Illius exercitationes stilisticae

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderator: e-latein: Team

Illius exercitationes stilisticae

Beitragvon ille ego qui » Sa 8. Mai 2010, 15:21

Ille sodalibus suis rerum stilisticarum peritissimis s.

liceat mihi (et cuilibet alteri) hoc loco res grammaticas et stilisticas vobis proponere explicandas sive existimandas.

w..., hängt davon ab, w...
-------------------------------
hoc primum quaero: quomodo Latine dici possit: "was jemand tut, hängt davon ab, wer er ist"* quod enuntiatum exempli causa fictumst, quaestio enim mea maxime posita est in verbo dependendi et in altera (?? an licet dicam "secunda" perspicuitatis causa??) interrogatione obliqua.
equidem proposuerim "quid quisque faciat, ex eo dependet, quis sit". sed non modo locum invenio nullum, quo "dependere" cum tali interrogatione ("davon, w...") coniungatur, sed apud Cicerone quidem (versamur enim in rebus stilisticis ^^) ne verbum quidem sive forma "dependet" usquam invenitur. vos quid proponatis? estne, quo pacto idem propius a Latinitate classica, q.d., pronuntietur?

valete.



* si verba Germanica isto modo allata vobis huic Latine loquendi foro non apta erunt visa, non erit, cur non hoc thema ad aliud forum differatur.
Zuletzt geändert von ille ego qui am Do 27. Mai 2010, 23:10, insgesamt 1-mal geändert.
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5175
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Illius exercitationes stilisticae

Beitragvon Zythophilus » Sa 8. Mai 2010, 15:35

SALVE
Dicerem: Id quod facis in eo, quod es, (positum) est.
VALE
Zythophilus
Pater patriae
 
Beiträge: 14838
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Illius exercitationes stilisticae

Beitragvon consus » Sa 8. Mai 2010, 15:37

Equidem, amice, haec quoque scribi posse censeo:
... ducitur / nascitur / oritur a natura eius, qui agit...
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13305
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Illius exercitationes stilisticae

Beitragvon ille ego qui » Sa 8. Mai 2010, 15:39

apud ipsum Ciceronem modo inveni (vel potius in eo programmate, cui nomen est "Diogeni"):
rectene factum sit, totum in eo est, quale sit.
(Cic. De orat. 2, 113, 5). quid censetis? fortasse etiam dici potest "in eo positum est" ...? suntne aliae facultates?
valete.
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5175
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Illius exercitationes stilisticae

Beitragvon ille ego qui » Sa 8. Mai 2010, 15:45

gratias vobis ago ... quod apud Ciceronem inveni, paulo commodius mihi videtur (quod non ad dulcedinem verborum attinet ;)), quippe quod facilius ad quas alias cumque sententias transferri possit. non enim semper aptum exstet substantivum ("ob ich auf die feier mitgehe, hängt davon ab, ob du bis dahin mit Heinrich Schluss gemacht haben wirst").
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5175
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Illius exercitationes stilisticae

Beitragvon consus » Sa 8. Mai 2010, 16:28

Addendum.
pendere ex] cf. Cic. inv. 1, 10; de orat. 2, 107; parad. 17 ...
:book:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13305
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Illius exercitationes stilisticae

Beitragvon ille ego qui » Sa 8. Mai 2010, 17:12

benigne! stulte tantummodo "DEpendere" quaesivi.
obiter quaesitum:
ob ich auf die feier mitgehe, hängt davon ab, ob du bis dahin mit Heinrich Schluss gemacht haben wirst

quid faciamus de illo "bis dahin". omittam? "tum"? "adhuc" (:-o)?

