DE VERBIS NOVANDIS

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: DE VERBIS NOVANDIS

Beitragvon consus » Mi 17. Dez 2014, 16:00

ille ego qui hat geschrieben:"Zug"...
Oro vos benigne perpendatis haec verba:
Eisenbahnzug] agmen curruum ferriviariorum,
sich mit dem Zug auf den Weg machen / den Zug nehmen] in viam ferratam se dare / viam ferratam ingredi,
Einbahnfahrkarte] tessera ferriviaria,
&c. &c. &c.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14041
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: DE VERBIS NOVANDIS

Beitragvon Tiberis » Mi 17. Dez 2014, 16:34

et ego saepe mirabar, quid istud "tramen" in re ferriviaria sibi vellet, cum nil aliud significaret nisi filum quoddam (cf. ροδανη). nonne multo rectius currus illos continuatos "agmen" significabimus?
in lexico a R. Klotz edito* haec fere leguntur:"<agmen> der Zug : 1) von leblosen massen,die sich entweder selbst bewegen oder durch andere kräfte in bewegung gesetzt werden.." (inter alia haec afferuntur exempla: agmen impedimentorum Tac.ann.2,5; navium agmen Liv.21,27 ; agmen remorum Verg.Aen.4, 154 eqs.)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10752
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: DE VERBIS NOVANDIS

Beitragvon Zythophilus » Mi 17. Dez 2014, 17:53

Res certe mihi difficiles uidentur. Si bene intellexi, duo sunt uerba Francogallica, qui „train“ scribuntur. Alterum, quod carris coniunctis par est (nostrum uerbum „Zug“), non a uerbo Latino, sed a uerbo Francogallico „traîner“ deductum esse dicitur http://fr.wikipedia.org/wiki/Train#Origine_du_mot.
Hoc uerbum Francogallicum etiam in alias linguas Romanicas susceptum est; ex eo formae „tren“ uel „treno“ explicantur.
Nescio, quis uerbum "tramen" elegerit, ut carrorum coniunctionem appellaret.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15758
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: DE VERBIS NOVANDIS

Beitragvon ThomasVulpius » Do 18. Dez 2014, 04:18

consus hat geschrieben:
ille ego qui hat geschrieben:"Zug"...
Oro vos benigne perpendatis haec verba:
Eisenbahnzug] agmen curruum ferriviariorum,
sich mit dem Zug auf den Weg machen / den Zug nehmen] in viam ferratam se dare / viam ferratam ingredi,
Einbahnfahrkarte] tessera ferriviaria,
&c. &c. &c.


Adiectiva *ferrivius et *ferriviarius antiqua non sunt sed composita. Adiectivum, quod ipse composui, *orbitalis quoque mihi placet.

Propono: "iter curru *orbitali vel *ferriviariā facere".
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: DE VERBIS NOVANDIS

Beitragvon ThomasVulpius » Do 18. Dez 2014, 04:35

Zythophilus hat geschrieben:Nescio, quis uerbum "tramen" elegerit, ut carrorum coniunctionem appellaret.


Patrem Eichenseer, qui e linguis Romanicis verba *neolatina mirum in modum non semper sed interdum componere solebat, hoc verbum composuisse suspicor.

Ut exemplum proferam: "T-Shirt" "*camisiam" vocare solebat. Hoc a verbo Gallico "chemise" vel Italico "camicia" derivatum esse videtur. At verba Romana "tuniculae" et "subūculae" sunt.

Verbum *neolatinum "pellicolae" quoque e linguā Italicā derivatum est. Ego igitur verbum Graecum *cīnēmatogramma praefero.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: DE VERBIS NOVANDIS

Beitragvon ille ego qui » Fr 26. Dez 2014, 18:12

"Apfelkuchen", "Erdbeerkuchen"
------------------------------------------

salvete,
in lexico "pontili" ("Pons") inest verbum placentae málinae. sed aceps sum, utrum hoc adiectivum idoneum sit necne:
http://www.zeno.org/Georges-1913/A/malinus?hl=malinus
quid iudicatis?
adiectivum "fragini" autem deest. putatisne licere id novare? ut dicamus "placentam fráginam"?
quid sentitis?
bene valete.
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5849
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: DE VERBIS NOVANDIS

Beitragvon ille ego qui » Fr 26. Dez 2014, 18:15

date veniam, quod etiam aliud propono, de quo disputemus:

"Folge"
------------

"Keine Pumuckel-Folge ist trauriger als 'Der große Krach'"

