: Quare non spuma cum spumicula? Verbum Italicum spumiglia constat ductum esse a *spumicula. Sequitur ut verbum spumiculae Romana quasi civitate donandum esse censeam.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: DE VERBIS NOVANDIS

Beitragvon ille ego qui » Mi 15. Jan 2014, 17:15

num nihil habetis, quod ad meam de genetivo sententiam respondeatis? flendum est!! ( ;) )

en rapior ad alia:

Bild

ista, quam videtis, tabernarum congeries (an quomodo melius dicas "anhäufung von geschäften", dicite quaeso! :-) ), quam nescio an porticum appellare liceat, abhinc aliquot annos in oppido Erlanga exstructa "Arkaden" vocatur. quod nomen ab Arcadia ductum esse diutissimi persuasum habebam - falso, quod his paucis diebus ex redintegrato veriloquiorum studio didici. o me vervecem! appellantur enim "die arkaden" ab arcubus, non certe quo basilica illa Erlangensis in arcum incurva videatur, sed ex hac similitudine:

Bild

quomodo igitur Latine appellemus Erlangenses has "Arkaden", quod equidem ut Erlangensis idemque omnium rerum Latine appellandarum studiossimus plurimi nimirum facio?
ab hoc adiectivum proficiscendum esse mea quidem fert opinio:

arquatus, a, um

http://www.zeno.org/Georges-1913/A/arcuatus?hl=arc*at*

possuntne dici "Arquátae"? ubi quod nomen omissum audiendum sit, dubito. "arcuatae sc. tabernae"?
an "basilica" - est enim mercatus quidam - "arquata"?

valete hisque nugis, qua estis benignitate, veniam date!
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6928
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: DE VERBIS NOVANDIS

Beitragvon ille ego qui » Mi 15. Jan 2014, 17:22

an - nihil autem facilius! - ARCUS, UUM?

suffragamini, sodales! :D
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6928
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: DE VERBIS NOVANDIS

Beitragvon ille ego qui » Mi 15. Jan 2014, 17:29

ceterum gratias tibi, mi Conse, plurimas ago pro consiliis prudentissimis!
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6928
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: DE VERBIS NOVANDIS

Beitragvon consus » Mi 15. Jan 2014, 20:46

congeries tabernarum

Salve, Christiane!
Pro sancte Mercuri! :eek: Ante oculos mihi obversatur Forum Traianum...
Vitruvius (5, 11, 2) his utitur verbis: concamerata sudatio. Qua de causa nihil puto obstare quin dicamus: forum / emporium concameratum.
Nescio an tibi probentur etiam haec: atrium mercatorium (cf. Cic. agr. 1, 7: atria auctionaria), curia mercatoria.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: DE VERBIS NOVANDIS

Beitragvon ille ego qui » Do 16. Jan 2014, 16:46

gratias tibi ago, Conse, pro verbo aptissimo ad "einkaufspassage" exprimendum.
quod autem ad proprium illud nomen "die Arkaden" pertinet, nihil obstare censeo, quin aut reddam "emporium arcuatum" aut "arcuatas"

cf.:
http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARCATA1
http://www.zeno.org/Georges-1913/A/arcuatus?hl=arcuat*

si cui aliter visum erit, velim reclamet!
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6928
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: DE VERBIS NOVANDIS

Beitragvon consus » Do 16. Jan 2014, 17:25

ille ego qui hat geschrieben:...pro verbo aptissimo ad "einkaufspassage" exprimendum....
Quod ad me pertinet, erras, amice; Tiberis enim noster hoc vocabulum aptissime in Latinum convertit.
:)
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: DE VERBIS NOVANDIS

Beitragvon ille ego qui » Do 16. Jan 2014, 19:05

nonne tu iampridem verbum emporii hic proposuisti?;)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6928
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: DE VERBIS NOVANDIS

Beitragvon consus » Do 16. Jan 2014, 20:07

ille ego qui hat geschrieben:nonne tu iampridem verbum emporii hic proposuisti?
Ita quidem est, sed non "transitorium".
:)
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: DE VERBIS NOVANDIS

Beitragvon ille ego qui » Di 21. Jan 2014, 20:55

nimis strenuus in scribendo halteresque levando inflammationem, si verbum ex verbo exprimo, nervorum vaginae contraxi, dico:

http://de.wikipedia.org/wiki/Sehnensche ... C3%BCndung

"Sehnenscheidenentzündung"
----------------------------------------

cedo: quomodo istam rem Latinius exprimam? an placet quod proposui? :-o
iterum maxime Medicus noster auxilio vocandus mihi videtur.
bene valete.
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6928
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: DE VERBIS NOVANDIS

Beitragvon Medicus domesticus » Di 21. Jan 2014, 21:33

Salve ille,
Nostra lingua ;-) (lingua, qua medici utuntur) dicerem:
inflammationem vaginarum tendinum [tendo, tendinis (Sehne)] contraxi.
Medicus domesticus
Dominus
 
Beiträge: 7287
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07

Re: DE VERBIS NOVANDIS

Beitragvon ille ego qui » Di 21. Jan 2014, 21:40

gratias summas tibi ago, Medice :-)
istam, quam commendas, vocem me in hanc materiam inquirenti mihi iam occurrisse puto. sed verbum tendinis, quamvis Latinum videretur, in Georgesiano saltem non repperi :?
Vicipaedia teste plenius nomen videtur Vagina synovialis tendinis. quid autem vult "synovialis"?

vale :)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6928
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: DE VERBIS NOVANDIS

Beitragvon Medicus domesticus » Di 21. Jan 2014, 21:57

tendo, tendinis est verbum linguae anatomicae, qua medici sive anatomici utuntur. Nervum Georgesius proponit, sed illum verbum nostrā linguā medicorum ambiguum est.
synovialis -> vide hoc:
http://flexikon.doccheck.com/de/Sehnenscheide
Medicus domesticus
Dominus
 
Beiträge: 7287
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 57 Gäste