:-)
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5175
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Illius exercitationes stilisticae

Beitragvon Zythophilus » Sa 8. Mai 2010, 17:29

SALVE
Verbum "pendendi" hoc loco mihi displicet.
Scribam: Intererit, utrum Henricum ante illam horam (illum diem) dimiseris necne, ut te ad festum euntem comiter.
VALE
Zythophilus
Pater patriae
 
Beiträge: 14838
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Illius exercitationes stilisticae

Beitragvon Tiberis » Sa 8. Mai 2010, 18:32

ob ich auf die feier mitgehe, hängt davon ab, ob du bis dahin mit Heinrich Schluss gemacht haben wirst

equidem ea verba hoc modo Latine reddere ausim:
tecum ad festum non ibo, nisi forte Henricum (iam) dimiseris.
nam verba supra citata mea sententia ita intellegenda sunt, ut persona A (= ich) ad illud festum non eat nisi ea condicione, ut B (=du) hoc tempore personam C (=Henricum) iam dimiserit.
qua de causa enuntiatum condiciale hoc loco aptissimum mihi videtur.
illud "bis dahin" Latine reddere non opus est, quia futuro exacto quasi continetur eo tempore, quo A ad festum ibit, Henricum iam dimissum esse.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Dominus
 
Beiträge: 9502
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Illius exercitationes stilisticae

Beitragvon ille ego qui » Sa 8. Mai 2010, 23:52

quid facilius, perspicacissime Tiberis?
interim dubito, aptissimumne sit testimonium a me allatum. videamus totam sententiam:
nam illud quidem, quod quidam Graeci adiungunt, "rectene factum sit," totum in eo est "quale sit." (Cic. de orat. 2, 113)
:?
Zuletzt geändert von ille ego qui am Sa 10. Nov 2012, 01:55, insgesamt 1-mal geändert.
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5175
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Illius exercitationes stilisticae

Beitragvon Tiberis » So 9. Mai 2010, 00:27

nam illud quidem, quod quidam Graeci adiungunt, "rectene factum sit," totum in eo est "quale sit."

nescio, quid illud Ciceronis hoc loco sibi velit, o Christiane. nam ad quaestionem tuam, quomodo verba Germanica "hängt ab von.." quam optime possint reddi Latine, minime pertinere videtur. nonne illud "totum in eo est" intellegere debemus, quasi scriptum sit "totum in eo continetur" ? sed concubia nocte fieri potest, ut errem acie animi paulatim hebescente ...
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Dominus
 
Beiträge: 9502
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Illius exercitationes stilisticae

Beitragvon ille ego qui » So 9. Mai 2010, 00:43

hoc est, cur me interim dubitare dixerim :oops:
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5175
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Illius exercitationes stilisticae

Beitragvon ille ego qui » Mo 10. Mai 2010, 17:00

"wörtlich" et "sinngemäß"
-------------------------

Ille Sodalibus Forensibus sal.
hodie mea interest, qua ratione reddatur quam Latinissime "wörtlich" et "dem sinne nach", quae voces in philologia nonnihil valent. ne ex foro me dimittatis et fugetis, hoc vobis proponam a me ipse (-o) fictum:
(exempli gratia:) "oft ist es besser, einen satz dem sinne nach als wörtlich (wort für wort) zu übersetzen."
"multarum sententiarum praestat sensum intellectumque quam verba convertere singula."

primum: quid existimatis de hoc ipso proposito? ;)
deinde: quid habetis quod offeratis fortasse melius?
postremo: curate ut valeatis! :-)
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5175
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Illius exercitationes stilisticae

Beitragvon Tiberis » Mo 10. Mai 2010, 17:37

ille ego qui hat geschrieben:"oft ist es besser, einen satz dem sinne nach als wörtlich (wort für wort) zu übersetzen."

hoc proponere ausim:
in enuntiatis convertendis nonnumquam sensum verborum reddere praestat quam verbum e verbo exprimere.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Dominus
 
Beiträge: 9502
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Illius exercitationes stilisticae

Beitragvon consus » Mo 10. Mai 2010, 20:38

... nonne satis, amici, "In convertendo eqs."? :-D
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13305
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Nächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 2 Gäste