lingua latina locuta

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

lingua latina locuta

Beitragvon Teutonius » Mi 7. Jul 2010, 00:11

Scitne aliquis qua de causa locutores linguae latinae (in interrete) omnes ita gerunt se ipsos ut interpretes linguae gesticulatoriae surdorum!?
Teutonius
Censor
 
Beiträge: 526
Registriert: Mi 6. Aug 2008, 21:47

Re: lingua latina locuta

Beitragvon Teutonius » Mi 7. Jul 2010, 15:47

Quare in termino nonnullium adverbium (sanè, verò) signum grave ponitur?
Quomodo istud pronuntiatur: longe, breve aut grave (scilicet depressa voce)?
Zuletzt geändert von Teutonius am Do 8. Jul 2010, 12:22, insgesamt 1-mal geändert.
Teutonius
Censor
 
Beiträge: 526
Registriert: Mi 6. Aug 2008, 21:47

Re: lingua latina locuta

Beitragvon Teutonius » Mi 7. Jul 2010, 16:42

Quare dici potest "gratias agere pro re" non autem "pro aeternitate conditum"?
Teutonius
Censor
 
Beiträge: 526
Registriert: Mi 6. Aug 2008, 21:47

Re: lingua latina locuta

Beitragvon Tiberis » Mi 7. Jul 2010, 19:57

quod attinet ad significationem praepositionis pro , vide , quaeso, quid Menge (§210) scripserit !
quod autem ad elocutionem verborum sane, vero eqs , memento linguam Latinam ullis carere accentibus signatis !
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11883
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: lingua latina locuta

Beitragvon Teutonius » Mi 7. Jul 2010, 22:32

Itane vero? Lingua latina accentibus caret? Quidnam legis?
:book:
http://books.google.de/books?id=FJooAAA ... &q&f=false
Teutonius
Censor
 
Beiträge: 526
Registriert: Mi 6. Aug 2008, 21:47

Re: lingua latina locuta

Beitragvon Tiberis » Do 8. Jul 2010, 00:18

oro te discernas, quid linguae Latinae veluti proprium sit quidque notarum editores saeculis posteris addiderint. si ita facies, facile intelleges antiquos nullis eiusmodi notis esse usos.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11883
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: lingua latina locuta

Beitragvon Teutonius » Do 8. Jul 2010, 08:58

Nihilominus haec signa in multis operis addita sunt, ergo habent signifigationem et ad linguam latinam quoque pertinent! Aliter non adessent...
Teutonius
Censor
 
Beiträge: 526
Registriert: Mi 6. Aug 2008, 21:47

Re: lingua latina locuta

Beitragvon Laptop » Do 8. Jul 2010, 11:44

Tiberis hat geschrieben:oro te discernas, quid linguae Latinae veluti proprium sit quidque notarum editores saeculis posteris addiderint. si ita facies, facile intelleges antiquos nullis eiusmodi notis esse usos.
Argumentum tuum non ist ullae rationis, quia et lingua Graeca notis sub- ac superscriptis pridem affecta non erat, quibus hodie autem utamur.
SI·CICERONEM·ÆMVLARIS·VERE·NON·VIVAS (get a life!) OBITER·DICTVM·BREVITAS·DELECTAT (keep it short and simple = kiss)
Benutzeravatar
Laptop
Augustus
 
Beiträge: 5737
Registriert: Sa 12. Mai 2007, 03:38

Re: lingua latina locuta

Beitragvon Tiberis » Do 8. Jul 2010, 14:33

nonne Graeci antiqui iam notis (veluti accentibus), quae ad elocutionem pertinent, usi sunt ?
quod tamen ad nostram quaestionem nihil refert. neque enim in inscriptionibus Latinis neque in codicibus tales notae inveniuntur. quae si linguae Latinae propriae essent, non dubium est , quin nostrae aetatis editores in litteris restituendis iis uterentur.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11883
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: lingua latina locuta

Beitragvon Teutonius » Do 8. Jul 2010, 14:43

Proprie modo rogavi quare signum grave pone(re)tur et quomodo pronunti(ar)etur...
An "revera" latine sint, non curo!
Teutonius
Censor
 
Beiträge: 526
Registriert: Mi 6. Aug 2008, 21:47

Re: lingua latina locuta

Beitragvon Laptop » Do 8. Jul 2010, 16:21

Teutonius hat geschrieben:Proprie modo rogavi quare signum grave pone(re)tur et quomodo pronunti(ar)etur...
An "revera" latine sint, non curo!

