DE VERBIS NOVANDIS

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: de "Latinizatione"

Beitragvon consus » So 12. Dez 2010, 23:55

farrago: cf. Varro rust. 1, 31, 5 / farraginaria: cf. Col. 11, 2.
Placerent quidem vocabula, nisi frumenta significarent ad pecora pascenda.
Nihilominus per iocum eis licet uti.
:grins:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: de "Latinizatione"

Beitragvon ille ego qui » Mo 13. Dez 2010, 00:23

hui!* :grins:
demiror autem "farraginaria", quod video, ne Georgesiano quidem inesse. estne hapax legomenon?


* "hoppla", "huch", "ups" ...
----------------------------
estne inter vos, qui memoria teneat, quibus talia verbis Latinis exprimantur? unum "hui" mihi mentem venit, quod tamen utrum tale quid significet an minus, non prorsum video ...


vale Conse, valete omnes!
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6921
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: de "Latinizatione"

Beitragvon Zythophilus » Mo 13. Dez 2010, 12:55

Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16937
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: de "Latinizatione"

Beitragvon ille ego qui » Mo 25. Jul 2011, 09:25

"Chips"
-------
salvete. utinam haec nova septimana feliciter vobis orta sit! dicite mihi, quaeso, quo verbo Latine reddam "Chips". sit saluti!

ille ego qui
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6921
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: de "Latinizatione"

Beitragvon consus » Mo 25. Jul 2011, 12:15

Nonne matri filiam quoque licet consulere? :lol:
chips] Italice redditum: patatine < patate.
Ut ergo in lingua Italica patate > patatine, sic in lingua Quiritum poma terrestria > pomula terrestria sive - ambiguitate exclusa - pomula.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: de "Latinizatione"

Beitragvon ille ego qui » Mo 25. Jul 2011, 14:08

:klatsch: felicissime!
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6921
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: de "Latinizatione"

Beitragvon consus » Di 27. Sep 2011, 09:18

---Speieseis---
-------------------
Diu multumque cogitanti mihi, quo vocabulo perspicuo vox „Speiseeis“ Latine reddenda esset, apta videbatur esse vox gelati (gelatum, i n., ppp ductum a gelando); qua enim voce nostra aetate utuntur et Hispani et Itali, carissimi illi filii matris Latinae: helado, gelato. Quod vocabulum nonne ab optima matre didicerunt? Vos quid sentitis, amici?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: de "Latinizatione"

Beitragvon Medicus domesticus » Di 27. Sep 2011, 09:50

Medicus Conso suo s.d.p.
Quod vocabulum a Civitate Vaticana nobis propositum est? Gelida sorbitio.
Illud mihi non placet.
Censeo gelatum abs te descriptum aptius esse, optime Conse. Breve est hoc vocabulum et concisum.
Vale.
:-D
Medicus domesticus
Dominus
 
Beiträge: 7283
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07

Re: de "Latinizatione"

Beitragvon Quasus » Mi 5. Okt 2011, 22:06

Nonne proprium linguæ latinæ est nonnulla verba subintellegi? Velut, dicere solemus »bubula« pro »carne bubulâ«. Eodem modo, opinor, sufficit dicere solùm »gelida«, »sorbitione« subintellectâ.

Ceterùm, ego quoque malo »gelatum«.
Quasus
Civis
 
Beiträge: 21
Registriert: Mo 12. Jul 2010, 10:05

Re: de "Latinizatione"

Beitragvon Zythophilus » Mi 5. Okt 2011, 22:45

Id, quod memoras, carissime Quase, Romanis ipsis licuit; nobisne etiam? Impedire iam non possunt, quin id faciamus. Num Angli gauderent, si Germani uel Francogalli simili modo nouas uoces Anglicas inuenirent?
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16937
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: de "Latinizatione"

Beitragvon Quasus » Sa 8. Okt 2011, 16:52

Zythophilus hat geschrieben:Id, quod memoras, carissime Quase, Romanis ipsis licuit; nobisne etiam? Impedire iam non possunt, quin id faciamus. Num Angli gauderent, si Germani uel Francogalli simili modo nouas uoces Anglicas inuenirent?


Bene tibi sit, Zythophile! :)

Si omninò nobis licet non modò antiqua scripta recitare, sed etiam ad nostrum usum linguam Latinam convertere, sanè invenienda sunt vocabula ad designandas eas res, quas veteres ignorabant. Quin immò, quæ nos dicimus, ad nos pertinet neque ad Romanos.

