Illius exercitationes stilisticae

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Illius exercitationes stilisticae

Beitragvon ThomasVulpius » Sa 30. Apr 2016, 09:07

Ioscius hat geschrieben:Ausim proponere: Adulescentes potant, ut parati ad celebrandum / discothecam petandam sint.
("sich bereit trinken").

Utere eā circumscriptione, quam suprā commemorasti! Nihil enim Ciceroniānius!


Qua circumscriptione mihi utendum est?


*Robertus Spongius (vulgō "Sponge Bob") dīcere solet: "Ich bin bereit." - Latine: "Animō parātus sum." (cf. MBS § 9,3)

Bild
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Illius exercitationes stilisticae

Beitragvon Zythophilus » Sa 30. Apr 2016, 09:38

Ouidius rem similem descripsit, cum dixit: Vina parant animos faciuntque caloribus aptos (Ars I 237).
Suadeo igitur, ut "se (uel: animum) potando parare" dicatis.
Potandoque animos Nasone monente parate
Saturnique diem multo agitote mero!
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16843
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Illius exercitationes stilisticae

Beitragvon ille ego qui » So 19. Jun 2016, 00:01

"bis ..."
------------

salvete sodales!
licetne dicere: "nomina data usque ad diem Veneris!" (= "Meldet euch an bis Freitag"), si de ea die agitur, quam "deadline" appellamus. equidem dubito. aptius mihi videtur "intra diem Veneris". sed cum de hac re modo cum amico quodam discepto, velim et vestrum iudicium audire! :)
valeatis.
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6888
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Illius exercitationes stilisticae

Beitragvon Tiberis » So 19. Jun 2016, 00:26

ille ego qui hat geschrieben: aptius mihi videtur "intra diem Veneris"

num optimi Latinitatis aureae auctores sic scripserint, dubito. ego quidem suadeo, ut Caesarem sequamur, apud quem hoc legitur (BG 1,7,6): "si quid vellent, ad Id.Apr. reverterentur"
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Illius exercitationes stilisticae

Beitragvon Christophorus » So 19. Jun 2016, 00:35

Tiberis hat geschrieben:
ille ego qui hat geschrieben: aptius mihi videtur "intra diem Veneris"

num optimi Latinitatis aureae auctores sic scripserint, dubito. ego quidem suadeo, ut Caesarem sequamur, apud quem hoc legitur (BG 1,7,6): "si quid vellent, ad Id.Apr. reverterentur"



Sed multi eo loco non "usque ad eum diem", sed "eo die ipso" significari putant.
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2818
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: Illius exercitationes stilisticae

Beitragvon ille ego qui » So 19. Jun 2016, 12:14

fortasse recte mones, Tiberis. doleo, quod TlL in promptu non est.

B) übtr.: 1) v. der Zeit = innerhalb, binnen, noch vor Ablauf (s. Eberhard Cic. de imp. Pomp. 68. Heräus Tac. hist. 2, 70, 3), intra tot annos, Cic.: intra decem annorum spatium, Liv.: intra vicesimum diem, Liv.: intra quadragesimum pugnae diem, Tac.: intra Kalendas, Plin.: intra iuventam, im Verlaufe meiner Jugend, Tac.: mit folg. quam (als, da), intra decimum diem, quam venerat, Liv.: intra quartum diem, quam Herium filium amiserat, Sen. rhet.
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6888
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Illius exercitationes stilisticae

Beitragvon ille ego qui » Sa 24. Sep 2016, 18:02

Salvete, sodales!
diu hic nihil proposui Latine reddendum. ecce igitur:


"Pulver in die Milch geben"
---------------------------------

quomodo illud nostrum "geben" Latine reddendum esse censetis? de his verbis adhuc cogitavi:

- inicere (quod mihi vel maxime arridet)
- (im-)ponere
- (im-)mittere
- indere
- (inserere)

Exspecto iudicium vestrum!

Valete :-)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6888
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Illius exercitationes stilisticae

Beitragvon marcus03 » Sa 24. Sep 2016, 18:11

Addo:

lacti addere

in lac infundere
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Illius exercitationes stilisticae

Beitragvon ille ego qui » Sa 24. Sep 2016, 18:21

ingerere ...



bene dicis, Marce! paulo ante quam vidi responsum tuum, inspexeram Georgesium sub voce "hineintun".
certe ... "addere" ... quid facilius?


http://www.zeno.org/Georges-1910/A/hine ... =hineintun
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6888
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Illius exercitationes stilisticae

Beitragvon medicus » Sa 24. Sep 2016, 18:23

Addo:
sternere
spargere
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Illius exercitationes stilisticae

Beitragvon ille ego qui » So 25. Sep 2016, 14:43

sternere = hinbreiten?
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6888
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Illius exercitationes stilisticae

Beitragvon medicus » So 25. Sep 2016, 15:51

sternere= hinstreuen, vernichten
(pulvis in lacte interire solet :roll: )

Sunt quidem verba meliora :klatsch:
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Illius exercitationes stilisticae

Beitragvon ille ego qui » Sa 21. Okt 2017, 13:33

"übernächster", etiam: "vorletzter"
---------------------------------------------


Salvete sodales,
succuratis mihi velim nescienti, quomdo Latine dicatur: "Wirst du übernächste Woche zu mir kommen?"
hoc unum mihi occurrit: "veniesne ad duas septimanas?"
(illud "ad" nescio an mireris, sed Tullianissimum mihi videtur ;-) - si quis petiverit, locos a Cicerone promptos afferam.)
"vorletzte Woche" - abhinc duas s.
Sed ista, si quidem probantur, certe non semper valebunt. quid igitur vobis videtur, amici?
valeatis.
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6888
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Illius exercitationes stilisticae

Beitragvon Tiberis » Sa 21. Okt 2017, 19:04

vorletzte Woche > septimana paenultima (e.g.: Nativitas Christi paenultima anni septimana celebratur)
vorletzte Woche > septimana superior ( e.g.: dic, quid superiore septimana egeris)
übernächste Woche: quomodo uno verbo id dicatur, nescio. :oops: nescio an dicatur "septimana inferior" (nam inferior est contraria superioris), sed de ea re incertissimus sum, praesertim cum nullo loco comprobari videatur.
Zuletzt geändert von Tiberis am Sa 21. Okt 2017, 23:48, insgesamt 1-mal geändert.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Illius exercitationes stilisticae

Beitragvon consus » Sa 21. Okt 2017, 19:31

in der übernächsten Woche] Nescio an scribi liceat tertia ab hac septimana vel intra tertiam ab hac septimanam. Rem hoc exemplo explico:
16. - 22.10.2017: haec septimana (septimana huius anni quadragesima secunda); sequitur ut septimana quadragesima quarta (30.10.-5.11.2017) sit "tertia ab hac septimana"*.
Vos, amici doctissimi, quid ea de re sentitis?
___________________________
* "... zu beachten ist, dass man im Lateinischen inklusive rechnet" (BS § 47, 3).
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 12 Gäste