DE VERBIS NOVANDIS

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: de "Latinizatione"

Beitragvon consus » Sa 26. Dez 2009, 16:58

Fetisch
Addendum.
Lexicon recentis Latinitatis: res immodice probata / res nimium culta.
Vox Latina: deus facticius / idolum / fetisum .
(Equidem vocem fetisi reiciendam censeo esse.)
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: de "Latinizatione"

Beitragvon consus » Sa 26. Dez 2009, 17:51

ille ego qui scripsit / hat geschrieben:* probatisne "Latinizare" (latinisieren) et "argumentum" (Thread)? an meliores sunt facultates ista exprimendi?
Cicero in tertio de oratore (§ 154): Novantur autem verba, quae ab eo, qui dicit, ipso gignuntur ac fiunt, vel coniungendis verbis eqs.
Quid ergo mirum, amice, si huic themati nomen imponendum esse censeo “De novandis verbis”?
:)
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: de "Latinizatione"

Beitragvon ille ego qui » Sa 26. Dez 2009, 18:12

Benignissime, Conse. Equidem tamen potius de fetisio quodam Venerio loquebar, sicut Er hat einen Fetisch aut Sie ist eine Fetischistin aut Leder kann ein Fetisch sein. Fortasse aliquid huius generis ex eis ipsis, quae tu attulisti, derivare poterit ...?
:oops:
consus hat geschrieben:Vox Latina: deus facticius / idolum / fetisum .
(Equidem vocem fetisi reiciendam censeo esse.)

Qua ratione in illa Voce Latina vocabula quaeris?
vale.
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6913
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: de "Latinizatione"

Beitragvon Zythophilus » Sa 26. Dez 2009, 19:01

Verbum modernum a quodam uerbo Latino (facticius) ductum esse constat. Quaedam igitur forma, qua origo uerbi neglegitur, mihi minus placet. Non inueniemus unum idemque uerbum, quo omnia, quae eo uerbo moderno dici possint, complectemur, cum saeculo XX. de religione ad mentem humanam uel potius ad morbos mentis humanae translatum sit.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16928
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: de "Latinizatione"

Beitragvon consus » Sa 26. Dez 2009, 19:14

O sancta Mater Cupidinum...
Nonne proponi licet: facticium venerium [facticium: substant.] vel stimulus venerius? :-o
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: de "Latinizatione"

Beitragvon consus » Sa 26. Dez 2009, 19:33

Addendum.
Fetischist/in > vir / femina, cuius libido nisi re quadam facticia adhibita instigari non potest.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: de "Latinizatione"

Beitragvon Zythophilus » Sa 26. Dez 2009, 19:33

Fortasse res facticia qua Venus incitatur ...
Video te, optime Conse, interea aliquid simile proposuisse.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16928
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

De novandis verbis

Beitragvon consus » Sa 26. Dez 2009, 19:41

Nonne, mi Zythophile, in eadem sumus saepe sententia? :-D
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: de "Latinizatione"

Beitragvon Zythophilus » Sa 26. Dez 2009, 20:36

Res miras dicunt Venerem stimulare quibusdam,
paene ut non fieri nil in amore putes.
Huic leui corio crescit fulgente libido,
is uult calceolos, ille flagella cupit.
Vtrum sint medici, cum sit mens aegra, uocandi,
quaerimus, an faciles praestat adire lupas?
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16928
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

de instiganda libidine

Beitragvon consus » So 27. Dez 2009, 00:06

Fascia sunt strophium multis coriumque coruscum
Pungentes stimuli blandus ut adsit amor.
Terrigenae miseri, verum nescitis amorem:
Offendit cunctos hic simulatus amor.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: de "Latinizatione"

Beitragvon Zythophilus » So 27. Dez 2009, 00:39

Caedere uult alius; caedi uult uerbere duro
exoptatque alius tradere terga flagro.
Quaerimus hinc omnes – ignari simus – amorem
ipseque more suo quisque beatus erit.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16928
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Beitragvon consus » So 27. Dez 2009, 10:49

Libidinis, quot mortales, tot sunt modi.

:lol:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: de "Latinizatione"

Beitragvon Francogallus » Do 21. Jan 2010, 14:04

ille ego qui hat geschrieben:salvete sodales,
quomodo Latinizem* "mp3-player" ?


Salvete.

Dolendum est quod quotiescumque mutatur modus sonitum incidendi, mutari debet nomen apparatus qui hoc munere fungitur.
(Plattenspieler/Tonbandgerät/Kassettenspieler/CD Player/MP3 Player/Quid aliud)
Ut qui lingua latina aeterna sit, nomen excogitari debet quod immutabiliter apparatum ad sonitum incisum canendum significet quodque nihil dicat de artificio technico quo sonitus primum incisum est.

Ad hunc usum ergo verba "magnetophonia", "discophonia" nonjam conveniunt.

Ineunte saeculo vicesimo autem creatus est apparatus quidam qui nomine satis simplici necnon claro vocatus est : "Grammophonium".

Hoc nomen mihi utile esse videtur, quia nihil dicit in etymologia sua de artificio quo sonitus incidendus est. Significatio vero facile intellegitur.

Ergo apparatus quem nuncupatis "MP3 player" quidni simpliciter "Grammophonium (gestabile)" nuncuparemus?
Benutzeravatar
Francogallus
Civis
 
Beiträge: 20
Registriert: Mi 20. Jan 2010, 19:19
Wohnort: Prope Lutetiam Parisiorum

Re: de "Latinizatione"

Beitragvon ille ego qui » So 31. Jan 2010, 12:34

nil fallor, non grammaphonium, sed grammophonum dicitur.
supra autem "grammophonulum" iam praeposui ;)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6913
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: de "Latinizatione"

Beitragvon consus » So 31. Jan 2010, 13:53

Nonne etiam electrophonulum? :eek:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 18 Gäste