DE VERBIS NOVANDIS

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: de "Latinizatione"

Beitragvon consus » So 31. Jan 2010, 15:08

Obiter dictum:
Sunt qui obturaculis auditoriis in aures insertis tam impudenter istis utantur electrophonulis, ut omnes quoque qui circa sunt sonis saepe ingratis torqueant.
:roll:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: de "Latinizatione"

Beitragvon Francogallus » Mo 1. Feb 2010, 16:42

ille ego qui hat geschrieben:nil fallor, non grammaphonium, sed grammophonum dicitur.

Nonne utraque valent?
Alii enim "telephonium" dicunt, alii "telephonum"...

ille ego qui hat geschrieben:supra autem "grammophonulum" iam praeposui ;)

Da veniam. Consideratius omnia legere debebam.
Benutzeravatar
Francogallus
Civis
 
Beiträge: 20
Registriert: Mi 20. Jan 2010, 19:19
Wohnort: Prope Lutetiam Parisiorum

Re: de "Latinizatione"

Beitragvon ille ego qui » Mo 1. Feb 2010, 22:27

telephonium? fortasse recte dicis ...
;)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6913
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: de "Latinizatione"

Beitragvon ille ego qui » So 14. Feb 2010, 13:16

aures arrigite, amabo!
in quodam indice "Pontili", cuius iam mentionem feci in quoque nova quoque verba insunt, sub lemmate "dusche" scriptum invenis "mammatum" - puto ergo id, quo (mamma praedito) liquor quidam praebetur.

quid dicitis? estne haec translatio inter Latine loquentes usitatior? vere quidem Latinum (id est antiquum) non est, si indicibus credo.

;-) valete.
ille

p.s.: "duschen" = corpus mammato subicere :shock:
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6913
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: de "Latinizatione"

Beitragvon ille ego qui » So 14. Feb 2010, 13:20

si vox mammae, ut modo modo legi, antiquitus quoque "Brause" significare poterat, quidni saltem "mammae se subicere"?

...
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6913
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: de "Latinizatione"

Beitragvon Tiberis » So 14. Feb 2010, 16:47

in quodam indice "Pontili", cuius iam mentionem feci in quoque nova quoque verba insunt, sub lemmate "dusche" scriptum invenis "mammatum" - puto ergo id, quo (mamma praedito) liquor quidam praebetur.

quid dicitis? estne haec translatio inter Latine loquentes usitatior? vere quidem Latinum (id est antiquum) non est, si indicibus credo.


equidem verbo mammati minime id significari censeo, quod nostra lingua "dusche" appellatur. nam illud "mammatum" quid significet, ex duobus tantum locis , ni fallor, apparet: a) Vitr.arch. 7,4,2 ; b) Plin.hist. nat. 35, 159. lectio Vitruvii dubia est , nam codices inter se differunt (hamatae sive amatae pro mammatae ); sed licet mammatae legatur, tamen de certo lavationis genere non cogitandum esse puto, dummodo rem, de qua agitur, diligentius respiciamus:
deinde insuper erectae hamatae/mammatae tegulae ab imo ad summum parietem figantur, quarum interiores partes curiosius picentur, ut ab se respuant liquorem...
in hac enim parte operis sui Vitruvius docet, qua ratione possit praestari, ut humor, qui parietibus inest, exitus quosdam habeat. id illis tegulis "mammatis" sive "hamatis" praestari posse.
videamus nunc, quid Plinius scripserit:
159 etiam ut omittantur in frugum, vini, pomorum, herbarum et fruticum, medicamentorum, metallorum generibus beneficia eius, quae adhuc diximus. neque adsiduitate satiant figlinarum opera, * doliis ad vina excogitatis, ad aquas tubulis, ad balineas mammatis, ad tecta *imbricibus*, coctilibus laterculis fundamentisque aut quae rota fiunt, propter quae Numa rex septimum collegium figulorum instituit.
cum verba eius ad figilina opera pertineant, non dubium est, quin hoc loco de tegulis mammatis supra dictis agatur. quod tamen non ita intellegendum est, ut Romani illis lavationis causa usi sint, ut aqua ex istis tegulis profluente veluti spargerentur. immo pro persuasum habeo eos illis mammatis non usos nisi ad humorem deducendum.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11876
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: de "Latinizatione"