:(

;)

nihildum aptius mihi occurrit quam nomen "partis" ...
http://www.culturaclasica.com/lingualat ... morgan.pdf
=>
hic commendatur vox episodiae
Zuletzt geändert von ille ego qui am Fr 26. Dez 2014, 18:19, insgesamt 1-mal geändert.
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5849
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: DE VERBIS NOVANDIS

Beitragvon ille ego qui » Fr 26. Dez 2014, 18:16

utrumque quaeso argumentum respicite :)
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5849
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: DE VERBIS NOVANDIS

Beitragvon ille ego qui » Fr 26. Dez 2014, 23:09

potestne dici "malorum/fragorum placenta"? estne hic bonus usus genetivi?
valete :-)

neque obliti sitis, sodales, episodiae ;)
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5849
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: DE VERBIS NOVANDIS

Beitragvon SursumDeorsum » Sa 27. Dez 2014, 00:08

1. Hispani dicere solent 'capitulo', sed verbum capituli minus aptum esse videtur. Lusitani et Itali dicunt 'puntata', sed nescio quo de verbo Latino ductum sit.

2. Quid de placenta fragis condita / ornata?
Pangere non potuit nisi potus scurra Cratinus;
sunt mihi fata eadem: Pierides madeant!


Mox Melitam multo mala murmure maltha migrabit.

Iuppiter est, quodcumque vides, quodcumque moveris.
Sortilegis egeant dubii semperque futuris
Casibus ancipites: me non oracula certum,
Sed mors certa facit. Pavido fortique cadendum est:
Hoc satis est dixisse Iovem.
SursumDeorsum
Dictator
 
Beiträge: 1007
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 12:25
Wohnort: Pagus inter Erlangam et Norimbergam situs

Re: DE VERBIS NOVANDIS

Beitragvon ille ego qui » Sa 27. Dez 2014, 00:26

salve, bone! ;-)

verbum capitis / capituli non omni ex parte alienum mihi videtur. gratias ago tibi :-)
obiter quaesitum: num tu Lusitanice scis?
//
de istis verbis, quae proponis - conditus, orantus - et ego iam cogitabam neque certissimus eram, aptane essent, quod putarem placentam certis pomis minus condiri aut ornari, quasi essent casuita quaedam 'accedentia' et quae facile aliis permutari possent, quam e magna parte effici et constitui. attamen disciplicebat "placenta ex pomis facta", nam non tota constat e pomis. veritas nescioubi in medio posita mihi videtur :D
tamen, nisi quis melius aliquid proposuerit, verba abs te proposita accipiam acceptaque more Vulpiano scidulis inscribam :D
hem ... fortasse etiam "placenta [pomis] farta", quod tamen non in omni placentae "pomariae" genere valeat ... ;-)
vale.
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5849
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: DE VERBIS NOVANDIS

Beitragvon SursumDeorsum » Sa 27. Dez 2014, 00:44

ille ego qui hat geschrieben:obiter quaesitum: num tu Lusitanice scis?

Eu falo um pouco de português :-D

Eu --> ego; falo --> ductum a fabulari (Hispanice 'hablar'); pouco --> paucus :-D
Pangere non potuit nisi potus scurra Cratinus;
sunt mihi fata eadem: Pierides madeant!


Mox Melitam multo mala murmure maltha migrabit.

Iuppiter est, quodcumque vides, quodcumque moveris.
Sortilegis egeant dubii semperque futuris
Casibus ancipites: me non oracula certum,
Sed mors certa facit. Pavido fortique cadendum est:
Hoc satis est dixisse Iovem.
SursumDeorsum
Dictator
 
Beiträge: 1007
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 12:25
Wohnort: Pagus inter Erlangam et Norimbergam situs

Re: DE VERBIS NOVANDIS

Beitragvon ille ego qui » Sa 27. Dez 2014, 01:08

ut nuper in bibliopolio paucis minutis linguam Danicam perdidicisti. macte virtute esto! :D
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5849
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: DE VERBIS NOVANDIS

Beitragvon Zythophilus » Sa 27. Dez 2014, 10:25

Sursumdeorsum hat geschrieben:Quid de placenta fragis condita / ornata?

Cum RM iam lagoenam uini obtulerit, tu placentam offers. Gratias!
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15758
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: DE VERBIS NOVANDIS

Beitragvon ille ego qui » Fr 24. Apr 2015, 19:17

quomodo ...

"Augenklappe"
-----------------

... Latine efferatur, quaeritur :-)
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5849
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 16 Gäste