Illius exercitationes stilisticae

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderator: e-latein: Team

Addendum.

Beitragvon consus » So 7. Feb 2016, 11:24

Amicis suis s. p. d. C.
Forsitan operae pretium sit inspicere Cleomedis Circularis doctrinae de sublimibus libros duo, qui e Graeco in Latinum conversi in rete reperiuntur. Evolvite modo libri I caput VIII (pp. 184sqq.; Graece pp. 50sqq.) et invenietis quid Cleomedes de terrae forma scripserit.
Iucundissimum vobis exopto diem Solis.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13310
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Illius exercitationes stilisticae

Beitragvon ThomasVulpius » So 7. Feb 2016, 11:26

consus hat geschrieben:
Terra si plana esset figura, ...


Philosophī *islāmicī terram plānā figūrā esse et immōbilem in mediā rērum ūniversitāte locum tenēre docent. Praetereā mulierēs, quae illicibus vestīmentīs indūtae sint, terrae mōtūs efficere. Mulierēs autem, quae currūs gubernent, maximīs damnīs *gynaecologicīs afficī, ut īnfantēs dēfōrmēs pariant.
Zuletzt geändert von ThomasVulpius am So 7. Feb 2016, 16:56, insgesamt 2-mal geändert.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3475
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Illius exercitationes stilisticae

Beitragvon ille ego qui » So 7. Feb 2016, 12:48

Tiberis hat geschrieben:
ille ego qui hat geschrieben:etiam quadra (!) panis germanice "scheibe" appellari potest ;-)


sit ita. sed haec quidem appellatio originem ab eo tempore trahere videtur, quo pistores nullum nisi rotundum panem facere solebant. ;-)


fortasse ...
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5178
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Illius exercitationes stilisticae

Beitragvon ThomasVulpius » Di 23. Feb 2016, 22:33

consus hat geschrieben:"Ketchup" Latine?

Nescio an aptum sit etiam "garum Sinense".


Quōmodo "tomato sauce" et "Ketchup" distinguātur, mēcum cōgitō. Vōcem "liquāmen *lycopersicum" "tomato sauce" esse velim, "Ketchup" "liquāmen Americānōrum *lycopersicum".
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3475
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Illius exercitationes stilisticae

Beitragvon ille ego qui » Mi 24. Feb 2016, 00:15

"Abschnitt / Absatz"
-------------------------

quomodo dici potest "Lies bitte den nächsten Absatz ganz!"

Germanice dicimus "passus", quod tamen minus Latinum videtur. inveni vocem tomi, quam tamen ad usum scholasticum minus aptam esse censeo. quid sentitis de verbo "paragraphi"?

valete :)
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5178
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Illius exercitationes stilisticae

Beitragvon Tiberis » Mi 24. Feb 2016, 01:04

equidem miror, quantum temporis insumatis in nescioquibus vocabulis Latine reddendis, quae non modo non in Latinam, sed in nullam omnino linguam convertere possumus. nonne liquamen, de quo agitur, ubique terrarum nomine Ketchup notum est? quam vocem Latine reddendam vobis esse cur censetis, cum in nullam aliam linguam convertatur? nonne ipsi Romani aliquam rem, cuius nomen in ipsorum lingua nullum exstabat, nomine alieno appellare solebant? quot appellationes, quot nomina Graeca in ipsa lingua Latina inveniuntur! quid? nonne ipsam appellationem gari (ut de ea re dicam, de qua nunc agitur) a Graecis acceperunt? ex quo quidem apparet eos verbum Graecum minime Latine reddidisse, sed suo accommodasse sermoni. neque enim ignorabant eiusmodi verba explicari posse, at Latine reddi non posse.
Zuletzt geändert von Tiberis am Mi 24. Feb 2016, 13:43, insgesamt 1-mal geändert.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Dominus
 
Beiträge: 9506
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Illius exercitationes stilisticae

Beitragvon Zythophilus » Mi 24. Feb 2016, 07:51

Mihi "garum Sinense" aptum non uidetur, quia nostra aetate quidam liquor a Sinensibus coquitur, qui garo Romano similis est: https://de.wikipedia.org/wiki/Fischsauce
Zythophilus
Pater patriae
 
Beiträge: 14852
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Illius exercitationes stilisticae

Beitragvon Zythophilus » Mi 24. Feb 2016, 08:01

Loquere de "articulo" uel, si pars longior sit, de "membro"!
http://www.zeno.org/Georges-1910/A/Glied?hl=glied
Zythophilus
Pater patriae
 
Beiträge: 14852
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Illius exercitationes stilisticae

Beitragvon marcus03 » Mi 24. Feb 2016, 09:44

marcus03
Augustus
 
Beiträge: 6666
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Illius exercitationes stilisticae

Beitragvon ille ego qui » Fr 11. Mär 2016, 10:06

salvete! :-)

"dreißigseitiger Würfel"
--------------------------

= tessera triginta laterum?

probatisne?

valete :-)
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5178
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01


Re: Illius exercitationes stilisticae

Beitragvon medicus » Fr 11. Mär 2016, 10:46

Nescivi illam tesseram esse, quae laudanda est. :D
http://shop.4teachers.de/Wuerfel-Lernsp ... ::637.html
medicus
Senator
 
Beiträge: 3773
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Illius exercitationes stilisticae

Beitragvon marcus03 » Fr 11. Mär 2016, 10:54

Veniam peto. Legeram "dreiseitig" . :x :cry: :hairy:
marcus03
Augustus
 
Beiträge: 6666
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Illius exercitationes stilisticae

Beitragvon consus » Fr 11. Mär 2016, 19:11

ille ego qui scripsit / hat geschrieben:..."dreißigseitiger Würfel" = tessera triginta laterum...
Placet tessera XXX laterum.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13310
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Illius exercitationes stilisticae

Beitragvon ille ego qui » Fr 11. Mär 2016, 23:34

gratias ago tibi!
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5178
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 2 Gäste