De lexico Latino-Francogallico

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

De lexico Latino-Francogallico

Beitragvon consus » Di 16. Feb 2010, 16:27

Consus Francogallo s. d. p.
Equidem gaudeo, quod vir lingua Francogallica a primo natali die usus fora frequentas nostra. Quaerendum nunc mihi videtur esse, quod lexicon interretiale Latino-Francogallicum tibi probetur maxime. Spero quaerenti mihi te non esse defuturum.
Cura, ut valeas.
:)
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: De lexico Latino-Francogallico

Beitragvon Francogallus » Di 16. Feb 2010, 17:18

Fredericus Francogallus Conso s. d. p.
His duobus lexicis saepe utor :
Primum : http://www.prima-elementa.fr/Dico.htm, quod "leve" et commodum est,
Alterum : http://www.prima-elementa.fr/Gaffiot/Gaffiot-dico.html, quod est versio numerica ("digital", id est versio numericis photographematibus praedita) glossarii soliti quo omnes discipuli francogalli necnon magistri utuntur si linguam latinam discunt, a Felice Gaffiot scripto.

Quibus glossariis latini-germanicis utimini vos?

Vale pancratice.
Benutzeravatar
Francogallus
Civis
 
Beiträge: 20
Registriert: Mi 20. Jan 2010, 19:19
Wohnort: Prope Lutetiam Parisiorum

Re: De lexico Latino-Francogallico

Beitragvon consus » Di 16. Feb 2010, 17:55

Maximas tibi ago gratias, amice, pro nuntio tuo utlilissimo. Ecce inscriptiones electronicae, quibus usus lexica nostra poteris invenire:
1) Lat.-Theod.: http://www.zeno.org/Georges-1913
2) Theod. - Lat.: http://www.zeno.org/Georges-1910
Feliciter!
:book:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: De lexico Latino-Francogallico

Beitragvon consus » Mi 17. Feb 2010, 16:33

Consus Frederico Francogallo s. d. p.
Placet mihi valde verborum ille thesaurus, quem composuit Gaffiot, idque eo magis quod deest in seminarii bibliotheca. Nihil aliud habemus nisi opus hoc: Nouveau Dictionnaire Latin-Français, rédigé … par E. Benoit et H. Goelzer, Paris s. a. [1938?]. Sed haec hactenus. Ecce altera quaestio (ignosce quaeso): Quo uteris lexico interretiali Francogallico-Latino?
Iubeo te bene valere. Feria quarta Cinerum.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 33 Gäste