Consus Francogallo ceterisque amicis pariter omnibus sal.
Nuper cum Lutetiae essem Parisiorum, ingens illud quoque visitavi aedificium, cui nomen est Louvre. Nescio quomodo subito inter collegas quaestio de illius nominis orta est origine. Sunt qui vocem Louvre ductam esse putent a Lupara: res incerta sane videtur esse; nam ductrix nostra Francogalla, mulier doctissima, nescire se fatebatur. Vos quid sentitis, amici?
Valete. Pr. Id. Feb. Ex Rhenania his diebus bacchabunda.