Accentus gravis ponebatur saeculo decimo sexto usque ad decimum octavum in syllaba ultima adverbiorum conjunctionumque, ut melius discernerentur ab praepositionibus, nominibus atque pronominibus, exempli gratia:
– “maximè” (adv.) ab “maxime” (voc.)
– “cùm” (conj.) ab “cum” (praep.)
– “verò” (conj.) ab “vero” (dat. / abl. sing.)
– “quòd” (conj.) ab “quod” (pron.)
Ad pronunciationem non attinet.

Nota, quaeso, ut dicitur
– “accentus acutus” seu “ accentûs acuti signum” seu “acutus”
– “accentus gravis” seu “ accentûs gravis signum” seu “gravis”, etiam si ad pronunciationem (accentionem vocis) non attineat.
– “accentus circumflexus” seu “accentûs circumflexi signum” seu “circumflexus”
at
– “signum breve” seu “breve” et “macron”
SI·CICERONEM·ÆMVLARIS·VERE·NON·VIVAS (get a life!) OBITER·DICTVM·BREVITAS·DELECTAT (keep it short and simple = kiss)
Benutzeravatar
Laptop
Augustus
 
Beiträge: 5737
Registriert: Sa 12. Mai 2007, 03:38

Re: lingua latina locuta

Beitragvon Quasus » Mo 12. Jul 2010, 10:29

Teutonius hat geschrieben:Scitne aliquis qua de causa locutores linguae latinae (in interrete) omnes ita gerunt se ipsos ut interpretes linguae gesticulatoriae surdorum!?


Quae uocibus enuntiare nesciunt, ea manibus exprimunt, itaque se eloquentiores praebent. :D Vel forsitan secundum ueterum praecepta efficere conentur, ut decens corporis motus orationem comitetur.
Quasus
Civis
 
Beiträge: 21
Registriert: Mo 12. Jul 2010, 10:05

Re: lingua latina locuta

Beitragvon Quasus » Mo 12. Jul 2010, 11:01

Teutonius hat geschrieben:Quare in termino nonnullium adverbium (sanè, verò) signum grave ponitur?
Quomodo istud pronuntiatur: longe, breve aut grave (scilicet depressa voce)?


Praeteritis saeculis homines parum pronuntiationem curabant, itaque nos non decet ab iis doceri (de pronuntiatione, scilicet). Vt Laptop scripsit, hae accentuum signa tantum ad uerba distinguenda spectabant; istorum tamen uerborum uocales sunt prolatae, nempe sānē, vērō.
Zuletzt geändert von Quasus am Mo 12. Jul 2010, 17:36, insgesamt 1-mal geändert.
Quasus
Civis
 
Beiträge: 21
Registriert: Mo 12. Jul 2010, 10:05

Re: lingua latina locuta

Beitragvon Quasus » Mo 12. Jul 2010, 17:36

Ceterum, quomodo uerbum macron Latine declinatur?
Quasus
Civis
 
Beiträge: 21
Registriert: Mo 12. Jul 2010, 10:05

Re: lingua latina locuta

Beitragvon consus » Mo 12. Jul 2010, 19:25

Macron non est vocabulum Latinum, sed Graecum = μακρόv, quod hoc modo declinandum esse censeo:
Ut Graec. μέτρον = Lat. metrum, ita μακρόv = macrum; sequitur, ut sit sing. macri, macro, macrum, macro et plur. macra, macrorum, macris, macra, macris.

------------------------
Ceterum illud lingua latina locuta, quod ad partic. locuta attinet, emendandum esse censeo...
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Nächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 72 Gäste