Ceterùm, ego neque ullum verbum novavi, neque barbarismum proposui, neque antiquo verbo latiorem sensum attribui. Unam vocem pro duabus effari non mihi videtur supra modum audax nec latinitati alienum. Non intellego igitur quam ob rem me reprehenderis. Bild
Quasus
Civis
 
Beiträge: 21
Registriert: Mo 12. Jul 2010, 10:05

Re: de "Latinizatione"

Beitragvon Zythophilus » Sa 8. Okt 2011, 16:55

Te non reprehendo, Quase.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16937
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: de "Latinizatione"

Beitragvon ThomasVulpius » Sa 26. Nov 2011, 20:30

consus hat geschrieben:Videamus, amice:
Rem ad orationis contextum referendam esse censeo. Qua de causa:
sigillum dei commenticii / falsi / simulati
vel (si rem spectas omnem)
res magica
aliaque eiusdem generis multa.
:book:


Ea, quae scripsisti, apta esse non puto.
Nam "Fetisch" terminus technicus eius generis magiae Africanae, quae "Voodoo" vocatur, est et vitrum significat, in quo spiritus vel hominis vel dei Voodooensis ("Loa") inclusus est.
Praetereâ verbum"Fetisch" ad Venerem perversam attinet et certus vestimentorum quorundam amor est.
खड्गिनी शूलिनी घोरा गदिनी चक्रिणी तथा ॥ ८० ॥

Armed with sword, spear, club, discus conch, bow, arrows, slings and mace You are terrible. ॥ 80 ॥

शङ्खिनी चापिनी बाणभुशुण्डीपरिघायुधा ।

सौम्या सौम्यतराशेषसौम्येभ्यस्त्वतिसुन्दरी ॥ ८१ ॥

And at the same time pleasing, You are more pleasing than all the pleasing things and exceedingly beautiful. ॥ 81 ॥

देवीमाहात्म्यम् (Devī Māhātmyam, Glory of the Goddess), Chapter 1
("Gloria deae", caput I)
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: de "Latinizatione"

Beitragvon consus » Sa 26. Nov 2011, 23:06

Equidem in tali tamque ingrato vocabulo Latine reddendo ne minimum quidem operae velim ponere. 8)
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: de "Latinizatione"

Beitragvon consus » Di 13. Mär 2012, 13:54

Summa veneratione suspiciendis amicis suis plurimam salutem.
Nuper de pegmate pulvere sparso hunc deprompsi librum veterem: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis illustrata a Josepho Kleutgen, Soc. Jesu. Editio altera, emendata et aucta. In usum scholarum. Sylvae-Ducis, apud Verhoeven fratres, 1855. Quod volumen cum visendi causa - paullulum tussiens - perlustrarem, hunc inveni locum [p. 15sq.] quem non mediocris momenti esse censeo:
Novantur vocabula compositione ut versutiloquus; derivatione, ut ille senius; translatione ut primus inter latinos Cicero partes periodi membra et incisa vocavit [orator 211, c.]. Recte autem tum novantur, cum vel necessitas postulat, vel suadet singularis utilitas.
1. Necessitas. Neque enim, ait Cicero [l. c., c.], esse possunt, rebus ignotis, nota nomina, sed cum verba aut suavitatis aut inopiae causa transferre soleamus, in omnibus hoc fit artibus, ut cum id appellandum sit, quod propter rerum ignorantiam ipsarum nullum habuerit ante nomen, necessitas cogat aut novum facere verbum aut a simili mutuari. Ciceronem ergo saltem audient illi, qui nimis Ciceroniani esse cupientes, non audent dicere, sacramentum, Missa, rosarium, confirmatio, et sexcenta alia, quae obscura solent et saepe ridicula circuitione efferre.
2. Singularis utilitas nunc est in ornatu, nunc etiam in honesto aliquo joco.
Perperam igitur novata illa sunt, quae neque necessario facta sunt, neque utiliter: tum illa quoque, quae, cum fieri debeant, insolentius fiant.
Nam in his etiam auribus est consuetudinique parcendum, ne quaedam quasi monstra verborum prodeant. Ceterum ista omnia, quae male novantur, si quando sermonem non reddunt obscurum, at certe putidum et impeditum.

Nonne verba etiamnunc diligenter perpendenda?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 58 Gäste