Beitragvon consus » So 14. Feb 2010, 20:35

Salvete, amici.
Haec mihi liceat proponere:
duschen: Ut frigidā <aqua> lavari, ita etiam aquā <desuper> sparsā lavari, aqua cadente lavari (cf. Sen. epist. 56, 3); forsitan desuper vox sit supervacanea.
Dusche (locus): lavacrum ad aquam spargendam exstructum.
Dusche (eventus): lavatio aquā sparsā effecta.
Warmduscher: qui <aquā> calidā in se sparsā lavatur. :lol:
Vos quid sentitis, amici?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: de "Latinizatione"

Beitragvon ille ego qui » Do 18. Mär 2010, 13:40

ille istis suis sal.

quid de nomine Scandinavico "Björn"? eandem habere radicem videtur atque "Bernhardus" et "Bär". ergo "Björn" ursus est, "Bernhardus" autem ursus "durus".
quomdo igitur nomen "Björn" Latine reddendumst? Bernhardus - epitheto "Duri" agglutinato? an "Ursus"? an ...?
facite valeatis parthenice ^^
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6913
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Quomodo "Bernhard" praenomen Latine sit reddendum

Beitragvon consus » Fr 19. Mär 2010, 11:57

Consus Illi s.d.p.

Quod ad linguam Latinam pertinet, vix fieri videtur posse, ut nomina composita eodem modo formentur quo in lingua Graeca. Quid ergo faciamus?

Ecce exempla quattuor¹:
Burkhard (defensor fortis) > Ἀλκισθένης = Alcisthenēs;
Erhard (honos + durus, vehemens) > Τīμοσθένης = Tīmosthenēs;
Gebhard (donum + durus, vehemens) > Δωσισθένης = Dōsisthenēs;
Meinhard (vogore fortis) > Κρατισθένης = Cratisthenes².

Nonne ergo Bernhard (ursus + durus, fortis) > Ἀρκτισθένης = Arctisthenēs?
Ne vero a consuetudine sermonis Latini abhorreamus, formare nobis licet cognomen Ursinus. Tu quid sentis?

Vale.

‗‗‗‗‗‗‗‗‗‗‗‗‗‗‗‗‗‗‗‗‗‗‗‗‗‗‗‗‗‗‗‗‗‗‗‗‗
¹ Schmitt, Rüdiger: De praenominibus e linguis Germanicis atque Slavicis in linguam Latinam tranferendis, Vox Latina (1981) pp. 270-274.
² Cf. ibd. p. 274: Walter (!) (exercitum gubernans) > Ἀρχέλαος = Archelāus. In media quae vocatur aetate: Waltharius.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: de "Latinizatione"

Beitragvon ille ego qui » Mi 15. Sep 2010, 12:32

-
Zuletzt geändert von ille ego qui am Mi 15. Sep 2010, 12:40, insgesamt 1-mal geändert.
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6913
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: de "Latinizatione"

Beitragvon ille ego qui » Mi 15. Sep 2010, 12:39

salvete sodales,
quibus verbis has res Latinis singem?:


a) Döner (kebab)
-----------------
(nolite quaeso putare me delirare aut vos illudere)


b) Vegetarier
-------------
utiam dicere possem "herbivorum"! quod tamen verbum non antiquum videtur - quamquam "carnivori" verbum apud Romanos exstitit.


c) Hummel
-----------
repperi zoologos illas "apes molles" "bombos" nuncupare. sed iure? "bombum" Romani dixisse videntur apium fremitum. vos quid sentitis? quae vox vobis idonea videtur?


valete!
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6913
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: de "Latinizatione"

Beitragvon consus » Mi 15. Sep 2010, 12:51

Salve, Ille.
Videntur exstare etiam nomina „apis bombinatrix“ (id est apis quae bombum edit) et “apis terrestris”. Cf.
http://urts55.uni-trier.de:8080/Projekt ... id=GA00001 (s.v. Hummel f.).
Quod vero ad nomen bombi pertinet, satis aptum puto esse nomen, quippe quo uti liceat metonymicos sive verbo pro verbo submutato.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: de "Latinizatione"

Beitragvon consus » Mi 15. Sep 2010, 12:59

Döner (kebab): assum rotatum :lol:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: de "Latinizatione"

Beitragvon ille ego qui » Mi 15. Sep 2010, 13:04

gratias tibi! ;-)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6913
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: de "Latinizatione"

Beitragvon consus » Mi 15. Sep 2010, 13:14

Addendum: Apis bombinatrix apud Graecos: βομβυλιός, cf. LSJ s.v. Nonne lingua admirabilis? :-D
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 15 Gäste